Capitulum 9
DE MAGNO, PARVO, EODEM, ALTERO, SIMILI, DISSIMILI, STATU, MOTU, ÆQUALITATE.
QUONIAM vero et magnum et parvum auctori omnium applicatur, idemque et alterum, simile quoque ac dissimile, et status et motus; age, et hæc nominum divinorum signa liquide (quantum possumus) speculemur. Magnus itaque Deus in sacris Litteris prædicatur et in magnitudine, et in aura tenui, divinam signante parvitatem. Atque idem dicitur (sicuti quum Scriptura dicit: Tu autem idem ipse es), alter quoque, quando multiformis multisque figuris a sacris Eloquiis fingitur; et similis, ut similium et similitudinis opifex, et dissimilis omnibus, ut cui similis non sit; et stans atque immobilis et sedens in æternum, et mobilis, ut qui omnia penetret: et quæque alia divina nomina tantumdem valentia a sacris prædicantur Eloquiis.
Magnus quidem appellatur Deus juxta propriam ipsius magnitudinem, quæ magnis omnibus suimet consortium tradit, et extrinsecus super omnem magnitudinem funditur, et supra expanditur, omnem continens locum, omnem transcendens numerum, omnem transiliens infinitatem, et per ipsius plenitudinis exuberantiam, principaliaque ipsius dona, qua parte ipsa ab omnibus participata per infinitam donorum profusionem, sine diminutione omnino perdurant, eamdemque habent plenitudinis exuberantiam, neque participationibus minuuntur, sed magis ac magis exundant. Magnitudo hæc et infinita est, et quantitate caret et numero; atque hæc est excellentia secundum absolutam et superne expansam incomprehensibilis magnitudinis redundantiam. — Parvum vero sive tenue in eo dicitur, quod molem omnem excedit atque distantiam, et quod absque impedimento per omnia pergit. Enimvero omnium causa pusillum est: nusquam enim invenies pusilli speciem imparticipatam. Ita igitur in Deo pusillum accipiendum, ut quod in omnia et per omnia sine impedimento pergat et operetur, atque pertingat usque ad divisionem animæ et corporis, compagum quoque et medullarum, et discernens cogitationum et intentionum cordis, imo eorum quæ sunt omnium:1 non enim est creatura invisibilis in conspectu ejus. Hoc itaque pusillum et quantitate caret et qualitate, tenetur nullo, infinitum est et interminatum, comprehendens omnia, et ipsum comprehensibile nulli.
Idem vero supersubstantialiter æternum est, invertibile, in se ipso manens, semper secundum eadem et eodem se habens modo, omnibus eodem modo præsens; ipsumque secundum se ipsum in se ipso firmiter et intemerate in pulcherrimis excellentis identitatis finibus collocatum; immutabile, casui minime obnoxium, forte et constans, invariabile, impermixtum, immateriale, simplicissimum, nullius egens, quod augeri minuique non possit; ingenitum, non quasi nondum genitum seu quasi imperfectum sit, seu non sit ab hoc, aut hoc non sit, neque ut quod nusquam nulloque modo sit, sed ut quod super omnia ingenitum et absolute ingenitum semperque sit, et in se perfectum sit, atque idem sit secundum se ipsum, atque a se ipso uniformiter eademque specie determinatum; idemque illud ex se ipso omnibus participare idoneis insinuans, et alia connectens aliis, copia identitatis et causa, in se ipso etiam contraria eodem modo ante habens secundum unam atque unicam totius identitatis supereminentem causam.2345 — Porro alterum dicitur, quia omnibus providentiæ ratione Deus adest, et omnia in omnibus pro omnium salute fit, in se ipso et in sua identitate manens, et nusquam progrediendo per unam indeficientemque operationem stans, et se ipsum, virtute nusquam inclinante, ad eos qui conversi sunt, in Deum assumendos, largiens. Alteritatem quoque variarum Dei juxta multiformes visiones figurarum, alia quædam per ea quæ videntur, præter id quod videtur, significare putandum est. Quemadmodum enim si animam ipsam corporali specie vellemus effingere, partesque ipsi individuæ applicare corporeas, aliter cogitaremus in ea partes ei circumductas, ab individuo animæ non discedendo; ut caput quidem intelligentiam, cervicem vero opinionem, ut in medio rationalis atque irrationalis positam, pectus iram, ventrem concupiscentiam, crura et pedes naturam diceremus, nominibus partium virtutum signis utentes: multo sane magis in eo qui supereminet omnibus, alteritatem formarum atque figurarum piis et Deo congruis sacratioribusque explanationibus ut purgemus oportet. Et si velis triplices figuras corporum, ei qui tactum figuramque refugit, Deo applicare: latitudo divina dicenda, amplissima Dei ad cuncta progressio; longitudo vero, virtus pervagans omnia; profundum autem, abdita illa virtus atque ignoratio his quæ sunt omnibus incomprehensibilis. Verum enim ne imprudentes, dum variis formis ac figuris exponendis insistimus, incorporalia divina nomina signorum carnalium nominibus confundamus, de eis ipsis profecto in Significativa theologia jam diximus. Nunc divinam alteritatem, non immutationem aliquam invertibilis identitatis suspicemur, sed multiplicationem ipsius singularem, atque uniformes ad omnia fecunditatis divinæ processus.
Enimvero similem Deum si ita quispiam acceperit, ut totum per omnia sibi firmiter atque individue eumdem atque conformem, aspernanda non erit similis in Deo appellatio. Porro theologi eum qui est super omnia, Deum (qua parte ipse est) nemini similem esse aiunt, ipsum vero divinam largiri similitudinem his qui ad ipsum convertuntur, eum imitando pro viribus, qui supra definitionem omnem ac rationem est. Et est divinæ similitudinis virtus, per quam quæ producuntur omnia ad auctorem convertuntur. Hæc denique Deo similia dicenda sunt, et ad divinam imaginem ac similitudinem ficta. Non autem illis similis dicendus est Deus, quia neque homo est imagini suæ similis. In his nempe quæ sunt æqualia, possunt et ipsa sibi invicem esse similia, et ad utraque potest similitudo converti, ut sint invicem ambo similia secundum principalem similis speciem. In causa vero atque causalibus conversionem nequaquam admittemus. Non enim his solis aut illis ut sint similia donatum est, sed omnibus quæ similitudinem admittunt, ut similia sint Deus auctor est. Est autem ipsius quoque suæ similitudinis opifex, et quod est in omnibus simile, vestigio quodam divinæ similitudinis simile est, eorumque conjunctionem complet. — Et quid de hoc dicere oportet? Ipsa nempe Theologia ipsum esse dissimilem prædicat et extra ordinem omnium, ut ab omnibus alterum; et quod est profecto mirabilius, nihil illi simile esse ait. Et certe non adversatur istud propositæ divinæ similitudini. Nam eadem Deo et similia sunt et dissimilia: illud quidem, quia pro viribus ei participant qui non potest participari; hoc autem, quia causalia auctore suo multum inferiora sunt, et infinitis et non comparandis mensuris ab eo longe absunt.
Quid autem de divino statu sive sessione dicemus? quid? nisi quod ipse in se ipso Deus manet in sua immobili identitate stabiliter fixus atque fundatus, secundumque eadem et circa eadem eodemque modo operatur, penitusque subsistit, nusquam ex se ipso migrando, et mutatione omni ac motu omnino carendo: istaque ineffabili modo. Ipse enim est omnium status ac sessionis auctor, qui supra sessionem omnem ac statum est; et in ipso consistunt omnia, atque a bonorum suorum statu immota servantur. — Quid autem quando hunc procedere ad omnia et moveri theologi dicunt, qui est immobilis? Nonne id quoque pie est intelligendum? Moveri enim eum religiose putandum est, non per corruptionem, aut immutationem, aut variationem; seu successorium localemve motum, non rectum, non orbicularem, non ex utrisque constantem; non intelligibilem, non animalem, non naturalem: sed ex eo quod ad substantiam perducat Deus et cuncta contineat, et modis omnibus omnium providentiam gerat, adsitque omnibus, cuncta absolute continens providentissimis suis ad ea quæ sunt processibus atque operationibus. Sed et motus immobilis Dei digne et pie laudari conveniet: ac rectum quidem, intelligere oportet in Deo indeflexibilem constantiam, processumque actionum nusquam inclinantem, et quæ ex eo prodit omnium generationem; porro flexuosum progressum, stabilem fecundumque statum; orbicularem vero, identitatem, et quod continet media atque extrema, quæ ambiunt atque ambiuntur, et eorum quæ ab ipso processerunt, ad ipsum conversionem. — Si quis autem vel identitatis (in sanctis Litteris) vel justitiæ divinam appellationem in æquo accipiat, dicendum æquum esse Deum, non modo ut individuum et nullam in partem vergentem, sed ut ad omnia et per omnia æque pergentem, atque ut ipsius ac per se æqualitatis auctorem, per quam ut universa per se invicem similiter permeent, et ut participantia pro cujusque captu æqua ratione participent, et æque pro meritis ad omnia divina profluant munera, æque operatur per id sane quod æqualitatem omnem, intelligibilem, spiritualem, rationalem, sensibilem, substantialem, naturalem, voluntariam, eximio et singulari modo in se ipso ante comprehenderit virtute illa sua superante omnia totius æqualitatis auctore.
Footnotes
Chapter 139 of 143