Capitulum 6
DE VITA.
SED de his quidem in aliis opportunius dicatur. Nunc vero celebranda laudibus est vita æterna, ex qua ipsa vita et vita omnis est, et a qua in omnia quæ vitam quomodolibet hauriunt, vivere pro modo cujusque diffunditur. Nempe et ipsa immortalium angelorum vita et immortalitas, et constantia illa angelici sempiterni motus nunquam deficiens, ex ipsa et per ipsam est atque subsistit. Quocirca viventes semper immortalesque dicuntur; et rursum non immortales, quia non ex se habent ut immortales sint et sempiterne vivant, sed ex vivifica et vitæ omnis efficiente atque continente causa. Et sicuti in ente dicebamus quod ipsius quoque esse ipsum est sæculum, ita et hic rursus, quod vitæ ipsius quoque supereminens illa et divina vita, vitæ est auctor atque substantiæ; et vita omnis ac vitalis motus ex vita illa ducitur, quæ est supra omnem vitam et omne totius vitæ principium. Ex ipsa et animæ immortalitatem habent, et animantes omnes, et plantæ juxta extremam vitæ harmoniam, ut vivant acceperunt. Qua sublata, juxta Eloquium, omnis deficit vita; et ad quam ipsa quoque quæ participandæ ipsius infirmitate defecerunt, si rursum convertantur, rediviva fiunt.
Ac largitur primum quidem ipsi per se vitæ ut sit vita, et omni vitæ et particulari, ut sit unaquæque id ipsum proprie quod esse a natura habet: atque supercœlestibus quidem vitis spiritualem et divinam immutabilemque immortalitatem, et nusquam vergentem aut inclinantem sempiternum motum; sese etiam per bonitatis copiam ad dæmonum usque vitam superextendens: neque enim vita illa ab alia provenit causa; sed ex ipsa, et quod sit vita et quod perseverans sit, habet. Sed et viris quoque ut promiscuis, quantum licuit, angelicam condonans vitam, superabundantia pietatis a se aversos nos convertit atque ad se revocat. Quod vero longe divinius est, nos totos (animas dico et socia corpora) ad perfectam vitam et immortalitatem transferre pollicetur. Quod veteribus quidem præter naturam fortasse videatur: mihi vero tibique et veritati, et divinum et supra naturam, ut est, videtur. Supra naturam nostram dixerim visibilem, non supra omnipotentem, illi per se et divinæ vitæ æqualem. Ipsi quippe, ut quæ sit vitarum omnium natura, maximeque sacratiorum, nulla vita præter naturam aut supra naturam est. Itaque dementissimi Simonis hac de re contradictorii libri, procul a choro divino tuaque sancta anima pellantur. Fugit enim illum, puto, et quidem quum sapientem se existimaret, non oportere eum qui recte sentiat, manifesta sensus ratione inniti adjutrice contra invisibilem omnium causam. Et hoc est quod ei dicendum: id esse præter naturam dicere. Ipsi enim nihil contrarium est. Ex ipsa vivificantur et confoventur et animantes cunctæ atque arbores. Et sive spiritualem dixeris, sive rationalem, sive sensitivam, sive nutritivam, sive vegetativam, sive quamlibet vitam, aut vitæ initium aut vitæ substantiam, ex ipsa et vivit et vivificat quæ supra omnem vitam est, et in ipsa secundum causam uniformiter ante subsistit. Nam vita illa suprema et principalis, et vitæ omnis est auctor, et fecundat et replet et dividit vitam, et omni ex vita prædicanda est pro omnium fecunditate vitarum, ut omnigena omnisque vita intelligentia comprehensa laudataque, ut nullius egens : imo vitæ affatim plena, per se vivens, et ut supra omnem vitam, ut vitam vivificans vitaque superior, sive quomodocumque ineloquibilem vitam quisque humano more laudare velit.
Chapter 136 of 143