Skip to the text

Capitulum 11

DE PACE, ET QUID SIBI VULT IN DEO IPSUM ESSE, QUÆ SIT IPSA VITA, QUÆ IPSA VIRTUS, ET QUÆ HUNC IN MODUM DICUNTUR.

AGE itaque, divinam complectentemque omnia pacem pacificis efferamus laudibus. Hæc est enim quæ cuncta connectit, concordiamque omnium atque consensum gignit et efficit. Cujus rei gratia ipsam quoque desiderant omnia, ut quæ divisibilem ipsorum multitudinem ad totam convertit unitatem, intestinumque mundanæ machinæ bellum, quo fœdere mirabili congruat, efficit. Divinæ participatione pacis, antiquiores unientium virtutum et ipsæ ad se ipsas et ad invicem conjunguntur, atque ad unam omnium principatum gerentem pacem. Etiam et quæ sibi subjecta sunt, jungunt, ipsaque et ad se et ad invicem et ad unum atque perfectum omnium pacis initium auctoremque stringuntur. Hic itidem non per partes cuncta perlustrans, quæ divisa sunt veluti vectibus quibusdam adstringentibus conciliat, finit, terminat atque communit; nec permittit divisa in infinitum interminatumque diffundi, neque inordinata, et sede carentia, Deoque destituta, suique egressa unitate, invicem confuse misceri.

De ipsa ergo (quidquid tandem illa est) divina pace, quiete et silentio, quam sanctus Justus ineloquibilitatem vocat et ad omnem noscibilem processum immobilitatem, quo pacto quiescat agatque silentium; utque in se et intra se sit, et tota ad se totam eminenti ratione jungatur; et neque dum in se ingreditur seque multiplicat, suam linquit unionem, sed et procedit ad omnia, tota intrinsecus manens per excellentiam cuncta superantis unionis: neque dicere cuiquam neque cogitare, neque fas est neque possibile. Verum enim istud quoque ut neque eloquibile neque noscibile, ipsi applicantes cuncta sane transilienti, participationes ejus quæ et intelligi et dici possunt, et id quoque ut possibile est viris, et nobis potissimum, qui multis bonis viris inferiores sumus, inspiciamus.

Ac primum quidem id dicendum, quod ipsius per se pacis et universæ et particularis illa est auctor, omniaque ad invicem temperat atque commiscet juxta inconfusam ipsorum unionem: per quam absque divisione ulla distantiaque conjuncta, integra nihilo minus in sua quæque specie durant, nihil adversantium admixtione turbata, neque quidquam confœderatricis illius diligentiæ ac puritatis offendentia. Unam igitur quamdam ac simplicem pacificæ conjunctionis intueamur naturam, sibi et eis atque invicem cuncta jungentem, servantemque omnia inconfuse, continendo ea et mera et commixta. Per quam divini spiritus suimet intelligentiis inserti, his quoque quæ intelligunt, conjunguntur, rursusque ad incognitam scandunt eorum quæ menti supereminent, conjunctionem. Per quam animæ varias suas nectentes rationes atque ad unam spiritualem puritatem congregantes, procedunt sibi congrua via atque ordine per spiritualem individuamque intelligentiam, ad conjunctionem illam quæ omnem intelligentiam superat, annitentes. Ob quam una omnium indissolubilisque connexio juxta divinam ipsius subsistit congruentiam, concentuque mirabili et concordia perfecta atque consensu coaptatur, dum et sine confusione colligitur, et sine divisione atque dissolutione continetur. Nimirum perfectæ pacis integritas ad ea quæ sunt omnia per simplicissimam ipsius et meram unificæ virtutis præsentiam penetrat, conjungens omnia, et extremis extrema per media connectens per unam quidem cognatam amicitiam copulata; atque ultimis quoque mundanæ machinæ molitionibus ut se fruantur indulgens, cognataque efficiens omnia unitatibus, identitatibus, insitionibus, collectionibus: quandoquidem divina pax nulli divisioni perstat obnoxia, et in uno indicat omnia, et per omnia pergit, et nusquam a propria identitate discedit. Sane ad cuncta procedit, suique participationem omnibus tradit pro singulorum modo, ac pacificæ copia fecunditatis exuberat, manetque per unionis excellentiam tota ad totam et per totam se ipsam supreme conjuncta.

Et quo pacto, dixerit quispiam, cuncta desiderant pacem, quando plurima alteritate ac discretione gaudent, neque sponte quiescere volunt? Atqui si alteritatem ac discretionem, qui sic loquitur, cujusque rei proprietatem dicit, quum hanc et eorum quæ sunt ne unum quidem quod exsistens est, unquam perire velit; ne nos quidem id refragabimur, verum id ipsum quoque pacis desiderium esse statuemus. Amant enim omnia ad se ipsa et habere pacem et esse conjuncta, atque in eo esse statu ut a se ipsis et suis moveri decidereque non possint. Enimvero perfecta illa et cuncta perficiens pax, meræ atque impermixtæ per singula proprietatis custos atque servatrix est, pacificis providentiis suis omnia seditione et confusione vacua et ad se ipsa et ad invicem servans, cunctaque stabili et constanti virtute ad propriam ipsorum pacem atque immobilem constantiam figens. Nempe enim si quæ moventur omnia, non feriari otioque torpere, sed operari semper pro eorum motu, cupiunt, id profecto divinæ omnium pacis desiderium est, quæ omnia in se ipsis ne possint cadere servat, et cunctorum quæ moventur proprietatem ac mobilem vitam, ne dimoveatur neve decidat, custodit, dum quæ moventur ad se ipsa pacem servantia et eodem modo se semper habentia, quæ sui sunt muneris peragunt. Ceterum si alteritatem ex pacis prolapsione venientem dicat, asseratque non esse amabilem omnibus pacem: maxime quidem nihil est quod omni prorsus conjunctione deciderit. Quod enim penitus instabile et infinitum et nusquam consistens prorsusque indefinitum est, neque ipsum est, neque in his quæ sunt, est. Verum si eis dicat pacem pacisque bona adversari, qui litibus et furoribus et immutationibus atque instabilitatibus gaudent: illi quoque perexiguis quibusdam pacifici desiderii simulacris detinentur, dum perturbationibus variis aguntur, quas imperite desiderant sistere; et arbitrantur se pacem habere, si semper fluentibus voluptatibus hauriendis insistant, perturbanturque, si eis quæ se ipsos obtinuere, frustrentur.

Quid vero de Christi pacem profundente clementia dicemus? per quam discimus non ultra bellare, neque nobiscum, neque ad invicem, neque adversus angelos; sed cum ipsis potius divina pro viribus agemus, juxta Jesu providentiam: qui omnia in omnibus operatur, facitque pacem a sæculo prædestinatam, et nos sibi in Spiritu reconciliat, et per se ipsi quoque conciliat Patri. De quibus excellentissimis donis in Theologicis informationibus satis disseruimus, adstipulantibus assertioni nostræ sacris Eloquiis.

Verum enim, quando alias quoque me per epistolam rogasti quidnam esse putarem ipsum esse, ipsam vitam ipsamque sapientiam; dixistique te multum moveri, quod aliquando Deum ipsam dixerim vitam, aliquando vitæ ipsius auctorem: operæ pretium existimavi, sancte vir Dei, hac te de nobis concepta hæsitatione liberare. Ac primum quidem, ut quæ alias latius diximus nunc quoque paucis repetamus, non sibi adversatur Deum ipsam virtutem ipsamque vitam dicere, et ipsius vitæ seu pacis seu virtutis auctorem. Nam partim quidem ex his quæ sunt, et ex his maxime quæ primo sunt condita, ut omnium quæ sunt auctor appellatur; partim, ut ipse qui super omnia, etiam primo condita, supreme et supersubstantialiter est. Quid autem, inquies, ipsum esse aut ipsam vitam dicimus, aut quæque absolute esse ac principaliter et ex Deo primo subsistere ponimus. At istud quidem curvum non est, sed rectum, simplicemque habet explanationem. Neque enim substantiam aliquam divinam seu angelicam esse dicimus ipsum atque per se esse, quod quidem causa est ut sint quæ sunt omnia (verum ipsum quoque esse, quod supersubstantiale est, initium et substantia et causa est); neque vivificam deitatem aliam præter supremam illam divinamque vitam omnium quæ vivunt, et ipsius quoque vitæ causam. Neque, ut breviter dixerim, dicendum est principales rerum conditrices essentias cœlestes atque substantias, quas non defuerunt qui creaturarum deos atque opifices sibi protinus effingerent et dicere auderent: quos, ut vere proprieque dixerimus, neque ipsi noverunt (quippe qui non sunt), neque patres eorum. Ceterum ipsum esse ipsamque vitam et ipsam deitatem, dicimus principaliter quidem ac divine et secundum causam, unum principia cuncta excellens et supersubstantiale principium et causam; participabiliter vero, virtutes suas illas providentissimas ex Deo minime communicabili provenientes, ipsam scilicet substantificationem, ipsamque vivificationem, et ipsam per se deificientiam: quibus dum congruo sibi modo creata participant, et exsistentia et viventia et divina et sunt et merito prædicantur, et eodem item modo alia. Quocirca etiam eorum quæ prima sunt, auctor esse qui supreme bonus est, dicitur, deinde ipsorum integre omnium, deinde ipsorum particularium, tum eorum quæ integre ipsis pleneque participant, tum vero eorum quæ ipsis ex parte communicabunt. Et quid me plura de his dicere necesse est? quandoquidem nonnulli ex nostris divinis præceptoribus, ipsius quoque bonitatis ac deitatis auctorem eum dicunt qui supreme bonus ac summus est Deus: ipsam bonitatem ac deitatem esse dicentes beneficum illud atque deificum ex Deo proveniens donum; ipsamque pulchritudinem, pulchritudinis effectricem largitatem; et totam pulchritudinem, et particularem pulchritudinem, et omnino pulchra, et in parte pulchra, et quæque alia eodem modo dicta sunt atque dicentur, providentiasque ac bonitates quæ a creaturis participantur indicantia, ex Deo nequaquam participabili profusione copiosa procedentes atque emanantes: ut qui auctor est omnium, ultra omnia profecto sit; et qui omnem substantiam naturamque transcendit, eis prorsus emineat quæ substantiæ ac naturæ quomodocumque participant.

Chapter 141 of 143