Skip to the text

Capitulum 10

DE OMNIPOTENTE, ANTIQUO DIERUM: IN QUO ET DE SÆCULO, ET DE TEMPORE.

TEMPUS jam admonet ut præditum multis nominibus Deum, ut omnipotentem, ut antiquum dierum, celebremus. Enimvero omnipotens dicitur, quod ipse sit quæ potest omnia omnium sedes, omnia continens atque complectens, et cuncta stabiliens, fundans atque constringens, et hoc omne indisruptum atque indissolutum in se ipsa perficiens; et ex se veluti ex omnipotenti radice cuncta producens, atque ad se ut ad omnitenens profundum universa convertens atque conservans, ut omnium sedes omnicapax, quæ continentur omnia una cuncta excellenti virtute communiens, neque sinens ea ab se cadere, ne tanquam exactissimo domicilio mota dispereant. Dicitur autem omnipotens summa illa Divinitas, et ut omnia superans, et omnibus quæ providentia reguntur mere imperans, atque ut omnibus amabilis atque desiderabilis perstans, et immittens omnibus voluntarias leges, dulcesque partus divini et omnipotentis ac tranquillissimi suæ bonitatis amoris insinuans. — Antiquus vero dierum Deus prædicatur, quod sit ipse omnium et sæculum et tempus, et ante dies, et ante sæculum ac tempus. Quamvis et tempus, et diem, et momentum, et sæculum, eum convenientissime appellare possimus, ut qui per omnem motum incommutabilis atque immobilis sit, quique quum semper moveatur, in se ipso manet, ut sæculi et temporis ac dierum auctor. Quocirca et in sacris mysticarum visionum apparitionibus, et antiquus et novus effingitur: seniore quidem, antiquitatem ejus quæ ab initio est; juniore autem, insenescibilitatem signante ipsius; utrisque vero, eum ab initio ad finem usque per cuncta procedere monstrantibus. Sive ut divinus noster institutor ait, utroque divinam eminentiam subinsinuante: seniore quidem, eminentiam temporis; juniore vero, numeri præstabilitatem præ se ferente. Unum enim et quæ ab uno vicinius pendent, in longum progressis numeris et principaliora et præstabiliora sunt.

Operæ pretium autem est, ut reor, et sæculi et temporis naturam ex sacris Litteris discere.1 Non enim omnino et absolute ingenita sunt ac vere æterna, ubicumque dicuntur æterna, sed incorruptibilia potius atque immortalia et immutabilia, et eodem modo sese habentia: sicuti quum dicitur, Elevamini, portæ æternales; et similia. Sæpe vero etiam antiquissima, sæculi appellatione signantur; et tota rursus interdum nostri fugacis temporis series, sæculum appellatur. Verum sæculi proprietas est antiquum et immutabile et totum impartibiliter secundumque totum esse metiens. Tempus autem vocant, quod in generatione et corruptione et variabilitate, et alias aliter se habet. Idcirco nos quoque, quibus est id definitum tempus, sæculi fore participes Theologia pollicetur, quando incorruptibile et eodem modo semper se habens attigerimus sæculum. Interdum vero et temporale sæculum Scriptura concelebrat, et sæculare tempus: quanquam scimus magis apud eam et rectius quæ sunt, sæculi, et quæ nascuntur, temporis appellatione et dici et intelligi. Non itaque simpliciter Deo, qui ante sæcula est, coæterna putanda sunt quæ sæcularia seu æterna dicuntur: sed sacratissimis Eloquiis tenaciter inhærendo, sæcularia quidem ac temporalia juxta cognatos ac proprios modos intelligenda; media vero eorum quæ sunt et quæ nascuntur, quæque alicubi sæculi, alicubi vero participant temporis. Enimvero Deum et ut sæculum et ut tempus laudare convenit, quippe qui temporis totius ac sæculi auctor sit; et ut antiquum dierum, ut qui ante tempus et supra tempus sit, et momenta immutet et tempora; et ante item sæcula subsistat, quia et ante sæculum et supra sæculum est, ejusque regnum regnum omnium sæculorum.2 Amen.

Footnotes

  1. P. xxi, 7, 8. ↩

  2. P. cxii, 12. ↩

Chapter 140 of 143