Capitulum 2
DE CONJUNCTA ET DISCRETA THEOLOGIA, ET QUÆNAM SIT DIVINA CONJUNCTIO ATQUE DISCRETIO.
DIVINAM totam substantiam, quidquid illa est, ipsa bonitas definire atque aperire a sacris Eloquiis dicitur.1 Quid enim aliud ex sancto Evangelio discimus, quum Deum ipsum ait exponendo dixisse: Quid me interrogas de bono? nemo bonus, nisi solus Deus.2 Hoc sane et in aliis locis discussum a nobis ac demonstratum est, ut omnes semper Deo dignæ denominationes, non per partes, sed in tota ac perfecta atque integra et plena Deitate a Scripturis sanctis celebrantur, et omnes ipsæ individue absoluteque ac præter omnem observationem, integre tota integritate, exactissime, totiusque Deitatis intenduntur.34 Denique sicuti in Theologicis institutionibus admonuimus, nisi quis hoc de tota Deitate accipiat dictum, blasphemare ac scindere nefario scelere præsumit conjunctam supreme unitatem.5 Dicendum itaque hoc de tota Deitate oportere accipi.6 Namque ut Verbum quoque ipsum natura bonum, ait, Ego bonus sum. Et quidam ex Prophetis divinitus afflatus, prædicat Spiritum bonum.7 Et illud rursus, Ego sum qui sum, nisi de tota dictum Deitate sentiant, et una tantum ex parte nitantur circumscribere, quomodo illud intelligent, Hæc dicit qui est, qui erat, qui venturus est omnipotens?89 et illud, Tu autem idem ipse es? et illud, Spiritus veritatis, qui est, qui a Patre procedit? Et nisi totam esse dicant vitalem vitam, quomodo verum est Verbum sacrum quod ait, sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, ita et Filius quos vult, vivificat?1011 et illud, Spiritus est qui vivificat? Ceterum quod domi-12 natum quoque omnium habeat tota Divinitas, de Patris quidem fecunda Deitate vel Filii, dici non potest, ut reor, quam multis in locis divinarum Scripturarum, de Patre et Filio legitur, Dominus. Sed et Dominus Spiritus est. Pulchritudo quoque et sapientia in Deitate celebratur, et lux itidem, et deificum, et causa. Et omnia quæ totius Deitatis sunt, a sanctis Litteris in totius Deitatis laudes assumuntur: complexive quidem, ut quum dicitur, Omnia ex Deo; diffusius vero, quum dixerit quispiam, Omnia per ipsum et in ipso condita sunt, et in ipso consistunt universa; et illud, Emittes Spiritum tuum, et creabuntur. Et ut perstringam breviter, divinum ipsum ait Verbum, Ego et Pater unum sumus; et, Omnia quæ habet Pater, mea sunt; et, Omnia mea tua sunt, et tua mea. Et rursus, quæque Patris et ipsius sunt, divino quoque Spiritui socialiter et conjuncte applicat: ut divinas operationes, venerationem, principalem et indeficientem causam, ac distributionem cœlestium munerum. Neminemque arbitror ex his qui in divinis Eloquiis rectissima piaque intelligentia sunt enutriti, huic sententiæ contradicturum, quod divina omnia juxta exactissimam rationem toti Divinitati insunt. His igitur breviter hic et ex parte, aliis vero in locis satis, de Scripturis ostensis ac definitis, quamlibet explicare nitamur integram Dei nominationem, ipsa in tota Deitate sumenda est.
Quod et si quis dixerit confusionem nos contra sacratissimam personarum distinctionem hac ratione introducere, is (nostro judicio) se vera prosequi persuadere nunquam poterit. Nam si quidem est qui omnino sacris Scripturis resistat, longe omnino aberit et a philosophia nostra. Ac nisi illi curæ sit divina sanctarum Litterarum sapientia, quomodo nobis erit curæ ipsum ad castissimorum Eloquiorum scientiam adducere? Sin vero Scripturæ sanctæ veritatem intuetur, ista nos quoque regula et luce freti, ad rationem pro viribus reddendam nusquam declinando pergemus, illud ante omnia dicentes, ut Scriptura sacra alia conjuncte tradit, alia discrete; et neque conjuncta dirimere, neque discreta confundere fas est, sed ipsam sequendo, quantum vires suppetunt, ad divinæ lucis radios adspirare nos convenit. Et subinde divinas percipientes interpretationes veluti regulam quamdam præclaram veritatis, quæ ibi condita sunt, servare in nobis ipsis, nihil addendo, nihil minuendo, nihil pervertendo, curamus, intra sanctarum Litterarum præsidium nos continentes, a quibus ut servemur, dum ea servamus, robur accipimus. Atqui conjuncta quidem totius Deitatis sunt, ut in Theologicis institutionibus latius de Scripturis sanctis ostendimus, quod supra bonitatem, supra deitatem, supra substantiam, supra vitam, supra sapientiam sit, et quæque eminentissimæ privationis sunt: quibus et causalia omnia adjiciuntur, bonitas scilicet, pulchritudo, essentia, vivificatio, sapientia, et quodlibet ex ipsius benignissimis donis, bonorum omnium causa denominatur. Porro discreta sunt, Patris supersubstantiale nomen et persona, Filiique ac Sancti Spiritus, quum nulla in his conversio aut omnino communitas inducatur. Est præterea discreta Jesu ex nobis sumpta perfecta immutabilisque substantia, et quæque sunt assumptæ carnis substantialia sacramenta.
Est autem (ut reor) conveniens, ut resumentes exponamus perfectum divinæ conjunctionis ac discretionis modum, ut sermo omnis nobis apertus sit atque conspicuus, varietatem omnem et obscuritatem fugiens, dum facile et manifeste atque ordinate quæ sua sunt pro viribus ponit. Aiunt (quod alibi etiam dixi) nostræ theologicæ institutionis præceptores sancti, conjunctiones divinas, illius plusquam ineffabilis, plusquam incognitæ singularitatis, occultas esse et quæ nusquam extra suas prodeant sacratissimas sedes; porro discretiones, benignissimos Deitatis processus expressionesque definiunt. Et autumant, sanctis inhærentes Eloquiis, et memoratæ conjunctionis
1 Cor. 10.
Colom. 1.
16, 17.
Pr. 10, 20.
Joann. 8.
Rid. xvi.
Rid. xvi.
- seorsum et discretionis itidem quasdam etiam et conjunctiones et discretiones proprias esse. Puta in unione divina sive supersubstantiali illo eximio, conjunctum quidem est unicæ Trinitati atque commune: substantia substantiam superans, deitas deitati superior, bonitas eminentissime bona cuncta transiliens, totius proprietatis identitas omnia superans, unitas superprincipalis, ineffabile quod multis vocibus prædicatur, ignoratio quæ per cuncta intelligitur; omnium positio, omnium ablatio, quod positio-nem omnem ablationemque transcendit; principantium personarum in se invicem, si sic dicere expedit, mansio et sedes integre et superexcellenti modo conjuncta, et nulla ex parte confusa.
Quemadmodum cereorum lumina, ut sensibilibus ac familiaribus utamur exemplis, in domo una quum sint, et tota in totis mutuo sunt, et integra tamen atque perfecta ab se invicem discretione separantur, discretione conjuncta, et conjunctione discreta. Denique cernimus in domo plurimis tædis illustri, ad unum quoddam lumen conjungi omnia lumina, fulgoremque unum indiscretum individuumque præferre; neque, reor, posset quispiam hujus facis lumen ab aliis ex aere lumina cuncta continente distin-guere, et alterum sine altero cernere, quum tota in totis mere commixta sint. Verum et si quis facem unam tecto subducat, omnis quoque ipsius lux una exibit, nihilque secum ex luminibus reliquis subtrahet, vel ex suo ceteris linquet. Erat enim illic, ut dixi, omnium ad omnia exacta conjunctio, mera penitus et nulla ex parte confusa: idque, quum esset lumen in corpore aere, et ex materiali igne penderet. Supersub-stantialem itaque conjunctionem illam longe eminere dicimus, non modo corporalibus conjunctionibus, verum et animalibus et spiritualibus ipsis, quas habent impermixte et supra mundanum modum, tota in totis, divina effigie prædita supercœlestia lumina, participatione excellentissimæ cunctisque eminentis unionis pro captu suo cuique indulta. — Est autem et discretio in supremis divinis Eloquiis non ea quam dixi solum, quod secundum ipsam unionem quælibet principantium personarum impermixta atque inconfusa firmitate nitatur: sed quia ineffabilis quoque divinæ fecunditatis ratione ad invicem nequaquam convertuntur; solusque fons supersubstantialis deitatis est Pater, quum non sit Filius Pater, neque Pater Filius sit. Servant autem divinæ laudes honestissime proprietates suas cuique divinarum personarum. Istæ quidem sunt juxta ineffabilem conjunctionem ac substantiam conjunctiones ac discretiones.
Si vero divina quoque discretio est benignissimus ille conjunctionis divinæ pro-cessus, excellenti unitate se ipsam propagantis ac multiplicantis; conjunctæ quidem sunt juxta divinæ discretionis legem, absolutæ communicationes, substantiæ, vitæ sapientiæque traditiones, et alia munera omnium auctoris bonitatis, secundum quæ ex participationibus et ex participantibus laudantur quæ sine participatione parti-cipando sumuntur. Et istud commune et conjunctum atque unum est toti bonitati, quod ipsa omnis ac tota ab unoquoque participante sumitur, et a nemine ulla ex parte percipitur: non secus ac centrum, punctum scilicet in medio circuli, ab omnibus circumpositis rectis lineis; ac veluti sigilli formationes plurimæ primitivi sigilli parti-cipes sunt, et in singulis totum atque idem est, et in nulla ulla ex parte est. Super-eminet his quoque auctoris omnium Deitatis incommunicabile illud, quod neque tactus ejus sit, neque alia aliqua (ad ea quæ participant) commixta societas. Enimvero dixerit quispiam: Sigillum in omnibus formationibus totum atque idem non est. Atqui hujus rei non sigillum causa est: totum enim se illud atque idem unicuique insinuat. Verum participantium differentia, unius, totius ejusdemque primitivæ formæ dissi-miles reddit effigies. Ac si quidem subjecta sint mollia formatuque facilia, et lævia suscipiendisque lineamentis idonea, non reluctantia, nec dura, neque fluxa et inconstantia; figuram nitidam et apertam permanentemque habitura sunt. Sin vero aliquid ex his quæ diximus idonea desideretur, ea in primis causa erit ut et forma archetypo minime congruat, et obscura sit. Alia, quæcumque ea sint, ex habilitate participationi minus idonea fiunt.
Discretum est autem, a divinis operibus in nos benigne manantibus, quod secundum nos atque ex nobis integre et vere substantiam sumpsit supersubstantiale Verbum, eaque et gessit et pertulit quæ sunt humanæ ipsius assumptionis electa atque præcipua. His enim neque Pater neque Spiritus ulla ratione communicat: nisi forte quis asserat benignitate clementiaque et communione voluntatis, atque in omni supereminentissima et ineffabili operatione divina quam homo pro nobis factus adimplevit immutabilis profecto Deus et Dei Verbum, illos quoque accessisse consortes. In hunc nos modum divina et connectere et distinguere oratione studemus, sicuti divina ipsa et conjuncta profecto et discreta sunt.
Verum enim harum nos conjunctionum ac discretionum quascumque in sanctis Litteris Deo dignas invenimus causas, in Theologicis institutionibus seorsum de singulis disserentes, ut licuit exposuimus: alia quidem vera ratione enodantes atque explicantes, expiatumque et tranquillum animum perlucidis Scripturarum intelligentiis admoventes; aliis vero ut mysticis, ex traditione divina supra intellectualem operationem intendentes. Divina sane omnia et quæ nobis enodata patuere, solis participationibus noscuntur. Porro ipsa cujusmodi in suo principio suaque sede sint, nullus sensus attingit, nulla substantia nullaque scientia penetrat. Denique, sive supersubstantiale illud occultum, Deum, aut vitam, sive substantiam, seu lucem, seu verbum appellemus, nihil intelligimus aliud quam ex eo in nos emanantes participationes atque virtutes quibus assumamur in Deum, et quæ nobis vel substantiam, vel vitam, vel sapientiam largiantur. Enimvero secreto illi, omnibus feriati et absoluti spiritualibus actionibus, congredimur, nullam adspicientes deificentiam, seu vitam, seu substantiam, quæ per omnia similis sit causæ illi cunctis per omnem excellentiam eminenti.
Rursus, quod primordialis et fontana sit deitas Pater, Filius vero et Spiritus Sanctus, fecundæ deitatis, si fas est dicere, germina plantata divinitus, et veluti flores ac supersubstantialia lumina, a Scripturis sanctis accepimus. Quonam vero modo ista sint, neque eloqui neque intelligere possumus; sed hactenus omnis nostri spiritualis operatio progreditur, quod divina omnis Patris ac Filii notio, ex transcendente omnia Patris ac Filii principatu, et nobis et cœlestibus est indulta virtutibus: ex quo et dii et deorum filii deorumque patres, Spiritus divina effigie insignes, et fiunt et dicuntur, eo scilicet Patris ac Filii spiritualiter exacto munere, id est, incorporaliter, non materialiter, intelligibiliter: ipso quidem divino Spiritu immateriale omne ac divinum superne eminente*; Patreque et Filio, ab omni et patre et filio divino, Patris et Filii munere excellenter exceptis.13 Neque enim est exacta similitudo causalibus et causis: sed habent causalia quidem causarum pro viribus impressas imagines; causæ vero ipsæ a causalibus exceptæ emicant sui ratione principii. Atque ut nostratibus utar exemplis, voluptates et dolores, ut lætemur ac tristemur auctores esse dicuntur, quum tamen ipsa neque delectentur neque angantur. Ignis quoque quum calefaciat et urat, neque uri neque calefieri dicitur. Et si quis vitam vivere aut illuminari lucem dicat, meo quidem judicio non recte loquitur, nisi forte per alium hæc dixerit modum, quod affluenter ac substantifice quæ causalium sunt, causis præindita sint.*
Imo et quod theologiæ totius vel evidentissimum est, ipsa Jesu in carne apparitio, et ineffabilis est sermone omni, et omni ignota intelligentiæ, ipsi quoque antiquissimorum angelorum primati non cognita. Et quidem quod virilem substantiam assumpserit, in sacramentis accepimus. Ignoramus autem quomodo ex virgineis sanguinibus altero quam naturali jure formatus est; quove pacto siccis pedibus corporale pondus habentibus materiæque gravitatem, liquidam perambulavit instabilemque substantiam; et alia quæque excellentem Jesu naturam signant. Ista et nos alibi satis tractavimus, et ab inclyto præceptore nostro in ipsius Theologicis elementis celebrata sunt sublimiter penitus. Quæ ille sive a theologis sanctis accepit, sive etiam ex solerti Scripturarum indagine comprehendit longo exercitio ac tempore, sive aliqua sacratiori inspiratione perdidicit, non modo discendo assecutus, verum etiam patiendo divina, atque ex passionis ad ea societate, si dici liceat, ad indocibilem eorum mysticamque unionem ac fidem consummatus. Et ut plurimas beatissimasque intelligentias præclaræ ipsius mentis paucis apponamus, hæc de Jesu in collectis ab eo theologicis elementis ait.
« Omnium est causa cunctaque replet Jesu divinitas: quæ partes universitati con- « sonas servat, et neque pars neque totum est; et pars est et totum, ut quæ omne, et « partem et totum, in se ipsa comprehendat et excellenter habeat anteque habeat.14 Per- « fecta est quidem in imperfectis, utpote perfectionis princeps; porro inter perfectos « imperfecta est, quippe quæ perfectionem excellentia temporeque transcendat. Species « specifica inter specie carentes, ut speciei auctor; specie carens inter species, utpote « speciem superans. Substantia omnes substantias sine inquinatione perlustrans; ac « supersubstantialiter ab omni excepta substantia. Principia omnia ordinesque disse- « parans; et supra omne principium ordinemque locata. Mensura est rerum, et sæcu- « lum; et supra sæculum, et ante sæculum. Plena inter egenos; inter plenos exuberans. « Ineffabilis, ineloquibilis; supra sensum, supra vitam. Supra substantiam excellenter naturam « habet excellentiam, supersubstantialiterque substantiam superat. Unde quoniam et « usque ad nostram naturam per summam clementiam venit, vereque substantiam « nostræ carnis accepit, et vir, summus ille Deus appellatus est. Propitia sint igitur « quæ sensum omnem et sermonem superantia laudantur a nobis. In his quoque illius « excellens ac supersubstantiale eminet, non modo qua parte immutabiliter nobis « atque inconfuse communicavit, nihil in exuberanti sua plenitudine ex ineffabili « exinanitione perpessus; verum quia (quod est novitatum omnium supereminens « novitas) in naturalibus nostris supra naturam erat, in his quæ sunt nostræ substan- « tiæ, supersubstantialis, nostra omnia ex nobis et supra nos excellenter habens. »
Sed de his satis. Illuc jam unde cœpit, recurrat oratio, et communia atque conjuncta divinæ discretionis nomina pro viribus explicare pergamus. Atque ut apertius de omnibus deinceps dicendis ante definiamus, discretionem divinam esse dicimus, ut præmissum est, processus benignissimos Deitatis. Quum enim his quæ sunt omnibus affatim bonorum omnium consortia largiatur et supereffundat, conjunctim quidem discernitur, crescit autem singulariter et multiplicatur, neque usquam ab uno discedit. Puta, quoniam supersubstantialiter ens Deus est, et his quæ sunt esse largitur, omnesque producit essentias: unum illud quod est, multiplicari dicitur, multas ex se producendo substantias; manet autem illud nihilo minus et in multiplicatione unum, et in processu conjunctum, atque in discretione plenum, quod sit substantiis omnibus eminenter exceptum et singulari productione omnium atque indiminuta profusione ipsius indeficientium munerum. Sed et quum sit unum, omnique parti et toti, et uni et multitudini, unius consortium tradat, unum similiter est supersubstantialiter, neque pars exsistens multitudinis, neque ex partibus totum. Sicque nec unum est, neque unius particeps; longeque ab his unum est, super unum illud quod in substantiis est, et multitudo individua, inexplebilis, plusquam plena, omne unum multitudinemque producens et perficiens et continens. Rursus ex ipsius deificentia, dum singuli imaginem Dei in se nituntur exprimere, multi fiunt dii, ac videtur esse quidem et dicitur unius Dei discretio et multiplicatio. Est autem nihilo minus principalis et supremus Deus supersubstantialiter unus Deus, in his quæ divisionem admittunt indivisus penitus, sibi ipsi conjunctus, et impermixtus plurimis, et qui multiplicari penitus nequeat.15 Istud mirabiliter profecto intellexit communis et noster et nostri præceptoris ad divinam illuminationem eximius ductor, divinis in rebus celeberrimus, lux mundi. Hæc enim in suis sanctis litteris divino Spiritu afflatus ait: Nam siquidem sunt qui dicuntur dii, sive in cœlo sive in terra (sicuti profecto sunt dii multi et domini multi): sed nobis unus Deus est Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. Porro et in divinis conjunctiones discretionibus excellunt ac præsunt, et nihilo minus post unius nusquam procedentem singularemque discretionem conjuncta divina sunt. Istas nos communes atque conjunctas Deitatis totius distinctiones sive benignos processus, ex divinis nominibus eas in Scripturis sanctis exponentibus, pro viribus laudare conabimur, quum istud, ut prædictum est, prius definierimus, omnem beneficam Dei appellationem, in quacumque divinarum personarum ponatur, absque observatione ulla, in tota simul accipi Trinitate.
Footnotes
-
Matth. xix, 17; ↩
-
Luc. xviii, 19. ↩
-
Matth. xx, 15; ↩
-
*forsan toti integritati exactissimæ totiusque ↩
-
Joann. x, 11. ↩
-
Ps. cxli, 10. ↩
-
Exod. x, 14. ↩
-
Ps. ci, 28. ↩
-
Apoc. i, 8. ↩
-
Joann. v, 21. ↩
-
Joann. xv, 26. ↩
-
Matth. vii, 6. ↩
-
* superemintia ↩
-
EX SANCTIS-SIMI HIERO-THEI LIBRO ELEMENTO-RUM. ↩
-
1 Cær. vss. 5, 6. ↩
Chapter 132 of 143