Capitulum 8
DE VIRTUTE, JUSTITIA, SALUTE, REDEMPTIONE: IN QUO ET DE ÆQUALITATE ET INÆQUALITATE.
VERUM enim quoniam divinam veritatem supremamque sapientiam, ut virtutem theologi celebrant et ut justitiam, salutem quoque ipsam et redemptionem appellant; age, ista pro viribus divina nomina explicare pergamus. Nempe enim quod Deitas summa virtute omni, quomodolibet aut est aut intelligitur, eminentissime superior sit, neminem reor qui divinis Litteris sit inversatus, ignorare. Plurimis enim in locis Scriptura sacra, etiam dominationem illi virtutum quoque cœlestium assignans tradidit. Quomodo igitur illam theologi etiam ut virtutem laudant, quæ virtute omni longe eminenter excipitur? Aut quomodo in ipsa virtutis accipimus nomen? Dicamus ergo quoniam virtus est Deus: qui omnem in se virtutem supreme habet et tempore et excellentia; et ut omnis virtutis auctor, omniaque per virtutem nusquam inclinantem atque incircumscriptam producens; et sicut ejus quæ est virtus sive universalis sive particularis, causa efficiens; et ut infinitæ virtutis, non modo quod virtutem proferat omnem, verum et quod supra omnem et ipsam quoque virtutem sit, et quod excellentissime possit, et infinite infinitas præter eas quæ sunt, alias proferre virtutes, eo quod nullo modo possint vel infinitæ vel in infinitum productæ virtutes, supreme infinitam vim ipsius potentissimæ virtutis obtundere. Ac vero ineloquibili et incognito atque inexcogitabili modo supereminentis omnia virtutis suæ, sive per potentiæ copiam, infirmitatem quoque corroborat, extremasque substantias continet ac potenter firmat: sicuti et in iis quæ sensuum sortita sunt potentiam, cernimus superlucentia lumina ad hebetiores quoque acies penetrare; majoresque crepitus aiunt in aures quoque obtusiores et haud facile sonitus haurire idoneas, ingredi. Quod enim audiendi officio penitus vacat, neque auris est; et quod omnino non videt, neque acies est. Hæc denique infinite potens divina distributio, in omnia quæ sunt se intendit atque permeat; et nihil est in rebus quod non sit virtuti alicui percipiendæ idoneum, sed aut spiritualem, aut rationalem, aut sensibilem, aut vitalem, aut substantialem habet virtutem. Ipsum quoque esse, si fas sit dicere, virtutem ut sit, a supersubstantiali virtute consequitur.
Ex ipsa sunt altissimæ angelicarum distinctionum virtutes; ex ipsa, ut et sint sine lapsu, habent, omnesque spirituales suos atque immortales sempiternos motus, ipsamque constantiam bonique desiderium inviolabile, ab infinitæ bonitatis virtute perceperunt, ipsa illis largiente ut possint, et ista sint, et semper esse desiderent, ipsumque desiderare posse ut semper possint. Procedunt ipsius indeficientis virtutis effectus ad homines quoque, et animantes, et arbores, totamque mundi naturam; et conjuncta corroborant ad amicitiam mutuam ac societatem, et quæ discreta sunt, ut sint singula juxta rationem propriam ac definitionem inconfusa atque impermixta, custodit; mundique ordines et dispositiones in proprio conservat bono. Atque immortales angelicarum unitatum vitas inviolabiles, et cœlestes luminarium siderumque substantias atque ordines, immutabiles servat; ac sæculum ut esse possit indulget; temporum quoque orbitas progressu distinguit, et reditu colligit; ignisque vires inexstinguibiles facit, et aquarum fluenta perennia; aeriam quoque fusionem terminat; et terram super nihilum firmat, ejusque vivificos partus incorruptibiles custodit; elementorumque congruentiam et temperantiam inconfusam atque individuam servat; et animæ ac corporis continet nexum; arborum quoque virtutes, quibus nutriuntur et crescunt, movet; substantialesque omnium roborat vires, et mundi indissolubilem constantiam tutatur; deificumque ipsum statum condonat, virtutem ut hoc possint, iis qui in Deum transeunt, præstans. Prorsusque nihil in substantiis est quod ipsius omnipotens divina virtus non tutetur atque contineat. Quod enim omnino nulla virtute fulcitur, neque est, neque aliquid est, neque est penitus ipsius ulla positio.
Atqui inquit Elymas magus: Si est omnipotens Deus, quomodo a vestro theologo aliquid non posse dicitur? beatum insimulans Paulum, qui ait Deum se ipsum negare non posse. Illud autem si adjiciam, vehementer timeo ne ut amens ridear, qui puerorum ludentium structuras et supra arenam fundatas et infirmas evertere moliar, atque hujus rei divinum sensum, veluti arduum aliquid ac perdifficile, intentius aperire aggrediar. Nempe enim se ipsum negare, a veritate decidere est. Porro veritas Deus¹ est, et a veritate cadere, a Deo est cadere. Si igitur veritas Deus est, veritatisque negatio est a Deo prolapsio; a Deo cadere Deus non potest, et non esse (ut sic dixerim) non est, et non posse non potest, et non nosse (secundum privationem) non novit. Id sapiens ille non intellexit, imitaturque athletas imperitos qui sæpe imbecillos sibi adversarios esse suadentes, contraque absentes ipsos fortiter adumbrata pugna dimicantes, et aerem cassis ictibus constanter ferientes, adversarios ipsos superasse arbitrantur, seque victores buccinantur, quum neque illorum noverint vires. At nos divinum ipsum Paulum pro viribus assequentes, eum qui supra virtutem est, Deum ut omnipotentem celebramus, ut beatum solumque potentem, ut dominantem in virtute sua sæculo, ut qui in nullo a substantiis exciderit, imo quæque sunt omnia excellenter et ante tempora habeat supersubstantiali virtute sua: qui iis quæ sunt omnibus, ut esse possint et hoc sint, excellentis virtutis copia et exuberanti profusione largitur.
Justitia vero rursus Deus, ut omnibus secundum merita retribuens, dicitur, mensuramque et pulchritudinem et ordinem ac dispositionem omnesque distributiones atque ordinationes juxta verissimam ac justissimam definitionem singulis segregans, et omnibus quibusque proprii operis auctor exsistens. Cuncta enim divinæ justitiæ legibus ordinat atque determinat, et omnia ex omnibus mera atque impermixta custodiens, pro singulorum meritis iis quæ sunt omnibus congrua cuique largitur.
Hæc vero si recte dicuntur, qui divinam justitiam insimulant, dum non advertunt, suam injustitiam apertissime damnant. Aiunt enim immortalitatem inesse debere mortalibus, imperfectisque perfectionem, et iis quæ ex se moventur, necessitatem qua aliunde moveantur, mutabilibusque identitatem, et infirmis, quæ perfectæ virtutis sunt, adesse oportere; item sempiterna esse temporalia, et immutabilia quæ natura moventur, temporariasque voluptates oportere esse æternas: et omnino quæ aliorum sunt, aliis reddunt. Verum in hoc operæ pretium est cognoscere divinam justitiam veram esse justitiam, quod omnibus quæ sua sunt tribuit pro singulorum merito, et cujusque naturam in suo ordine servat atque virtute. — At dixerit quispiam, non esse justitiæ quod viri sancti sine adjutorio dimittantur a pessimis conteri. Ei dicendum, quod si quidem terrena, quæ carnalibus in studio sunt, diligunt hi quos sanctos appellat, divino amore prorsus exciderunt, et nescio quo pacto sancti appellari possint
¹ Ubi hic, Deus, et, a Deo, frequenter dicitur, originale habet nomen Dei “ON, hoc est, Ens, et, Qui est; et, non esse, non posse, non nosse, nominaliter intelliguntur. (Edit. Colon.) qui amabilia veraciter ac divina injuriis afficiunt, dum ea quæ neque amari neque haberi in studio merentur, minus plane honeste congerunt minusque reprobant.1 Sin autem quæ vere sunt, amant, lætari convenit eos qui aliqua cupiunt, quando fruuntur optatis. An vero non tunc magis angelicis propinquant virtutibus, quum divinorum desiderio pro viribus ab omni carnalium affectione discedunt, atque ad hoc viriliter multum exercentur, dum pressuras casusque varios honesti gratia tolerant? Itaque ut verum dixerim, hoc magis est divinæ justitiæ proprium, nequaquam emollire atque enervare optimorum quorumcumque masculum sensum largitione carnalium, neque si quis id conetur agere, eos sine adjutorio linquere, sed illos in præclaro inflexibilique statu solidare, eisque quum sint hujusmodi, secundum merita reddere.
Hæc denique divina justitia, salus quoque omnium prædicatur, propriam cujusque et sinceram ab aliis substantiam et ordinem servans atque custodiens, causaque pure exsistens propriæ in quibusque actionis. Si quis vero salutem laudet (ut etiam ne a deterioribus quidem abstineat) cuncta salvando rapientem, et hunc ipsi laudatorem profusissimæ salutis perlibenter admittemus. Et hanc sane primam universorum salutem ipsum definire cupiemus: quæ omnia in se ipsis immutabilia neque dissidentia et nusquam deflectentia ad deteriora præservet, custodiatque omnia sine pugna et bello, singula suis rationibus ordinibusque distincta, et inæqualitatem omnem et alienam actionem ex omnibus eliminet, et cujusque proportiones ad id confirmet, ut in diversa cadere aut commigrare nequaquam possint. — Verum enim profecto et hanc salutem, non præter intentionem Scripturæ sanctæ, ut bonitate cuncta salvante, quæ sunt omnia ab suorum prolapsione bonorum redimentem, prædicare merito possumus, quantum cujusque salvandorum admittit natura. Idcirco etiam redemptionem illam theologi nominant, ex eo quod non sinit quæ vere sunt, ad id cadere ut non sint; ex eo item quod et si quid deliquerint, et ab ordine suo aberraverint, et imminutionem aliquam perfectionis bonorum suorum passa fuerint, hac etiam in parte a passione et imbecillitate ac privatione redimit, implens quod deest, et paterno affectu infirmitatem supplens, atque a malo erigens, imo in pulchro sistens, et quod effluxerat bonum reparans ac disponens, et ordinis quod deest in illo atque positionis exornans, integrumque perficiens, et ab omnibus absolvens inconcinnitatibus. — Sed de his quidem et de justitia dictum est, secundum quam omnium æqualitas emetitur atque terminatur, omnisque inæqualitas quæ secundum privationem est ejus quæ in ipsis singulis est æqualitatis, extorris agitur. Verum enimvero inæqualitatem si quis differentias omnium ad omnia in omnibus accipiat, hujus quoque justitia servatrix est, non permittens promiscua omnia fieri ac perturbari, sed custodiens quæ sunt omnia secundum speciem in qua singula quæque esse acceperunt.
Footnotes
-
II Tim. I, 13. ↩
Chapter 138 of 143