Capitulum 7
DE SAPIENTIA, SENSU, RATIONE, VERITATE, FIDE.
AGE vero, ipsam (si placet) veram perennemque vitam, et ut sapientem et ut sapientiam ipsam celebremus: imo ut toti sapientiæ substantiam largientem, et supra omnem sapientiam intelligentiamque longe eminentem. Non enim solum est sapientiæ exuberans Deus, et sapientiæ ejus non est numerus, sed et supra Ps.CXLVI,5. sermonem omnem et mentem et sapientiam locatus eminet. Intellexit hoc mirabiliter profecto divinus vir, communis noster nostrique præceptoris sol, qui stultum Dei 1 Cor. 1,25. sapientius hominibus dixit: non modo quia humana mens omnis, firmitati et stabilitati divinarum exactissimarumque intelligentiarum comparata, error quidam est; verum quia etiam solenne theologis est, passione reciproca in Deo quæ sunt privationis asserere. Ita et invisibilem aiunt sanctæ Litteræ clarissimam lucem; eumque qui celeberrimus est, et eum qui multis insignis nominibus est, ineffabilem et sine nomine appellant; præsentemque omnibus, et qui invenitur ex omnibus, incomprehensibilem atque investigabilem dicunt. Hoc modo nunc quoque divinus Apostolus stultitiam Dei laudare perhibetur, quod in ea irrationabile indignumque videtur, ad ineffabilem rationemque omnem præcellentem referens veritatem. Verum (quod in aliis dixi) quæ supra nos sunt si more nostro accipiamus, familiaribusque inversemur sensibus, divina nostris conferentes, fallimur, qui divinum illud arcanum juxta visibilem speciem persequamur, quum scire profecto debeamus animum nostrum partim habere intelligendi virtutem, per quam intelligibilia adspicit; partim unionem mentis naturæ præcellentem, per quam his quæ sunt supra se jungitur. Hac itaque divina oportet intelligamus, non humano more, sed toti integre a nobis ipsis excedentes, atque prorsus in Deum transeuntes. Præstat enim Dei esse, quam juris nostri. Sic denique tradi divina nobis poterunt, si cum Deo fuerimus.
Hanc itaque irrationabilem et amentem stultamque sapientiam eminentia singulari prædicantes, dicamus omnis sensus et rationis omnisque sapientiæ et intelligentiæ auctorem esse, ipsius esse omnium consilium, atque ab ipsa omnem scientiam intelligentiamque profluere, et in ipsa omnes esse thesauros sapientiæ et scientiæ absconditos. Atque ut ab his quæ supra jam diximus non discedamus, causa illa supreme atque omnium omnino sapiens, sapientiam ipsam et totam et particularem subsistere facit. — Ex ea intelligibiles angelicorum spirituum intellectualesque virtutes, simplices et beatas intelligentias habent: non in divisibilibus aut a divisibilibus sive sensibus sive verbis latioribus divinam colligentes scientiam, dum neque consortio aliquo ad hæc ipsa agglutinantur, et materia omni ac multitudine persistunt puræ, spiritualiter et extra materiam uniceque intelligibilia divina penetrant. Estque in eis spiritualis virtus et operatio, impermixta et immaculata irradiata munditia, contemplatio divinorum sensuum individua et spiritualis, et quæ augustiore illo singulari, ad
Ps.CXLVI,5.
1 Cor. 1,25.
1 Tim. 1,17.
Job xxxvii, 23; Prov. xxx, 4.
Job xi, 7; Rom. xi, 33.
Coloss. n, 3. divinum ac sapientissimum et sensum et verbum pro viribus formatur. Per divinam item sapientiam et animæ ratiocinandi vim habent, discursione et longo ambitu ad rerum veritatem annitentem: atque in eo singularibus illis spiritibus inferiores, quod dividuis atque omnigenis varietatis utuntur signis; in eo vero quod plurima in unum colligant, intelligentiis quoque æqualibus angelis, quantum fas est animabus ad id adspirare, illustrari promerentur. Ac sensus ipsos quoque si quis sapientiæ aliqua ex parte dicat esse participes, non errabit extraque propositum aget. Certe et dæmonicus sensus ex ipsa ducitur, in quantum sensus est; in quantum vero sensus est irrationalis, frui eo quod appetit nesciens ac nolens, rectius a sapientia defectio potest appellari.
Sed enim quod sapientiæ ipsius et omnis mentis et omnis rationis ac sensus omnis, divina sapientia et initium et causa sit, et substantia et perfectio, et custodia et finis, dictum sit.1 Verum Deus ipse, qui est plusquam superque sapiens, quomodo sapientia, sensus, et ratio et cognitor laudatur? Quomodo enim intelligibile aliquid sentiet, quum intellectualibus operationibus careat? aut quomodo sensibilia noscet, qui sensu omni superior eminet? Atqui scire illum omnia Scriptura testatur, nihilque divinam scientiam fugere. Verum (quod sæpius dixi) divina digne Deo sunt intelligenda. Sane animi sensusque privatio, excellentiam in Deo, non defectum, signat: sicque accipi oportet, quemadmodum etiam irrationale ei applicamus, qui supra rationem est; et imperfectionem ei, qui summe perfectus est excellentia et duratione; et intangibilem invisibilemque caliginem inaccessibilis lucis, per excellentiam visibilis luminis. Itaque divina mens omnia continet cunctis supereminente scientia, secundum omnium causam, omnium in se notionem ante complexa, priusquam angeli fierent, sciens angelosque producens, et alia omnia in intimis et ab ipso (ut sic loquar) initio noscens, atque ad substantiam ducens.2 Et hoc arbitror id signare quod dicitur, qui novit omnia antequam fiant. Non enim ex iis quæ sunt ea quidem discens, divina mens novit, sed ex se et in se secundum causam, omnium notionem et scientiam atque substantiam anticipat et ante comprehendit: non singula ex cujusque specie ducens, sed secundum unicam causæ complexionem omnia sciens et continens, sicuti et lux secundum causam in se ipsa tenebrarum scientiam præambit, non aliunde quam ex luce tenebras noscens. Se ipsam itaque divina sapientia noscens, omnia scit, materialia sine materia, et individue quæ divisionem admittunt, et unice plurima, uno ipso cuncta sciens et proferens. Nam si secundum unam causam Deus omnibus esse impertit, una eadem profecto causa sciet omnia, ut quæ ex se ipso sint, et in ipso ante subsistant; neque ex his quæ sunt, eorum capiet notionem, sed et ipsis singulis suæ et aliorum aliis scientiæ erit indultor. Non habet itaque Deus peculiarem scientiam sui, aliam vero communem omnia comprehendentem. Ipsa enim se ipsam omnium causa cognoscens, qua tandem ratione quæ ab se sunt et quorum est causa ignorabit? Hac itaque Deus cuncta cognoscit, non rerum, sed sui profecto scientia. Namque et angelos ea scire quæ in terra sunt, Scriptura testatur: non ea sensu haurientes quæ quidem sunt sensibilia, sed propria ad Dei imaginem effictæ mentis virtute atque natura.
Ad hæc quærendum quomodo nos Deum scimus, qui neque intelligibilis, neque sensibilis, neque omnino quidquam intelligibilium est? Forte id veraciter dicemus: nos Deum non ex ipsius natura cognoscere (id nempe ignotum est, omnemque superat rationem ac sensum), sed ex creaturarum omnium ordinatissima dispositione, ut ab ipso producta, et imagines quasdam ac similitudines divinorum ipsius exemplarium præ se ferente, ad id quod omnia transcendit, via et ordine pro viribus scandimus in omnium eminentissima privatione, atque in omnium causa. Idcirco et in omnibus
Deus agnoscitur, et seorsum ab omnibus; et per scientiam et per ignorationem noscitur Deus. Estque ipsius et intelligentia et ratio et notio, et tactus et sensus, et opinio et imaginatio et nomen, et alia omnia; et neque intelligitur, neque dicitur, neque nominatur. Neque est aliquid eorum quæ sunt, neque in aliqua creatura cognoscitur; et in omnibus omnia est, atque in nihilo nihil, et ex omnibus cunctis agnoscitur, et ex nullo nemini. Enimvero et ista de Deo rectissime dicimus, et ex substantiis omnibus celebratur juxta omnium rationem, quarum est auctor. Et est item augustissima Dei scientia, quæ per ignorationem scitur in conjunctione illa quæ superat sensum, quando mens omnia alia transiliens, et se ipsam demum linquens, conjuncta fuerit lucidissimis radiis, inde atque illic inscrutabili sapientiæ profundo illustrata. Et ex omnibus quidem, ut dixi, ipsa noscenda est. Ipsa enim est, juxta Scripturæ fidem, effectrix omnium, et semper cuncta coaptans, ipsiusque omnium indissolubilis convenientiæ atque ordinis causa, semper priorum fines sequentium initiis jungens, unamque mundi conspirationem et congruentiam decentissime moliens.34
Sap. vu, 21; Prov. viii, 30.
Ratio quoque Deus dicitur in sanctis Litteris, non modo quia et rationis et sensus et sapientiæ indultor est, sed quia et omnium causas in se uniformiter ante complexus est; et quia per omnia pergit, penetrans (ut scriptum est) usque ad omnium finem; et supra hæc etiam, quia supra simplicitatem omnem divina expanditur ratio, estque ab omnibus supra omnia, supremæ substantiæ ratione, absoluta. Hæc ratio est simplex vereque subsistens veritas, circa quam ut liquidam et nusquam oberrantem scientiam omnium, divina fides est, stabilis credentium sedes, quæ hos in veritate locat in ipsisque veritatem, impersuasibili identitate certam et simplicem veritatis notionem habentibus iis qui crediderunt. Nam profecto, si scientia cognoscentium et cognitorum conjunctrix est, ignorantia vero mutationis semper et ex se ignoranti suæ divisionis est auctor; eum qui in veritate credit, juxta Scripturæ fidem, nihil removebit a veræ fidei auctore, in quo constantiam immobilis atque immutabilis identitatis habebit. Novit enim penitus is qui veritati conjunctus est, quam bene se habeat, etiam si plures illum corripiant quasi amentem et extra se factum. Fugit enim (quemadmodum et par est) illos, quomodo velut ex errore ille per intemeratam fidem veritati unitus, extra se fit ectasimque patitur. Porro novit ipse se ipsum veraciter non (quod illi aiunt) insanire, sed ab instabili ac variabili circa latissimam erroris varietatem motu, per simplicem et semper secundum eadem et eodem modo se habentem veritatem, evasisse liberum. Ita denique nostratis divinæ sapientiæ principes ac duces, pro veritate moriuntur omni die, testimonium perhibentes (ut dignum est) et verbo et omni opere, singulari Christianorum veræque scientiæ, omnibus hanc esse et simpliciorem et diviniorem, imo ipsam esse solam veram et unicam et simplicem divinam notionem.56789
Sap. vii, 1; Hebr. iv, 12.
Rom. vii, 38, 39.
Ps. xliii, 22; Rom. vii, 36.
Footnotes
Chapter 137 of 143