Skip to the text

Capitulum 3

QUÆ SIT ORATIONIS VIRTUS; DE B. HIEROTHEO, ET DE REVERENTIA, ET CONSCRIPTIONE THEOLOGICA.

AC primum quidem perfectissimam omniumque Dei processuum interpretem, boni appellationem intueamur, si placet, ubi primum auctorem boni et supreme bonam Trinitatem invocaverimus, omnes suas benignissime exponentem providentias. Oportet enim nos votis in primis ad ipsam veluti bonitatis principem provehi, atque e vicino discere benignissima illi insita munera. Nam ipsa quidem adest omnibus; non autem illi adsunt omnia. Ubi vero ipsam castissimis precibus, animoque purgato et pervio atque ad divinam idoneo conjunctionem, invocamus, tunc nos quoque illi adsumus. Ipsa namque neque in loco sic est ut usquam absit, seu ex aliis ad alia migret: imo etiam in rebus omnibus eam esse dicere, minus est quam ut colligatur infinitas illa quæ super omnia est et cuncta comprehendit. Itaque nos ipsos ad celsiorem divinorum clarissimorumque radiorum contuitum orationibus in primis comparamus. Veluti si lucidissima catena ex cœlesti summitate suspensa et hucusque pertingente, nos semper eam manibus alternis in anteriora porrectis capiamus, trahere quidem ipsam videmur; re autem vera non illam ipsi deducimus, quippe quam supra infraque habeamus præsentem, sed ipsi magis ad sublimiores illustrium radiorum fulgores promovemur. Aut certe quemadmodum si navim ingressi, rudentes ex saxo quodam ad nos usque porrectos teneamus, quippe quorum nitamur auxilio; non saxum ad nos, sed nos ipsos magis navimque ad saxum promovemus: sicut et contra si quis maritimum saxum in navi stans percellere pergat, nihil quidem stans et immobile saxum violabit, sed sese potius ab eo magis arcebit, quantoque in illud violentius impulerit, tanto ab eo longius repelletur. Quocirca ante omnem actum, et in theologia maxime, ab oratione inchoandum nobis est: non ut ubique et nusquam præsentem virtutem attrahamus, sed ut memoria divinarum rerum atque invocationibus piis nos ipsos illi dedamus atque jungamus.

Atque hujus rei fortassis afferenda sit ratio, cur quum eximius præceptor noster Hierotheus theologica elementa mirabiliter profecto collegerit, nos quasi illa non sufficiant, et alias alia, et præsens de theologia nunc opus conscripserimus. Nempe enim si ille omnes theologicos tractatus deinceps explicare voluisset, et expositionibus vel succinctissimis theologiæ totius summam explanasset, nunquam nos ad id insaniæ vel stoliditatis venissemus, ut aut liquidius illo ac divinius arbitraremur Eloquia sacra penetrare posse, aut eadem bis dicendo, superfluo casso labore sudare vellemus. Præterea magistrum nostrum et amicum violasse merito convinceremur, si nos post B. Paulum illius eloquiis imbuti atque instituti, ipsius celeberrimam et intelligentiam et expositionem nobis ipsis applicare studeremus. Verum quia divina ille exponens profecto graviter et scite, breves nobis exposuit compendiosasque definitiones, et quæ in uno multa comprehenderent, præcipiens nobis id ipsum studii prout possemus; et quicumque rudium adhuc magistri animarum ad id nos sunt adhortati, ut explicare et enucleare oratione nobis congrua brevia quæque et singularia pergamus quibus summi illius viri spiritualis virtus eniteat; ipse item sæpenumero nos ad id hortatus es, librumque ipsum ut excellens quiddam remisisti: eum igitur nos quoque, ut perfectorum seniliumque sensuum magistrum, iis assignamus qui celsiora capiunt, veluti secunda sacra Eloquia, et eorum qui a Deo uncti sunt sequentia; his vero qui nobis similes sunt, nos divina pro modulo nostro trademus.1 Si enim perfectorum est solidus cibus, eo et alios pascere quantæ perfectionis est? Recte itaque diximus et hoc: per se ipsam divinorum Eloquiorum apertam contemplationem perspicacemque et consummatam disciplinam, senilis esse virtutis; porro sermonum qui ad id manuducant, scientiam atque disciplinam, inferioris meriti præceptoribus discipulisque congruere. Atqui id quoque, et quidem diligenter, observavimus, ut quæ divinus ille præceptor aperta expositione digessit, nequaquam attingeremus, neu eadem diceremus ad id explanandum quod de Scripturis fuisset ab eo propositum.

Namque et apud ipsos divino Spiritu plenos pontifices nostros (quum et nos, ut nosti, et plerique ex sanctis fratribus nostris, ad contuendum corpus illud quod auctorem vitæ Deumque ceperat, convenissemus; aderat autem et frater Domini Jacobus, et Petrus supremum decus et antiquissimum theologorum columen), ubi post contuitum placuit ut infinite potentem divinæ infirmitatis bonitatem pontifices laudarent omnes, quisque pro captu suo, ille denique, ut nosti, post Apostolos omnibus aliis laudatoribus superior erat, totus excedens, totus se deserens, et eorum quæ laudabat, consortium patiens; ab omnibus denique a quibus audiebatur et videbatur, et agnoscebatur et non agnoscebatur, afflatus Deo divinusque laudator esse judicatus est. Ecquid ea tibi referre quæ ibi sacratissime sunt dicta, contendimus? Nempe enim, nisi mei oblitus sum, scio me sæpius partes quasdam laudationum illarum divinarum abs te accepisse: adeo studuisti divina non perfunctorie in transituque persequi. Enimvero, ut quæ illic mystice sunt dicta (ut quæ plurimis nequaquam perceptibilia, tibique notissima) prætermittamus, quando opus erat plurimis nostræ fidei consortium tradere, et quam multos possemus ad nostram sacrosanctam scientiam attrahere, multum ille compluribus sanctorum doctorum eminebat et maturiori ævo et munditia animi, et demonstrationum diligentia, et reliquis institutionibus sacris. Nunquam denique illustriorem solem offendimus cui infigere conaremur obtutus.

Ita enim nobis sumus conscii nec ignoramus ut neque satis intelligere quæque divinarum Scripturarum intelligibilia possumus, neque arcana divinæ cognitionis edicere aut eloqui sufficimus, longeque a sanctorum virorum scientia in exponenda Scripturarum veritate, inferiores sumus. Ad hoc enim prorsus per abundantem reverentiam venimus, ut neque audire omnino neque dicere aliquid de philosophia divina auderemus: nisi id insedisset animo, non oportere divinarum rerum scientiam pro captu nostro negligere; idque persuasissent, non modo naturalia sublimium animorum desideria amatorie semper ambientia, quantam capere possunt, divinarum intelligentiam rerum, verum ipsa quoque præstantissima legum divinarum institutio, quæ supra nos sunt (ut et quæ merita excellant nostra, et penetrari a nobis nequaquam possint) inquirere prohibens, omnia vero quæ permissa nobis et indulta sunt, intente discere atque aliis benigne tradere admonens. His itaque nos etiam obtemperantes, ad indaganda pro viribus divina nequaquam lassescimus aut trepidamus; eosque qui præstantiora quam nos nequaquam valent intueri, absque auxilio deseri non tolerantes, ad scribendum descendimus: nihil quidem novi inferre præsumentes, ceterum subtilioribus et per partes singulas appositis disquisitionibus, quæ compendiose a vere Hierotheo sunt dicta distinguentes atque exponentes.

Footnotes

  1. Hebr. v, 14. ↩

Chapter 133 of 143