Capitulum 5
DE ENTE: IN QUO ETIAM DE EXEMPLARIBUS.
TRANSEUNDUM jam ad eminentissimam ejus qui vere est substantialem appellationem juxta theologiæ fidem explicandam, si prius admonuerimus, nos nequaquam intendere supremam illam ineffabilemque substantiam, qua parte est supersubstantialis, exponere (id enim et ineffabile est, et cognitionem nostram omnino expositionemque refugit, et ipsam unionem antecellit), sed substantificum divinæ principalisque substantiæ ad ea quæ sunt omnia laudare progressum. Nam boni quidem divina appellatio, causæ omnium processus omnes exponens, et ad ea quæ sunt et quæ non sunt extenditur, et super omnia quæ sunt et quæ non sunt eminet... Porro vitæ denominatio ad viventia cuncta porrigitur, et supra viventia est. Sapientiæ quoque appellatio ad spiritualia omnia et rationalia sensibiliaque pertenditur, et super hæc omnia est. Has itaque laudare nostra cupit oratio quæ providentiam explicent divinas appellationes. Neque enim ipsam eminentem substantiis omnibus bonitatem et deitatem et substantiam vitamque ac sapientiam supersubstantialis ipsius Deitatis pollicetur eloqui, quæ super bonitatem, deitatem et substantiam, vitamque et sapientiam, in occultis (ut Scriptura ait) superne locata est;1 sed patentem beneficamque providentiam, supremamque bonitatem et bonorum omnium celebrat causam, et quod est et vitam et sapientiam, substantiæ effectricem et causam vivificam sapientiæque indultricem iis quæ substantiæ ac vitæ et mentis et rationis et sensus capacia sunt. Non autem aliud esse bonum docet, aliudque quod est, et aliud vitam sive sapientiam; neque plures causas, et aliorum alias effectrices deitates superiores et inferiores: sed unius Dei bonos processus omnes, et eas quæ celebrantur a nobis divinas appellationes; et hanc quidem omnino unius Dei providentiæ esse enuntiatricem, alias vero generaliorum, et alias magis particularium ejusdem interpretes dici.
Ac dixerit quispiam, cujus rei gratia, quum esse vitam vitaque antecellat sapientiam, et iis quæ sunt solum, ea quæ vivunt, et viventibus, sensibilia, et iis, quæ rationalia, et rationalibus angelici spiritus præcellunt, et circa Deum sunt magis, quæ illi plus appropinquant? Attamen oportebat quæ majora munera a Deo acceperunt, præstantiora quoque esse, ceterisque præeminere. Atqui si quidem substantia et vita carere spiritualia quispiam poneret, recte istud diceretur. Sin autem et sunt divini spiritus supra reliqua quæ subsistunt, et vivunt supra viventia reliqua, intelliguntque et agnoscunt supra sensum supraque rationem, et super omnia quæ sunt pulchrum ac bonum desiderant ac capiunt; ipsi magis circa bonum sunt, ut qui eo uberius fruuntur, majoraque ex ipso dona percipiunt: sicuti et rationalia sensu præditis eminent vincuntque rationis excellentia, et ultra sentiendi facultatem ea quoque superant, et alia vita. Estque (ut reor) equidem hoc verissimum, quod quæ unius et infinitis muneribus præditi Dei participatione feliciora sunt, illi et viciniora sunt et diviniora quam quæ minus illud perceperunt.
Quoniam vero et de his satis dictum est, age, bonum ipsum ut veraciter ens, et omnibus quæ sunt substantiam largiens, laudare pergamus ipsum. Qui est, essentiæ totius supersubstantiali virtute fundatrix causa est atque opifex; exsistentis, subsistentiæ, substantiæ, essentiæ, naturæ principium; et mensura sæculorum, atque temporum entitas, et æternitas entium, et tempus eorum quæ fiunt; esse autem iis quæ quomodolibet sunt, et generatio iis quæ quomodocumque gignuntur. Ex eo enim qui est, sæculum est, et essentia, et ens, et tempus, et generatio, et quod gignitur, et ea quæ in exsistentibus sunt, et quæ quomodolibet subsistunt atque exstant. Nam Deus non quoquo pacto est ens, sed simpliciter et incircumscripte totum in se esse pariter ambit et præambit superapprehendens. Idcirco etiam Rex sæculorum dicitur, ut in quo et circa quem totum esse et ens subsistensque versetur. Et neque erat, neque erit; neque fuit, neque fit, neque fiet. Imo vero neque est, sed iis quæ sunt, esse ipse est; neque ea quæ sunt solum, verum ipsum quoque eorum esse, ex eo est qui est ante sæcula. Ipse vero est sæculum sæculorum, qui ante sæcula est. Resumentes itaque dicamus ut iis quæ sunt omnibus et sæculis, esse ab eo est qui ante est; et omne quidem sæculum ac tempus ex eo est. Omnis autem sæculi ac temporis, et omnis quod quomodolibet est, is qui ante est, initium et causa est. Omniaque ipso participant, et a nullo exsistente discedit; ipseque est ante omnia, et omnia in ipso consistunt. Prorsusque si quid quomodolibet est, in eo qui ante est, et est et noscitur atque servatur.
Et ante alias ipsius participationes, esse præpositum est; et est ipsum per se esse, antiquius quam ipsam vitam ipsamque sapientiam et ipsam similitudinem divinam esse. Aliis quibuscumque participantia, ante hæc omnia ipso esse participant. Imo et ipsa per se omnia, quibus ea quæ sunt participant, ipso per se esse participant; nullumque ens est cujus non sit substantia et sæculum, ipsum atque per se esse. Merito igitur reliquis aliis principalius, ut qui est, Deus ex antiquiore aliis ipsius donis celebratur. Etenim ipse præesse et superesse ante habens et supereminenter habens, id ipsum (dico ipsum per se esse) præeminere fecit, atque per id ipsum esse, quidquid quomodolibet est, ut subsisteret effecit. Enimvero et rerum principia omnia, ipsius esse participatione et sunt et principia sunt; et prius quidem sunt, et subinde principia sunt. Et si velis vitam ipsam, viventium, ut viventium, initium dicere; et similium, ut similium, similitudinem ipsam; et conjunctorum, ut conjunctorum, ipsam per se unionem; et ordinatorum, ut ordinatorum, per se ordinem; et aliorum quæque hujus vel illius, vel amborum, vel plurium participatione gaudent, et hoc aut illud, aut ambo, vel multa per se participata: invenies profecto ipsas participationes primum ipso esse participare, et eo ipso esse primum exsistentes, mox vero hujus aut illius principia esse, et ipso esse participando, et exsistere et participatas esse. Si autem ista, participatione ipsius esse sunt, multo magis et ea quæ ipsorum participia sunt. Primum igitur ipsius esse munus ceteris præponens ipsa suprema bonitas, ipso esse, antiquiore quidem et prima participationum, celebratur.
Estque ex ipsa et in ipsa, et ipsum esse, et principia rerum, et quæ sunt omnia, et quæ quomodocumque ab ipso esse sunt contenta: idque immensurate, involute atque unice. Namque in monade omnis numerus uniformiter præest, habetque monas omnem in se numerum unice: et omnis numerus, complicatus quidem in monade est; quantum vero a monade progreditur, tantum discernitur et multiplicatur. Et in centro omnes circuli lineæ in unitione præexstiterunt, habetque punctum omnes in se ipso rectas lineas uniformiter junctas ad se invicem, et ad unum initium ex quo processere: atque in ipso quidem centro perfecte conjunctæ sunt; modice vero ab ipso discedentes, modice quoque discernuntur; magisque recedentes, magis. Prorsusque quanto centro viciniores sunt, tanto plus et illi et sibi invicem junguntur; quo vero se ab illo dimovent magis, eo etiam ab invicem distant. Sed et in tota ipsa universorum natura, omnes naturæ cujusque rationes collectæ sunt per unam inconfusam unionem; et in anima uniformiter virtutes partium omnium totius corporis gubernatrices, conglobatæ atque complicatæ sunt. Nihil itaque alienum a nostro instituto facimus, si per exiles imagines ad auctorem omnium causam ascendentes, purgatissimis et mundo superioribus oculis inspiciamus omnia in omnium causa, et ad invicem contraria, uniformiter atque counite. Est enim principium rerum, ex quo est et ipsum esse et omnia quæ quomodolibet sunt: omne initium, omnis finis; omnis vita, immortalitas omnis; omnis sapientia, omnis ordo, harmonia omnis; omnis virtus, omnis custodia, firmitas omnis, omnis distributio; omnis intelligentia, omnis ratio, omnis sensus, habitus omnis; omnis status, omnis motus; omnis unio, temperamentum omne, omnis amicitia, omnis continentia; discretio omnis, omnis definitio: et alia quæque ab ipso esse quum sint, quæ sunt omnia exsculpunt.
Ex eadem quoque omnium causa ducuntur angelorum sanctorum intelligibiles spiritualesque substantiæ, et animarum totiusque mundi naturæ, et quæ quoquo pacto vel in aliis subsistere vel secundum intelligentiam esse dicuntur. Denique sanctissimæ illæ antiquissimæ virtutes, quum verissime sint et veluti in valvis supersubstantialis Trinitatis collocatæ, ab ipsa et in ipsa ut sint et ad Dei effigiem sint, acceperunt; et quæ post illas inferiores sunt, inferiori quoque modo ut sint, habent; extremæque, extremo modo quantum ad angelos, quantum ad nos autem, excellenter et supermundane. Animæ item et alia quæque sunt omnia, eadem ratione et ut essent et ut bene essent, acceperunt. Suntque et bene sunt, ab eo qui ante est, ut et sint et bene sint, consecuta; atque in ipso sunt et bene sunt; et quum ex ipso initium ceperint, in ipso servantur, atque in ipsum finiuntur. Ac munera quidem ipsius esse honorabilissima, præstantioribus substantiis dividit, quas etiam æternas Scriptura vocat; ipsum vero esse, iis quæ sunt omnibus nunquam omnino destituitur.2 Et ipsum quoque esse, ex eo qui ante est ducitur: et ipsius essentia est, non ipse essentiæ; atque in ipso essentia, non ipse in essentia est; ipseque essentiam, non ipsum habet essentia. Et ipse est ipsius esse sæculum et initium et modus atque mensura: qui et ante essentiam est, et entis et sæculi et omnium, substantificum principium et medium ac finis est. Ideoque in sanctis Litteris qui vere ante est, per omnem rerum multiplicatur intelligentiam, atque in ipso et erat, et est, et erit, et fit, et fiet, proprie laudantur.3 Hæc enim omnia iis qui convenienter intelligunt, per omnem intelligentiam ipsum supersubstantialiter esse significant, et eorum quæ sunt ubilibet causam. Nam profecto non istud quidem est, illud vero non est; neque alicubi est, alicubi non est: sed omnia est, ut omnium causa, et in se omnia initia, omnes conclusiones et terminos rerum omnium continens et antehabens. Et super omnia est, ut qui ante omnia per substantiæ eminentiam præest. Idcirco et omnia ipsius sunt simulque prædicantur, et nihil est omnium: omni figura et omni specie præditum, formaque carens ac specie.
Principia et media et fines rerum immense et eminenter in se ante comprehendit, omnibusque esse per unam et supreme conjunctam causam, sine contaminatione infulget atque infundit. Si enim visibilis sol sensibilium substantias et qualitates, permultas licet atque differentes, ipse tamen unus quum sit, et uniformem infundendo lucem, renovat, nutrit, servat, perficit, discriminat, conjungit, refovet, fecundat, auget, immutat, firmat, implet, sustollit vivificatque omnia; et quodlibet ex omnibus modo sibi congruo unius ejusdemque solis est particeps, plurimorumque participantium sol unus in se ipso causas ante uniformiter cepit: multo magis omnium exemplaria rerum, una supersubstantiali unitate in solis et omnium causa ante subsistere, est concedendum, quia et substantias producit secundum quod a substantia excedit.
Exemplaria vero esse dicimus rationes in Deo substantificas rerum et singulariter ante subsistentes: quas prædestinationes Theologia vocat, et bonas divinasque voluntates, eorum quæ sunt definitrices atque effectrices, secundum quas ipse supersubstantialis Deus quæ sunt omnia prædestinavit atque produxit.45 Si autem et philosophus Clemens vult etiam ad aliquid dici exemplaria, quæ sunt in rebus magis principalia, procedit quidem illi oratio non per propria et absoluta et simplicia nomina. Ceterum ut concedamus et hoc recte dici, meminerimus quid sacra protestentur Eloquia, Quia non ea tibi ostendi ut post illa incederes, sed ut per rationalem horum scientiam ad omnium causam, prout possumus, provehamur.
Omnia igitur ipsi, quæ sunt, secundum unicam omnibus eminentem unitatem accepta, sunt referenda: quandoquidem ab essentia substantifici processus atque bonitatis inchoans, et per omnia pergens, et cuncta ex se ipsa essentia implens, atque in omnibus quæ sunt exsultans, omnia quidem in se ante complectitur, per unam simplicitatis excellentiam omne renuens duplex; cuncta vero similiter continet secundum superexpansam simplicem infinitatem suam; atque ab omnibus unice participatur, quemadmodum et vox una quum sit atque eadem, a multis auribus ut una percipitur. Omnium itaque initium et finis rerum est, qui ante est: initium quidem, ut auctor; finis vero, ut cujus gratia: finisque omnium, atque infinitas totius infinitatis et finis excellenter, quæ velut opposita sunt. In uno enim, ut sæpe jam dictum est, quæ sunt omnia, et ante habet et subsistere facit: omnibus et ubique præsens et secundum unum atque idem et secundum idem omne; et ad omnia prodiens, et manens in se ipso; et stans et se movens, et neque stans neque se movens;6 neque initium habens, aut medium, vel finem. Neque in aliquo subsistentium est, neque aliquid est subsistentium. Et neque ei ulla ratione competit aliquid eorum quæ æterne sunt, aut quæ temporaliter subsistunt; sed tempore et sæculo, et iis quæ in tempore et sæculo sunt, omnibus eminenter excipitur: quia et ipsum sæculum et quæque sunt, et mensuræ rerum et quæque sub mensuras cadunt, per ipsum et ab ipso sunt.
Footnotes
Chapter 135 of 143