Capitulum 4
DE BONO, LUMINE SIVE LUCE, PULCHRO, AMORE, ECSTASI, ZELO; ET QUOD MALUM NEQUE EST, NEQUE EX EO QUOD EST, NEQUE INTER SUBSTANTIAS EST.
AGE ergo, ad ipsam jam boni appellationem pergamus explicandam, quam theologi peculiariter summæ Deitati ex omnibus applicant, ipsam (ut reor) substantiam divinam, bonitatem appellantes, et quia eo ipso quod est bonum, ut substantiale bonum, in omnia quæ sunt pertendit bonitatem. Nam quemadmodum sol iste non cogitatione aut electione, sed eo ipso quod est, illuminat omnia quæ pro modo suo participationem lucis admittunt; ita et summum illud bonum, solem superans non secus ac obtusam imaginem primitiva excellenter forma, ipsa sua substantia omnibus quæ sunt, pro captu cujusque, totius bonitatis injicit radios.
Eorum denique gratia subsistunt intelligibiles omnes spiritualesque substantiæ et virtutes atque operationes; perque eos sunt et vivunt, vitamque habent indeficientem et inviolabilem, corruptione omni et morte et materia et generatione liberæ, omnique instabili ac fluxa et alias aliter se habente mutatione longissime remotæ. Ac per eos incorporales atque omni materia carentes intelliguntur, et tanquam spiritus, supra mundanum intelligunt modum, rerumque rationes divinis illustrationibus sibi accommodatis discunt, et rursus ad propinquiora et cognata quæ didicere transmittunt. Habent item ex bonitate constantiam, sedesque illis ac firmitas non aliunde est. Inde continentur atque servantur, inde illis bonorum refectio. Ipsamque appetentes, et ut sint et bene sint habent; atque ad illam sese pro viribus formantes, ipsius etiam bonitatis speciem præferunt, et ut divina lex dictat, inferioribus donorum quæ ex summo bono proveniunt, consortium tradunt. Inde illis adsunt mundo superiores ordines, conjunctiones ad se ipsas, mutuæ in se invicem perfectiones, inconfusæ distinctiones, et quæ inferiora superioribus jungunt subvehendo virtutes. Inde potiorum ad sequentia providentia multiplex, propriarum cujusque virtutum conservationes, mutui in se ipsas et nunquam labentes circuitus, atque circa summi boni desiderium immutabilitates ac summitates, et quæque alia a nobis in libro de Angelicis proprietatibus atque ordinibus dicta meminimus. Sed quæcumque cœlestis hierarchiæ sunt angelis, scilicet congruæ lustrationes, quæ supra mundum sunt illuminationes, et quæcumque angelicam totam perfectionem consummant, ex auctore omnium et principali bonitate proveniunt. Ex qua etiam illis boni indulta species est, et a qua, ut in se ipsis exprimerent occultam bonitatem, et essent angeli (veluti divinum silentium enuntiantes, et prominentes quasi lucida lumina eum qui in adytis est interpretantia), sunt consecuti sortem. — Post illos quoque sacrosanctos spiritus, animæ et quæque animarum bona per supreme bonam consistunt bonitatem: quod scilicet intellectuales sunt, quod habent substantialem immortalemque vitam, quod sunt et possunt ad angelorum adspirare vitas, ac per illos veluti optimos duces, ad bonorum omnium principem bonitatem promoveri, atque inde manantium fulgorum pro captu suo participes fieri, et deinde illis, insignis boni specie consortes, accedere quantum suppetunt vires, et quæque alia in iis quæ de anima scripsimus, enumeravimus.
Sed et de ipsis, si dicere fas est, irrationalibus animabus seu animalibus, vel quæ aerem findunt, vel quæ supra humum incedunt, et quæ in terram porrecta sunt, et quæ in aquis vitam acceperunt, vel quæ in terris et in aquis vivunt, et quæ sub terra adoperta et ruderibus pressa vitam agunt, et quæ sensibilem animam aut vitam accepere, ea omnia per ipsum bonum, ut animarentur et vivificarentur sunt consecuta. Plantæ item omnes ex bono ipso nutritivam motabilemque vitam acceperunt. Et quæque est anima et vita destituta substantia, propter bonum ipsum est, per quod etiam substantialem accepit qualitatem. Si autem super omnia quæ sunt, est (ut est profecto) summum illud bonum: ejus quod est informe, forma formans est, idque in se ipso solo; et ejus quod substantiam non habet, substantiæ excellentia est; quodque vitam desiderat, eminentissima vita; et quod mente non nititur, suprema sapientia est; et quæque in ipso bono, informium ipsorum excellentissima forma sunt. Et si dicere fas est, bonum illud quod omnes substantias superat, ipsum quoque quod non est, appetit, et ipsum quodammodo in bono veraciter supersubstantiali per omnium ablationem esse contendit. — Verum (quod nos in medio ferme orationis effugerat cursu) cœlestium quoque principiorum et finium causa bonum ipsum est, quum neque augeri nec minui possit illa substantia, neque omnino variari. Motuum quoque sine sono et strepitu suas agentium vices, hujus (si sic dicere oportet) amplissimi cœlestis itineris, sidereorumque ordinum decentiæ et luminum atque stabilitatum, non aliunde causa est. Siderum etiam quorumdam ut multiplex gyret motus, duorumque luminarium quæ magna a Scriptura appellantur, ut ex eisdem ad eadem semper remeet circulus (quo siderum cursu dies nostri ac noctes peraguntur, mensesque concluduntur atque anni, et quæ temporis et eorum quæ sunt in tempore, orbiculares motus terminant, numerant, ordinant, continent), causa a bono ipso proficiscitur.
Quid autem de ipso dicemus in se solari radio? Ex ipso namque bono lux est, et imago bonitatis: idcirco lucis quoque appellatione laudatur bonum, veluti in imagine expressa primitiva forma. Sicut enim transcendentis omnia Deitatis bonitas a supremis antiquissimisque substantiis ad extremas usque pertingit, et supra omnes est, quum neque superiores ipsius attingant eminentiam, neque inferiores quin ab ipsa contineantur, effugiant; sed illuminat quæ lucem admittunt omnia, et creat atque vivificat, continetque ac perficit; mensuraque subsistentium est, et sæculum, et numerus, et ordo, et continentia, et causa atque finis:1 ita profecto et liquida divinæ bonitatis imago, magnus iste et perlucidus semperque lucens sol, pro exigua boni similitudine, omnia quæ haurire ipsum possunt, illuminat, habetque lucem eminenter explicitam, expandens illam super omnem hunc visibilem mundum, supraque atque infra vibrans radios suos. Quos si quid est quod non hauriat, id non aut imbecillitati aut brevitati luminosæ ipsius distributionis imputandum, sed iis quæ percipiendæ luci minus idonea sunt, neque se ad consortium lucis extendunt.2 Complura denique istiusmodi pertransiens radius, contigua illis illuminat, nihilque visibile est quod ille non penetret excellenti lucis suæ magnitudine. Sed ad ipsam quoque generationem sensibilium corporum confert, ipsaque ad vitam movet, et nutrit, et auget, et perficit, purgatque et renovat. Mensura quoque et numerus est horarum, dierum totiusque labentis temporis, lux. Ipsa est enim ea lux (etsi tunc erat informis: quod et divinus Moyses ait) quæ primam distinxit et definivit dierum nostrorum trinitatem.
Et sicuti omnia bonitas ad se convertit, et quæ dispersa sunt congregat veluti unitatis auctor atque unifica Deitas, omniaque ipsam veluti principium, veluti continentiam, veluti finem desiderant; bonumque illud est, ut sacra testantur Eloquia, ex quo subsistunt omnia suntque veluti ex absolutissima causa producta, et in quo omnia constant ac veluti in omnipotenti recessu præsidioque servantur, et ad quod omnia convertuntur veluti ad suum quæque finem, et quod appetunt omnia (spiritualia quidem et rationalia, scienter et gnaviter;3 sensibilia vero, sensibiliter atque carnaliter; quæ autem sunt sensus expertia, ingenito vitalis desiderii motu; et quæ vita carent solumque sunt, sola aptitudine participandæ substantiæ): juxta eamdem liquidæ imaginis rationem, lux quoque ad se cogit omnia atque convertit quæ vident, quæ moventur, quæ illuminantur, quæ calefiunt, quæque omnino ab ipsius radiis continentur. Idcirco sol quoque ἦλιος græco vocabulo ex eo dicitur, quod servet inviolata omnia, congregetque dispersa. Omniaque ipsum sensibilia appetunt, aut sicut videre, aut moveri, et illuminari, et calefieri, atque omnino a luce contineri cupientia. Neque id plane dixerim juxta obsoletam vetustatis rationem, ut deus quum sit sol et mundanæ machinæ conditor, visibilem procurat peculiariter mundum;4 sed quod invisibilia Dei a creatura mundi per ea quæ facta sunt intellecta, conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus et divinitas.
Verum ista quidem in Significativa theologia plenius diximus. Nunc boni illius intelligibilem a luce ductam appellationem celebrare nos convenit. Dicendum itaque ut intelligibilis lux bonum ipsum dicitur, quod omnem supercœlestem spiritum spirituali impleat luce; omnemque ignorantiam pellat erroremque abigat ex animabus quibus sese insinuaverit omnibus, eisque sacræ lucis consortium tradat, spiritualesque illarum oculos purget, obductamque ignorantiæ caliginem tergat, et ingenti tenebrarum pondere obtusos ac ferme cæcatos renovet atque excitet; tradatque illis primum quidem exigui consortia luminis, deinde ubi illæ degustavere lucem, majorique ejus tanguntur desiderio, sese eis magis infundat, et copia uberiori lucis infulgeat, quia dilexerunt multum, semperque eas in anteriora intendat, quantum adspirare ad ea pro captu suo possunt. Lux igitur intelligibilis dicitur bonum illud omnem superans lucem, ut principalis radius et exuberans effusio lucis, omnem vel mundo præeminentem vel circa mundum vel intra mundum agentem spiritum ex sua illustrans plenitudine, et spirituales ipsorum totas renovans vires; omnesque transiliens et continens, quod superne extenta sit, et cunctis excellens, quod superemineat; prorsusque omnem illuminantis virtutis ditionem, ut lucis princeps omnemque superans lucem, in se ipsa comprehendens et excellenter habens; spiritualia atque rationalia omnia colligens et immortalia faciens: nam sicut ignorantia eos qui seducti sunt, separat; ita præsentia intelligibilis lucis eos qui illuminantur, colligit, conjungit ac perficit, atque a multis erroneisque opinationibus, ad id quod vere est convertit, variasque visiones, sive (ut rectius loquamur) phantasias, in unam veram et liquidam unicamque scientiam cogit, et uno atque uniente lumine complet.
Bonum præterea istud, ut pulchrum quoque a theologis sanctis prædicatur et ut pulchritudo, et ut dilectio et ut diligibile, et quæque sunt aliæ decentissimæ speciei illius venustificæ plenæque gratiarum, divinæ appellationes. Porro pulchrum et pulchritudo in causa suprema cunctaque in unum colligente, distinguenda non sunt. Ista enim in subsistentibus omnibus in participationes participantiaque dividimus: pulchrum esse dicentes quod sit pulchritudinis particeps; pulchritudinem vero, participationem venustificæ pulchrorum omnium causæ. Enimvero supersubstantiale illud pulchrum, pulchritudo quidem dicitur, propter illam quam tradit subsistentibus omnibus (pro captu cujusque) pulchritudinem, et ut auctor omnium convenientiæ atque claritatis, lucis in morem omnibus specificas principalis sui radii distributiones infulgens, et veluti ad se omnia vocans (unde etiam pulchritudo Græco vocabulo κάλλος, a vocando dicitur), et ut tota in totis ad unum atque idem colligens; pulchrum vero, et per omnia pulchrum, et supreme pulchrum, quod semper sit secundum eadem et eodem modo pulchrum: et neque oritur, neque occidit; neque augetur, neque interit; neque hoc quidem loci pulchrum, alibi vero deforme; neque alias est, alias non; neque ad aliud quidem pulchrum, ad aliud vero est fœdum; neque hic quidem est, ibi vero non est; quasi quibusdam sit pulchrum, aliis non: sed ut ipsum in se ipso atque secum, uniforme semper est pulchrum, et ut pulchri omnis principalem pulchritudinem excellentissime in se ipso ante omnia habens. Simplici etenim et præexcellenti pulchrorum omnium naturæ, pulchritudo omnis atque omne pulchrum uniformiter secundum causam præadest.
Ex hoc quoque pulchro iis quæ sunt omnibus provenit ut sint pro modo suo pulchra singula; efficitque pulchrum istud rerum omnium congruentias et amicitias ac societates, pulchroque isto conjunguntur omnia. Initiumque omnium id est, veluti effectiva causa, et movens omnia et continens amore pulchritudinis propriæ; finisque est omnium et diligibile, ut finalis causa (pulchri enim gratia omnia fiunt), et exemplar, quia juxta id definiuntur omnia. Quocirca pulchrum idem esse quod bonum, perspicuum est. Pulchrum enim et bonum per omnes causas cuncta desiderant, neque est aliquid in substantiis rerum, quod pulchri et boni non sit aliquatenus particeps. Et illud item dicere disserendo præsumimus: id quoque quod non est, pulchri et boni particeps esse. Tunc enim et ipsum pulchrum est ac bonum, quum in Deo per omnium privationem supersubstantialiter celebratur. Istud unum bonum atque pulchrum, omnium multorum pulchrorum ac bonorum est singulariter causa. Ex hoc eorum quæ sunt, substantiales essentiæ sunt, conjunctiones, discretiones, identitates, alteritates, similitudines, dissimilitudines; societates fœderaque contrariorum, et eorum quæ uniuntur, inconfusæ distinctiones; superiorum providentiæ, æqualium alternæ ad invicem vicissitudines, conversiones inferiorum, omniumque suimet ipsorum servatrices atque immobiles mansiones ac sedes; rursusque omnium in omnibus pro singulorum modo societates et congruentiæ inconfusæque amicitiæ, et convenientiæ universi; et quæ in mundo sunt contemperantiæ, indissolubilesque rerum continentiæ, indeficientes nascentium successiones; status omnes atque motus spirituum, animarum, corporum: status enim est omnibus ac motus, quod super statum omnem omnemque motum, unumquodque in sui ipsius ratione firmat, et agit ad proprium motum.
Et moveri sane altissimi illi dicuntur spiritus: circulariter quidem, dum æternis illis principio ac fine carentibus pulchri ac boni fulgoribus conjunguntur; per rectam vero lineam, quando ad inferiorum providentiam prodeunt, recta omnia peragentes; reflexe autem, quia et inferiorum providentiam agentes, in sua identitate nusquam discedendo perdurant, circa identitatis auctorem pulchrum ac bonum indesinenter choream ducentes. — Porro animæ quidem motus circularis, ingressus est in se ipsam ab exterioribus omnibus, spiritualiumque sui virium uniformis glomeratio veluti in orbe quodam, ei ut nusquam oberret largiens, eamque ab extimis erroribusque plurimis convertens et colligens primum in se ipsam, deinde ut uniformem effectam, singulariter conjunctis virtutibus jungens, atque ita ad pulchrum illud et bonum ducens quod super omnes substantias est, unum atque idem, principioque et fine carens. Oblique vero movetur anima, in quantum sibi ipsi convenienter divinas notiones, non spiritualiter et singulariter, verum rationaliter et latius, ac veluti promiscuis transitoriisque actionibus haurit. Recta vero linea movetur, quum non in se ingrediens, neque singulari spiritus effectu acta (hoc enim est, ut dixi, in orbem moveri), sed ad ea quæ sunt circa se prodiens, ab exterioribus veluti a quibusdam signis variis ac multiplicibus, ad simplices atque conjunctas intelligentias promovetur.
Harum itaque etiam sensibilium in mundo isto trium motionum, et multo prius cujusque mansionum statuumque ac firmitatum, causa est et continens et finis, pulchrum ipsum atque bonum quod supra omnem statum omnemque motum est, et per quod status omnis atque motus est, et ex quo, et in quo, et ad quod, et cujus gratia sunt omnia. Ex ipso namque et per ipsum, et substantia et vita omnis est et sensus et animæ; naturæque omnis decrementa, æqualitates, augmenta; mensuræ omnes et proportiones rerum, et congruentiæ et contemperamenta; integritates, partes; totum unum atque multitudo; colligationes partium, omnes multitudinis conjunctiones, integritatum perfectiones; quale, quantum, quotum, infinitum; comparationes, discretiones; infinitas omnis, omnis finis, termini omnes; ordines, eminentiæ, elementa, species; omnis substantia, omnis virtus, omnis operatio, omnis habitus, omnis sensus, sermo omnis, omnis intelligentia, tactus omnis, omnis scientia, omnis unio: simpliciterque, omne quod est, ex pulchro est et bono, et in pulchro et bono, et ad pulchrum bonumque convertitur; et omnia quæcumque sunt et fiunt, ob pulchrum et bonum sunt et fiunt; ipsumque adspiciunt omnia, et ab ipso moventur atque continentur, et ipsius gratia, et per ipsum; et in ipso est principium omne a quo exempla ducuntur, principium consummans, efficiens formaleque atque materiale. Prorsusque omne principium, continentia omnis, omnis finis, sive ut perstringam breviter, omnia quæque sunt, ex pulchro et bono sunt; et quæ non sunt, omnia supersubstantialiter in pulchro sunt et bono. Estque ipsum initium omnium et finis, omne principium omnemque superans finem: quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso, atque in ipsum omnia sunt, ut sacra testantur Eloquia.5
Omnibus igitur est pulchrum ac bonum desiderabile et amabile ac diligibile; et per ipsum atque ipsius gratia, et inferiora conversionis ratione præstantiora amant, et paria socialiter æqualia diligunt, et præstantiora minoribus providendo amore junguntur, et ipsa se amant singula suæ ratione continentiæ; et omnia quæcumque faciunt et volunt, pulchri et boni desiderio et faciunt et volunt. Confidenter id quoque verissima ratione dicemus, quod ipse quoque auctor omnium pro bonitatis magnitudine omnia amat, omnia facit, omnia perficit, omnia continet, convertitque omnia. Est etiam et divinus amor bonus, et boni, et propter bonum. Ipse enim auctor beneficus entium amor, quum antea in bono excellenter esset, nequaquam ipsum in se ipso mañere infecundum permisit, sed ipsum ad operandum movit per excellentiam cuncta gignentem.
Et nemo nos arbitretur præter Scripturæ sacræ auctoritatem amoris cognomen introducere. Est enim, ut reor, perquam sane irrationabile atque perversum, non vim inspicere ac sensum, sed affigi dictionibus; idque fuerit hominum non plane divina intelligere cupientium, sed simplices captantium sonos, eosque aure tenus ita continentium, ut ad intima nequaquam penetrare permittant, nec scire volentium quidnam istiusmodi significet verbum, et quomodo oporteat illud per alia æquivalentia et planiora verba declarari. Affiguntur enim elementis et litteris haud intelligentiæ perviis, et syllabis ac verbis ignotis, neque animæ suæ intelligentiam penetrantibus, sed extra circum labia et aures perstrepentibus: quasi non liceat quaternarium numerum per bis duo signare, aut simplices lineas per lineas rectas exprimere, sive maternam humum per patriam exponere, seu aliud quodlibet ex his quæ in plurimis orationis partibus tantumdem significant. Sciendum enim est juxta rectam rationem, quod elementis, et syllabis, et vocabulis, et scripturis, et sermonibus utimur sensuum gratia. Ubi vero anima nostra spiritualibus actionibus ad intelligibilia moveri jam cœperit, superflui jam sunt cum rebus sensibilibus sensus: quemadmodum etiam spirituales virtutes vacare dicuntur, quando anima divina specie dignata per ignotam conjunctionem, inaccessibilis lucis radios luminum nequaquam sensibilium jactibus hauserit. Quum vero mens nostra per sensibilia agi ad intelligibiles studuerit motus, illi prorsus in honore sensus præferuntur, qui liquidius nostram intelligentiam adjuvant, quemadmodum et apertiores sermones, et quæque sunt ex visibilibus clariora: quippe si obscura sunt quæ adjacent sensibus, ne ipsi quidem animo rite suggerere sensibilia poterunt.
Sed enim ne ista dicere videamur vim Scripturæ sacræ inferentes, audiant illam qui amoris vocabulum in jus trahunt: Ama illam, inquit, et servabit te; circumda illam tibi, et exaltabit te; honora illam, ut complectatur te: et quæque alia in sacris Litteris amatoria celebrantur. Atqui visum est plerisque ex tractatoribus nostris, divinius esse amoris quam dilectionis nomen. Scribit enim et divinus Ignatius: Amor meus crucifixus est. Et in primis Scripturarum institutionibus quemdam de sapientia divina dixisse comperies: Amator factus sum formæ illius. Non ergo metuamus hoc amoris nomen, neque nos ullus perturbet sermo, terroreve concutiat. Mihi enim videntur theologi commune quidem arbitrari dilectionis et amoris nomen, ceterum idcirco divinis magis verum amorem assignare, ut hujusmodi hominum stultam præsumptionem feriant. Convenientissime enim quum verus amor non a nobis modo, verum et a Scripturis ipsis celebretur, turbæ nequaquam capientes uniforme illud amatoriæ in Deo appellationis, pro infirmitate sua, ad dividuum et corporalem divisumque delapsæ amorem sunt: qui verus amor profecto non est, sed imago potius, seu magis a vero amore prolapsio. Est enim incapax multitudini unicum illud et singulare divini atque unius amoris. Quocirca, ut quod videatur multis ingratius nomen in divina sapientia ponitur, ad eos subvehendos atque intendendos ad veri amoris scientiam, et ut eo errore liberentur. In nobis autem rursus, ubi crassiores quique obscenum aliquid opinari possent, honestiori (ut videtur) vocabulo Scriptura utitur. Cecidit enim, ait quidam, dilectio tua super me, sicut dilectio mulierum. Et id tamen apud eos qui divina recte audiunt, tantumdem valet; neque a theologis differenter ponitur dilectionis et amoris nomen, quando illi divina exponere pergunt. Estque hoc virtutis cujusdam unificæ et connexivæ, et distincte atque inconfuse adunativæ, quæ in pulchro et bono propter pulchrum et bonum antea substitit, et ex pulchro et bono pulchri et boni causa emanat ad nos, continetque æqualia sociali invicem connexione, et priora ad inferiorum providentiam movet, inferioraque superioribus conversione firmiter jungit.67
Est autem mentis secessum ecstasimque faciens divinus amor, amatores sui juris esse non sinens, sed in ea quæ amant, penitus transferens.8 Idque indicant superiora quidem, quæ inferiorum sese providentiæ devoverunt; æqualia vero, quod se mutuo continent; inferiora porro, quia ad prima diviniori conversione contendunt. Idcirco et Paulus ille magnus quum divino amore flagraret, excessivæ illius virtutis particeps factus, sacro ore, Vivo, inquit, jam non ego, vivit vero in me Christus: tanquam verus amator mentis excessum patiens, ut ipse ait, Deo vivens, et non suam sed amatoris vitam, ut valde diligibilem. Audebimus et id pro veritate loqui, quod ipse quoque auctor omnium, pulchro et bono amore omnium pro amatoriæ bonitatis magnitudine extra se fit, ad omnia quæ sunt providentiæ multiplicis pertingendo ratione; et veluti bonitate ac dilectione et amore mulcetur, et ex supremo illo statu quo supra omnia et ab omnibus exceptus est, ad id ut inter omnia sit, excedenti illa supersubstantiali virtute sua qua nusquam ab se progreditur, semet demittit. — Quocirca zeloten illum hi qui divina probe callent, appellant, ut vehementem ad ea quæ sunt clementer amanda, et ut ad zelum excitantem amatorii ipsius desiderii, et ut ipsum quoque amoris desiderium appetibile monstrantem, per quem et quæ desiderantur sunt expetenda; et ut qui eorum quæ providentia reguntur, zelotes sit, eaque pariter illi in amore sint. Prorsusque pulchri et boni est ut sit amabile atque amor, et in pulchro ac bono sedem antea fixit, et pulchri et boni gratia est et fit.
Quid autem sibi volunt theologi, qui aliquando amorem ipsum ac dilectionem vocant, aliquando vero amabilem ac diligibilem dicunt?9 Alterius nempe auctor et veluti productor et genitor, alter vero ipse est; atque altero quidem movetur, altero autem movet; sive quia ipse sui ipsius et sibi ipsi provocator ac motor est. Hinc diligibilem quidem ipsum atque amabilem vocant, ut pulchrum atque bonum; amorem vero rursus vocant ac dilectionem, ut qui sit movens simul et ut provehens virtus ad se ipsum, quod solum ipsum per se pulchrum ac bonum est, et veluti qui sit suimet per se ipsum expressio, et eximiæ illius conjunctionis benignus processus, atque amatorius motus simplex, se movens, per se operans: qui ante erat in bono, et ex bono substantiis emanans, ac rursus se ad bonum convertens. In quo quidem, quod fine careat atque principio, divinus amor excellenter ostendit, veluti circulus quidam sempiternus, propter bonum, ex bono, in bono, et ad bonum, certa et nusquam oberrante glomeratione circuiens, et in eodem ac secundum idem, et procedens semper et manens ac remeans. Ista et inclytus noster in sanctis Litteris institutor, in amatoriis hymnis, divinis afflatibus exposuit: quæ profecto in memoriam revocare non indignum fuerit, et veluti sacrum quoddam caput nostro de amore sermoni inserere.
« Amorem, sive divinum, sive angelicum, sive spiritualem, sive animalem, sive naturalem dixerimus, insitivam quamdam intelligamus commiscentemque virtutem:10 superiora quidem moventem ad inferiorum providentiam; æqualia vero rursus, ad socialem sui invicem communionem; ac postremo loco inferiora, ut ad potiora et sublimiora convertantur, adigentem. »
« Quoniam plurimos amores ex uno profluentes disposuimus, diximusque deinceps cujusmodi sunt mundanorum eorumque qui supra mundum sunt amorum, cognitiones ac virtutes (quibus supereminent, juxta assignatam orationis intentionem, spiritualium atque intelligibilium amorum ordines atque distinctiones:11 post quas qui per
« se intelligibiles sunt ac divini, pulchri ibi veraciter amores antistant, et a nobis « pro viribus proprie sunt celebrati);12 nunc rursus resumentes, omnes in unum et « conglobatum amorem, ipsorum omnium parentem, colligamus simul atque congre- « gemus ex multis, primum in duas omnino ipsum contrahentes amatorias vires, ex « quibus obtinet atque dominatur omnibus causa illa absolutissima amoris omnis, « omnia longe antecellens, et ad quam intenditur pro modo cujusque substantiæ, amor « ille integer atque universus qui ex his quæ sunt omnibus nascitur. »
« Age itaque et has rursus in unum colligentes, dicamus ut una quædam est sim- « plex virtus se ipsam movens ad insitivam quamdam concretionem, ex summo « bono ad extremam usque substantiam, a qua rursus deinceps per omnia ad bonum « ipsum, ex se ipsa et per se ipsam et in se ipsa se ipsam circuiens, atque in se « ipsam semper eodem modo remeans. »
Atqui dixerit quispiam: Si omnibus et pulchrum et bonum amabile est et desiderabile ac diligibile (desiderat enim ipsum et quod non est, ut antea diximus, et in ipso ferme esse contendit; ipsumque est quod speciem etiam informibus facit, et in ipso etiam quod non est, supersubstantialiter dicitur et est): quomodo dæmonum turba pulchrum ac bonum non desiderat, sed affixa materiæ, et circa bonum expetendum angelica identitate delapsa, malorum omnium causa et sibi ipsi et aliis quæque malitiæ dederunt manus, esse dicitur? Quo item pacto, quum ex bono deducta sit dæmonica cohors, boni speciem nequaquam præfert? Aut quomodo bona ex bono facta, mutata est? et quid est quod ipsam efficit malam? Et omnino quid est malum? et ex quo initio subsistit? et in qua substantiarum est? Et qua ratione, qui summe bonus est, ipsum producere voluit, vel si voluit, potuit? Et si alia ex causa dicitur malum, quænam alia his quæ sunt, præter summum bonum, est causa? Quomodo vero Providentia quum sit, malum est, aut omnino fit, aut certe non tollitur? Et quo pacto ipsum, aliquid ex his quæ sunt, bono omisso, desiderat?
Ista quidem forte dicturus est quispiam, hujusmodi dubitationibus motus. At nos contra orabimus ut in rerum adspiciat veritatem. Ac primum quidem istud confidenter dicemus, quod malum ex bono nequaquam est; et si ex bono sit, malum profecto non est. Neque enim proprium est ignis refrigerare, neque boni non bona producere. Et si quæ subsistunt omnia ex bono sunt (natura est enim bono, producere atque servare; malo autem, corrumpere ac perdere), nulla igitur substantia ex malo est. Neque quidem ex malo ipsum erit malum, siquidem sibi ipsi sit malum: quod nisi ita sit, malum non omnino erit malum, sed boni quamdam (secundum quam subsistat) habebit portionem. Et si quæ sunt, pulchrum bonumque desiderant, et omnia quæcumque faciunt, propter id quod videtur bonum faciunt, omnisque substantiæ destinatio principium habet ac finem bonum illud (neque enim quidquam mali naturam adspiciens, ea facit quæ facit): quomodo ergo erit inter substantias malum? aut quo pacto substantia est, quum sit istiusmodi bono appetitu destitutum? Et si quæ sunt omnia ex bono sunt, bonumque ipsum omnia superat, est quidem in bono et quod non est substantia. Malum vero neque substantia est (alioqui non omnino malum est), neque non substantia est: nam nihil erit quod omnino substantia non sit, nisi in summo bono per substantiæ superexcessum dicatur. Igitur bonum quidem erit longe prius et eo quod simpliciter est, et eo quod non est, atque excellentius fixum. Malum vero neque in his quæ sunt, est, neque in his quæ non sunt; sed ipso quoque quod non est, a bono alienius est malum, multoque a substantia remotius.
Unde ergo malum est? dicet quispiam. Nisi enim sit malum, virtus et vitium idem erit: omnisque virtus ipsum erit quod tota vitiositas, et quæ particularis est virtus hoc erit quod vitium itidem particulare; aut neque quod virtuti adversatur, erit malum. Atqui contraria castitati luxuria est, justitiæque injustitia; neque profecto dixerim justum et injustum, castumque et luxuriosum idem esse. Verum et antequam foris appareat virtutis adversus improbitatem dissidentia, in ipsa longe prius anima prorsus distant a virtutibus vitia, perturbationesque contra rationem rebellant: atque ex his necesse est dare aliquod contrarium bono malum. Neque enim sibi ipsi adversatur bonum, sed veluti ex uno initio unaque causa genitum, societate et conjunctione et amicitia gaudet. Et neque minus bonum majori contrarium est: quia nec minus calidum aut frigidum, amplius calido adversatur aut frigido. Est igitur inter substantias, atque subsistit, oppositumque adversatur bono malum. Et si corruptio substantiarum est, non id excludit a substantia malum, sed erit ipsum quoque substantia, et substantias generans. An vero non sæpe alterius corruptio, alterius generatio fit? Eritque malum ad totius perfectionem conferens, atque universo, ne imperfectum sit, per se ipsum præstans.
Dicet ad hæc vera ratio, malum qua parte est malum, nullam substantiam aut generationem facere, solumque violare atque corrumpere, quoad in ipso est, substantiam rerum. Quod si quis ipsum dicat generationis auctorem, quod alterius corruptione alteri generationem largiatur: respondebimus verissime, quod non qua parte corrumpit, tribuit generationem, sed qua corruptio et malum est, corrumpit ac violat solum; generatio vero atque substantia propter bonum fit: et erit malum ex se quidem corruptio, generationis autem efficiens propter bonum. Et qua parte quidem est malum, neque substantia est, neque substantiarum efficiens; propter bonum autem, et substantia et bonum et bonorum efficiens erit. Imo vero neque erit idem in eodem et bonum et malum; neque erit ejusdem corruptio et generatio eadem secundum idem virtus, neque ipsa virtus aut ipsa corruptio. Quod enim ipsum malum est, neque substantia neque bonum neque generans neque substantiarum aut bonorum efficiens est. Bonum vero quibuscumque se perfecte insinuaverit, perfecta facit et mera atque integra bona; quæ vero minus ipsi participant, per defectum boni et imperfecta sunt et mixta bona. Neque est omnino malum, neque bonum, neque beneficum; sed quod magis aut minus appropinquat bono, pro modo suo erit bonum. Nam quæ per omnia pergit perfecta bonitas, non ad eas solum quæ circa se sunt eximie bonas substantias penetrat, verum ad extremas quoque pertingit: aliis penitus præsens, aliis inferiore modo, atque aliis in fine, ut singula capere possunt. Atque alia omnino participant bono, alia vero magis eo minusve privata sunt, alia autem perexiguam habent participationem, atque aliis extremo modo adest bonum. Nam nisi pro captu cujusque singulis adesset bonum, augustissima quæque et antiquissima, extremorum profecto tenerent ordinem. Et qui fieri posset ut uno modo omnia bono participarent, quum non sint idonea omnia ad ejus participationem exactissimam provehi? At nunc ista est excellens magnitudo virtutis boni, quod ea quoque quæ privata sunt et sui ipsius privationem sustentat, ut integre ad ipsius participationem admittantur. Et si confidentius adstipulari oportet veritati, etiam quæ illi repugnant, ipsius virtute et sunt et repugnare possunt.
Imo ut brevius loquar, quæ sunt omnia, in quantum sunt, et bona et ex bono sunt; in quantum vero privata sunt bono, neque bona sunt, neque subsistunt. Nam sub aliis quidem affectionibus subsistunt, puta calore aut frigore, ut quæ calefacta sunt perstant etiam ubi ea deseruerit calor; et vitæ ac sensus pleraque expertia sunt; et substantiam supereminet Deus, et est supersubstantialiter. Atque simpliciter, in aliis quidem omnibus, jam aliquanto labascente neque omnino indito habitu, substantiæ sunt et subsistere possunt. Quod autem per omnem modum bono privatum est, nusquam nequaquam neque fuit, neque est, neque erit, neque esse potest. Verbi gratia: impudicus etsi per irrationabilem concupiscentiam bono privatus est, in eo quidem non est, neque concupiscit ea quæ sunt; juxta tamen ipsam conjunctionis atque amicitiæ vel tenuem imaginem, est particeps boni. Et ira item boni est particeps ex ipso motu quo appetit, quæ videntur mala, ad id quod videatur bonum dirigere atque convertere. Et ipse qui deterrimam appetit vitam, ut qui omnino vitam desideret, etiam quæ sibi videatur optima, ex eo quod desiderat, vitamque desiderat, et ad optimam adspicit vitam, boni est particeps. Et si omnino sustuleris bonum, neque substantia erit, neque vita, neque desiderium, neque motus, neque aliud quidquam. Itaque et quod ex corruptione fiat generatio, non est mali virtus, sed minoris boni præsentia. Sicuti et morbus defectus est ordinis, non omnis: nam si hoc sit, neque morbus iste subsistet. Manet autem et est morbus, substantiam habens minimum ordinem, et in ipso fere subsistens. Nam quod est omnino expers boni, ipsum neque est, neque inter substantias est; quod autem mixtum est in rebus, boni causa secundum id quoque inter substantias est atque subsistit, in quantum est particeps boni. Imo vero quæ sunt omnia, in tantum magis minusve erunt, in quantum ad boni consortium accedunt. Nam et in eo quod esse ipsum est, quod nusquam nulloque modo est, ne erit quidem. Quod autem alicubi est, alibi vero non est, in quantum quidem ab eo quod semper est decidit, non est; in quantum vero ut esset accepit, in tantum est, et eo ipso id totum quidquid ipsius est, et etiam quod ipsius non est, tenetur atque servatur. Nempe malum, id quidem quod bono penitus excidit, neque inter magis neque inter minus bona erit; quod autem alicubi bonum, alibi non bonum est, adversatur quidem bono cuidam, non autem integro et absoluto bono, teneturque et ipsum participatione boni. Substantiamque addit bonum ipsum etiam privationi suæ aliqua participatione sui. Nam si bonum prorsus abscedat, neque omnino bonum erit, neque mixtum, neque ipsum malum. Nam si malum imperfectum est bonum, per universam absentiam boni et imperfectum et perfectum aberit bonum: tuncque solum erit atque apparebit malum, quum aliis quidem est malum quibus adversatur, ab aliis vero tanquam bonis exceptum est. Pugnare enim ad invicem eadem secundum eadem in omnibus, possibile non est. Non igitur substantia est malum.
Sed neque est in substantiis malum. Nam si quæ subsistunt omnia ex bono sunt, et in omnibus substantiis est et omnia continet bonum; non igitur erit malum in substantiis, aut in bono erit malum. Atqui in bono non erit: quippe neque in igne frigidum est. Neque quidem erit malum eo ipso quod bonum efficit malum. Si igitur erit, quomodo erit in bono malum? Si quidem ex bono esse dicatur, ineptum simul id est et impossibile. Neque enim potest, ait Veritas, arbor bona fructus malos facere, neque item econverso.13 Si autem ex ipso non est, ex alio profecto principio et alia ex causa erit si est. Nam aut malum ex bono erit, aut ex malo bonum; aut si et id ipsum possibile non est, ex alio initio et causa erit et bonum et malum. Nulla enim dualitas principium est; unitas vero dualitatis erit initium. Ac fieri non potest ut ex uno atque eodem duo penitus contraria prodeant, et ut sit ipsum principium non simplex et singulare, sed divisum et præferens dualitatem, contrariumque sibi ipsi atque immutatum.
Nempe neque duo rerum contraria principia esse possibile est, et ea in se mutuo et in mundo esse repugnantia. Nam si hoc detur, erit Deus quoque non exsors difficultatis atque molestiæ, si quidem sit aliquid quod ipsum quoque perstringat. Deinde cuncta erunt inordinata semperque pugnantia, quum certe bonum ipsum quæ sunt omnia amicitiæ fœdere copulaverit, ipsaque pax et pacis largitor celebratur a theologis sanctis.1415 Quocirca et bona omnia, amicitiæ nectuntur fœdere sibique consentiunt, una ex vita progenita atque ad unum compacta bonum, et placida atque similia et pari appellatione conjuncta. Itaque non est in Deo malum, et malum divinum non est. Sed neque est ex Deo malum. Aut enim bonus non est, aut bona facit et bona producit. Neque aliquando quidem atque aliqua, aliquando vero non, et non omnia: pateretur enim in hoc mutationem ac varietatem etiam circa id quod est omnium augustissimum atque causa. Sin autem in Deo bonum substantia est, et in eo malum, erit quidem transiens ex bono Deus, aliquando ens, aliquando vero non ens. Quod si participatione bonum habet, et ab alio habeat necesse est: sicque aliquando habebit, aliquando vero non. Non igitur ex Deo malum est, neque in Deo, neque simpliciter, neque secundum tempus.
Sed ne in angelis quidem est malum. Nam si enuntiat divinam bonitatem boni speciem præferens angelus, illud per participationem exsistens secundo loco, quod secundum causam est id quod enuntiatur primo; imago Dei est angelus, manifestatio invisibilis lucis, speculum purum, lucidissimum, nitidum, incoinquinatum, immaculatum, suscipiens in se totam (si fas est dicere) pulchritudinem divinæ speciei præclare insignitæ, et in se ipso sincere insinuans, ut possibile est, secretioris adytorum silentii bonitatem. Itaque neque in angelis est malum. An vero ideo sunt mali, quod puniant peccatores? Ea ratione et qui peccantes plectunt, mali erunt, et qui de sacris ordinibus profanos a divinis mysteriis arcent. Atqui plecti non malum est, sed dignum supplicio fieri; neque pro merito sacris arceri, sed scelestum et profanum fieri, et indignum qui ad sacramenta admittatur.
Sed neque dæmones natura mali sunt. Nam si sunt per naturam mali, neque ex bono sunt, neque inter substantias sunt, neque item ex bonis per naturam mutati, semperque mali sunt. Deinde, sibi an aliis sunt mali? Si quidem sibi, etiam se ipsos perdunt. Si autem aliis, quomodo corrumpunt, aut quid corrumpunt? substantiam, an virtutem, aut operationem? Si substantiam, primum quidem non ultra naturam: nam quæ per naturam sunt incorruptibilia, nequaquam corrumpunt, sed quæ corruptionem admittunt. Deinde ne istud quidem omnibus et omnino malum est. Sed neque quidquam corrumpitur ex his quæ sunt, in quantum substantia et natura est; sed defectu naturalis ordinis, congruentiæ et commensurationis infirmatur ratio, quum eodem modo manere debeat. Infirmitas vero perfecta non est. Nam si perfecta esset, et corruptionem perimeret atque subjectum, essetque hujusmodi corruptio, suimet quoque corruptio. Atque istiusmodi non esset malum, sed deficiens bonum. Nam quod omnino expers boni est, neque inter substantias erit. Eadem et de corruptione virtutis atque operationis ratio est.
Deinde quonam modo dæmones a Deo facti, mali sunt? Bonum enim bona producit et statuit. Ac mali dicuntur, dixerit quispiam, sed non secundum quod sunt (ex bono enim sunt, bonamque sortiti substantiam), sed ex eo quod non sunt, quod juxta sacra Eloquia, infirmati sunt ad servandum suum principatum.16 In quo enim, obsecro, malos fieri dæmones dicimus, nisi in vacatione divinorum bonorum habitus atque operationis? Præterea, si natura mali sunt dæmones, semper ergo mali: atqui malum instabile est. Itaque si semper eodem modo se habent, non sunt mali: semper enim idem esse, boni proprium est. Si autem non semper mali, non natura mali sunt, sed angelicorum bonorum indigentia. Neque tamen omnino exsortes boni sunt, quia et sunt, et vivunt, et intelligunt, estque in eis quidam desiderii motus. Mali vero esse dicuntur, quod circa naturalem operationem infirmentur. Aversio itaque est illis malum (quod exciderint, potitique non sint naturalibus bonis) imperfectioque et imbecillitas, et infirmitas ac fuga et prolapsio virtutis conservantis eis inditam perfectionem. Ad hæc, quidnam est in dæmonibus malum? Furor irrationabilis, demens concupiscentia, imaginatio præceps atque proterva. Verum ista quanquam in dæmonibus sunt, non prorsus neque in omnibus neque ipsa secundum se mala sunt. Namque in aliis animantibus, non ista habere, sed his carere, potius corruptio est animantis et malum: sicuti contra his niti salvat, et esse facit istis subnixam animantis naturam. Non itaque mala est dæmonum gens qua parte secundum naturam est, sed qua parte non est. Neque immutatum est traditum illis totum bonum, sed ipsi dato sibi toto bono exciderunt. Neque indulta illis angelica munera immutata dicimus; verum sunt et integra, et lucidissima perstant, licet ipsi non videant, occlusis scilicet viribus quibus bona sua intueri possint. Itaque quod sunt, et ex bono sunt, et boni sunt; et pulchrum bonumque desiderant, ut sint et vivant et intelligant quæ subsistunt desiderantes. Ceterum privatione atque effugio prolapsioneque convenientium eis bonorum, mali dicuntur; et sunt mali in quo non sunt, et quod non est appetentes, malum profecto desiderant.
Ac animas quispiam esse dixerit malas. Si quidem ideo quia attendunt invigilantque malis, ut provideant atque salvent, hoc malum non est, sed bonum, et ex bono proveniens, quod malum etiam efficit bonum. Et si malas fieri animas dicimus, in quo fiunt malæ? nisi in bonarum qualitatum operationumque defectu, atque proveniente ex infirmitate propria privatione ac prolapsione fruendi bonis suis. Nam et circumfusum nobis aerem offundi tenebris dicimus, defectu atque absentia lucis; ipsa vero lux semper lux est, quæ etiam illuminat tenebras. Itaque neque in dæmonibus neque in nobis est malum quasi exsistens, sed ut defectus ac desertio consummationis priorum bonorum.
Sed ne in mutis quidem animantibus est malum. Nam si sustuleris iram et concupiscentiam, et cetera quæ dicuntur (et non sunt simpliciter per sui naturam) mala: leo fortitudine et ferocitate amissa, leo esse desistet; blandus item omnibus effectus canis, canis non erit: quippe latrare canis proprium est, et domesticos admittere, alienosque propellere. Itaque naturam non corrumpi, malum non est. Naturæ vero corruptio, infirmitas est ac defectus naturalium qualitatum et operationum atque virtutum. Et si cuncta quæ nascuntur, perficiuntur in tempore, ne imperfectum quidem omnino per universam comperias naturam.
Sed neque in tota natura est malum. Si enim omnes naturales rationales ab universali natura ducuntur, nihil est quod illi adversetur. Porro singulari naturæ partim secundum naturam erit, partim non. Est enim præter naturam alii aliud, et quod huic secundum naturam, alteri præter naturam est; naturæ vero vitium, quod præter naturam est, ipsaque privatio naturalium. Non est itaque natura mala; sed hoc est naturæ malum, quod naturæ suæ propria nequit efficere. — At enim ne in corporibus quidem est malum. Fœditas enim et morbus, defectus est speciei et privatio ordinis. Hoc vero non usquequaque malum, sed minus pulchrum est. Nam si fiat omnino pulchritudinis et speciei ordinisque solutio, peribit ipsum quoque corpus. Quod autem neque malitiæ causa sit corpus animæ, ex eo constat quod etiam sine corpore malitia possit irrepere, sicuti in dæmonibus. Est enim hoc et spiritibus et animabus et corporibus malum, si infirmentur et excidant bonorum suorum habitu.
Sed ne in materia vulgatissimum quidem est (ut aiunt) malum, in quantum materia est. Et ipsa enim ad ornatus et pulchritudinis et speciei accedit consortium. Si autem extra hæc materia exsistens in se ipsa, qualitatem speciemque desiderat: quo pacto facit aliquid materia, quæ nec ut pati possit, secundum se ipsam habet? Præterea, quomodo malum est materia? Nam si quidem nusquam nulloque pacto est, neque bonum profecto est neque malum. Sin autem quomodolibet est, et quæ sunt omnia, ex bono sunt, et ipsa ex bono sit necesse est: et aut bonum mali efficiens erit; aut malum quasi ex bono sit, bonum erit; aut malum erit efficiens boni; sive etiam bonum, ut ex malo ductum, malum erit; aut duo rursus erunt principia, et hæc alio quodam dependentia capite atque principio. Si autem asserunt materiam ad perfectionem mundi totius fuisse necessariam, quomodo erit materia malum? Aliud est enim malum, aliud necessarium. Qua enim ratione bonus ex malo aliqua ad generationem ducit? Aut quomodo malum bono necessarium? Fugit sane boni naturam malum. Quomodo item gignit ac nutrit naturam materia, si mala est? Malum enim, eo quo malum est, nullius est gignens aut nutriens, aut omnino efficiens aut servans. Quod si dixerint ipsam quidem in animabus malitiam non facere, verum eas attrahere: quomodo hoc verum erit? Plurimæ namque ex his bonum intuentur: at id qui fieri posset, si eas materia ad malum prorsus attraheret? Non itaque ex materia malum animabus provenit, sed ex inordinato et delinquente motu. Si autem et hoc asserant omnino materiam sequi, estque necessaria instabilis materia his quæ in se ipsis figi non valent: quomodo malum est necessarium? aut quomodo necessarium malum? — At neque id quod dicimus privationem, viribus propriis reluctatur bono. Nam privatio si universa ponitur, viribus omnino destituitur; singularis vero, non ex eo quod privatio est, vires habet, sed quia privatio perfecta non est. Nempe enim si privatio boni particularis sit, non usquequaque malum est; qua abeunte, simul et mali natura discedit.
Atque ut paucis expediam: Bonum ex una et tota causa, malum ex multis particularibusque proficiscitur defectibus. — Novit Deus malum ut bonum, atque apud ipsum malorum causæ virtutes beneficæ sunt. — Quod si malum sempiternum est, et creat, et potest, et est, et agit: unde sibi ista? An ex bono? an bono ex malo? an vero ambobus ex causa alia? — Omne quod secundum naturam est, ex definita nascitur causa. Si autem malum causa ac definitione caret, secundum naturam non est. Neque enim naturæ inest, quod est præter naturam; neque inertiæ in arte est ratio. — Num ergo anima malorum est causa, sicuti calefaciendi ignis, et omnia quibus se insinuarit, malitia replet? an vero bona est quidem animæ natura, operationes vero suas aliquando sic peragit, aliquando non sic? Nempe si per naturam est animæ mala substantia, unde illi substantia est? An ex causa illa bona conditrice omnium? Sed si ex ea, quomodo per substantiam mala? Bona sane sunt omnia quæ ab illa progenita sunt. Sin autem per operationes, neque istud est immutabile: alioqui unde illi virtutes inessent, nisi boni hausisset speciem? Restat igitur ut malum infirmitas sit atque a bono defectio. — Bonorum causa una est. Et si bono malum contrarium, mali causæ sunt plurimæ: non tamen efficientes malorum rationes atque virtutes, sed impotentia et infirmitas, et dissimilium incongrua permixtio. Neque vero immobilia et eodem modo se semper habentia mala sunt, sed infinita et indeterminata, et in aliis aliter pervagantia, et ipsis quoque infinitis.
Omnium etiam malorum initium et finis bonum erit. Boni enim gratia omnia sunt, et quæque bona, et quæque contraria. Et hæc enim appetitu boni aggredimur: nemo etenim in malum intuens, agit quæ operatur. Idcirco neque substantia nititur malum, sed substantiæ simulacro, dum boni gratia et non sui ipsius geritur. — Malo secundum accidens est applicanda substantia, et propter aliud, non ex initio proprio: ut quod quum fit, rectum quidem esse videatur, quia boni gratia fit; revera autem rectum non sit, quia quod bonum non est, arbitramur bonum. Ostensum est aliud esse quod expetitur, aliud vero quod agitur. Itaque malum est præter viam, præter intentionem, præter naturam, præter causam, præter initium, præter finem, præter definitionem, præter voluntatem, præter substantiam. Est igitur malum privatio et defectio, infirmitas, inconvenientia atque frustratio; destinatione*, pulchritudine, vita, sensu, ratione, perfectione ac sede et causa privatum; indefinitum, infecundum, otiosum, imbecillum, inordinatum, dissimile, infinitum, tenebrosum carensque substantia, et ipsum nullo modo, nusquam et nil exsistens.*
Quomodo potest omnino aliquid malum? Permixtione boni. Quod enim boni prorsus expers est, neque est quidquam, neque quidquam potest. Nam profecto si bonum substantia est, et consilio ac valentia et actione præditum: quomodo quod huic adversatur, aliquid poterit, substantia, prudentia, virtute atque operatione privatum? — Non omnia omnibus et prorsus eadem secundum idem mala sunt: verum dæmoni malum est, quod boni specie insignem animum repulit; animæ, quod a ratione defectit; corpori vero, quod a natura descivit.
Si Providentia est, quomodo omnino sunt mala? Non est malum (qua parte malum) neque substantia neque inter substantias; nihilque in rebus Providentiæ gubernatione deseritur. Neque enim malum substantia est conspicua et in aperto in bono subsistens. Et si nihil in rebus exsistentibus boni participatione caret, malum vero est a bono defectio (nihil revera in substantiis bono usquequaque privatum est); in omnibus quæ subsistunt, divina providentia est, nihilque ex his non Providentia agitur. Sed his quoque qui fiunt mali, benigne Providentia utitur ad illorum sive aliorum communem seu privatam utilitatem, et proprie cuique substantiæ providet. Ideo et absurdam plane multorum rationem non admittimus, qui asserunt oportuisse Providentiam invitos etiam nos ad virtutem ducere. Neque enim est Providentiæ violare naturam. Quocirca, ut Providentia cujusque naturæ est servatrix, eis quæ per se moventur, ut libero aguntur arbitrio providet, omnibusque et singulis proprie, ut omnium singulorumque natura capit; et totius ac universæ providentiæ, pro modo cujusque providentissimas bonitates impertit.
Non igitur est substantia malum, neque est inter substantias malum. Nusquam enim malum est, qua parte malum; et fieri malum, non virtutis, sed infirmitatis est. Atque dæmonibus, quod sunt quidem, et ex bono simul et bonum est. Malum vero illis est a propriis bonis prolapsio atque defectio; et immutatio identitatis atque habitus, infirmitas est, quæ illis consentanea esse debet perfectionis angelicæ. Atque expetunt bonum, qua parte esse et vivere et intelligere appetunt: et non appetunt bonum, dum quod non est appetunt; neque est istud appetitio, sed vere frustratio appetitionis.
Eos autem in scientia peccantes Scriptura vocat, qui circa boni notionem haud eos latentem atque actionem infirmantur;17 et qui sciunt voluntatem, et non faciunt: qui audierunt quidem, sed infirmantur circa fidem aut operationem boni, quum nolint quidam intelligere ut bene faciant, ex perversione sive infirmitate voluntatis.1819 Prorsusque malum est, ut sæpe jam quoque diximus, infirmitas et imbecillitas, ac defectus vel scientiæ, vel notionis, vel fidei, vel appetitionis, vel operationis boni.20 At dixerit quispiam: Non puniri meretur infirmitas, sed contra veniæ digna est. Nempe nisi licuisset obsistere, non ignava esset ratio. Si autem bonum illud suppeditat vires, quod juxta Scripturæ fidem, dat omnibus omnino congrua;21 laudandum non est si ex bonorum nostrorum habitu a summo permanente bono frustremur et avertamur et effugiamus atque decidamus per ignaviam nostram. Sed hæc in his quæ scripsimus de justitia judicioque divino, satis pro viribus dicta sunt: quo in sacro opere, Scripturæ veritas sophisticas et injustitiam ac mendacium contra Deum loquentes rationes, ut stolidas omnino confutavit et repulit. — Nunc autem pro captu nostro satis laudatum est bonum ut vere admirandum, ut principium omnium ac finis, ut quod contineat omnia, ut speciem his faciens quæ non sunt, ut bonorum omnium causa, ut malorum non causa, ut providentia et absoluta bonitas, et quæ sunt et quæ non sunt omnia superans, et mala secundum boni privationem in bonum convertens, omnibus expetendum et amabile ac diligibile: et quæque alia in superioribus verax (ut reor) oratio demonstravit.
Footnotes
-
Gen. i, 16. ↩
-
Gen. 1, 2. ↩
-
Rom. 1, 26. ↩
-
Did. 1, 20. ↩
-
Bibl. xii, 36. ↩
-
Epist. 15. Sap. VIII, 2. ↩
-
Prov. IV, 6, 8. ↩
-
Galat. v, 20. II Car. v, 13. ↩
-
II Reg. 1, 26. ↩
-
MUNDOTUM SANCTIVITatem EX AMATO-RON VIRTUTIS *conjugati-vam ↩
-
Cujusmodi EX CUXOR AMATO-RON VIRTUTIS. ↩
-
*pulchros ↩
-
Matth. vii, 18. ↩
-
1 John. 1, 27. ↩
-
Ephes. 1, 14; ↩
-
Judg. 6. ↩
-
Luc. xu, 47; ↩
-
Luc. vii, 13. ↩
-
Jacob. iv, 17. ↩
-
Ps. xxxv, 4. ↩
-
Jacob. i, 5. ↩
Chapter 134 of 143