Capitulum 1
QUÆ ECCLESIASTICÆ HIERARCHIÆ TRADITIO, ET QUÆ HUJUS INTENTIO.1
COMPRESBYTERO Timotheo, Dionysius presbyter salutem. — Quod nostra quidem hierarchia, puerorum sanctorum sanctissime, in Deo manentis et divinæ est et deificæ scientiæ, et operationis, et perfectionis, ex supermundanis et sanctissimis Eloquiis nos convenit demonstrare, his qui sanctæ mysteriorum introductionis perfectione ex hierarchicis mysteriis et traditionibus sunt perfecti. Sed vide ut non extra terminum suum mittas sancta sanctorum. Revereberis autem et ea quæ sunt occulti Dei, et intellectualibus ac invisibilibus cognitionibus honorabis, non participanda quidem ipsa et immaculata ab imperfectis conservans, sanctis autem solis sancta cum sancta illuminatione, ut decet sanctum, communicans. Ita enim, sicut Theologia divinorum chorum agentibus nobis tradidit, et ipse Jesus (thearchicissima mens et supersubstantialis, qui est omnis hierarchiæ et sanctificationis et divinæ operationis principium, et substantia, et thearchicissima virtus) et beatis et melioribus quam nos sumus substantiis, manifestius simul et intellectualius illucet, et ad proprium lumen ipsas assimilat secundum virtutem; et nostro bonorum amore ad ipsum extento et nos extendente, concludit multas alteritates, et ad uniformem et divinam perficiens vitam, et habitum præterea et operationem sanctos decentem, donat divini sacerdotii virtutem: ex qua ad sanctam venientes sanctificationis operationem, propinquiores quidem ipsi efficiamur his quæ super nos sunt substantiis, per imitationem et manentis et incommutabilis ipsarum sanctæ collocationis, secundum virtutem. Ita autem ad beatum et thearchicum Jesu splendorem respicientes, et quæcumque videre possibile sancte inspicientes, et visionum cognitionis mystica scientia illuminati, sanctificati et sanctificatores, luciformes et deifici, perfecti et perficientes fieri poterimus.
Igitur quæ quidem est hierarchia Angelorum, et Archangelorum, et supermundanorum Principatuum, et Potestatum, et Virtutum, et Dominationum, et divinorum Thronorum, aut coordinatarum Thronis substantiarum, quas Theologia proxime et semper circa Deum esse et cum Deo tradit, Cherubim ipsas Hebræorum voce et Seraphim nominans, ad ornatum ipsorum et hierarchiarum sanctas ordinationes et divisiones contingens, invenies, in istis nobis laudantibus ipsam hierarchiam, non digne quidem, sed sicut est possibile, et sicut theologia sanctissimarum Scripturarum nos subinduxit.2 Tantum autem dicere tamen est necessarium, quod et illa, et omnis nunc laudata a nobis hierarchia, unam habet et eamdem per universum hierarchicum negotium virtutem: et ipsum hierarcham, sicut secundum ipsum substantia et proportio et ordo habet, perfici secundum divina, et deificari, et subjectis tradere secundum dignitatem unicuique de ingenita ipsi a Deo sancta deificatione; et subjectos sequi quidem meliores, extollere autem inferiores ad anteriora; istos autem et antecedere, et ut possibile est, aliis ducatum præbere: et per hanc divinam et hierarchicam harmoniam, vere exsistente pulchro, et sapiente, et bono, participare unumquemque secundum virtutem. — Sed illæ quidem quæ super nos sunt substantiæ et ordines, quorum jam memoriam sanctam fecimus, et incorporales sunt, et intelligibilis et supermundana est ipsorum hierarchia. Nostram autem videmus juxta proportionem nostri ipsorum sensibilium signorum varietate multiplicatam, a quibus hierarchice ad uniformem deificationem in commensuratione secundum nos sursumagamur. Deum autem et divinam virtutem illæ quidem, sicut mentes, intelligunt secundum quod ipsis convenit; nos autem sensibilibus imaginibus ad divinas, sicut est possibile, sursumagimur contemplationes. Verum est autem dicere, unum quidem est quod omnes uniformes desiderant; participant autem non uno modo, eodemque et uno exsistente, sed sicut unicuique divinæ trutinæ distribuunt secundum dignitatem participationem. Sed hæc quidem a nobis in negotio de intelligibilibus et sensibilibus diffusius dicta sunt.
Nunc autem nostram hierarchiam, et principium ipsius et substantiam, sicut est possibile, dicere tentabo, omnium hierarchiarum et principium et perfectionem Jesum invocans. Est quidem hierarchia omnis, secundum venerabile nostræ sanctæ traditionis, omnis de subjectis sanctus sermo, scilicet universalissima complexio sacrorum hujus hierarchiæ aut illius. Igitur nostra hierarchia dicitur et est comprehensivum universorum sacrorum, secundum ipsum negotium secundum quod divinus hierarcha perfectus, universorum habebit secundum ipsum sanctissimorum participationem, sicut ab hierarchia denominatus. Sicut enim hierarchiam qui dixit, universorum simul summatim dixit sacrorum ornatum; ita hierarcham dicens, monstrat et in Deo manentem et divinum virum, qui est omnis sanctæ peritus cognitionis, in quo et munde secundum ipsum hierarchia omnis perficitur et cognoscitur.
Hujus est principium hierarchiæ, fons vitæ, substantia bonitatis, una exsistentium causa Trinitas, ex qua et esse et bene esse est exsistentibus propter bonitatem. Huic autem exsistenti supra omnia thearchicissimæ beatitudini, quæ est trina, quæ est unitas, quæ vere est, secundum quod nobis quidem est incomprehensibile, ipsi autem scibile, voluntas quidem est, rationabilis salvatio et earum quæ sunt secundum nos et quæ super nos substantiarum. Hæc autem aliter fieri non potest, nisi deificentur qui salvantur. Deificatio autem est, ad Deum, sicut est possibile, et assimilatio et unitio. Universæ autem hic communis hierarchiæ finis, et ad Deum et divina intenta dilectio, et divine et unitive sanctificata, et ante hoc, a contrariis perfecta et inconvertibilis recessio, et cognitio exsistentium secundum quod exsistentia sunt, et sanctæ veritatis et visio et scientia, et uniformis perfectionis divina participatio, et ipso uno, sicut est possibile, quæ est ex inspectione cibatio, nutriens intelligibiliter, et deificans omnem ad ipsam extentum.
Dicimus igitur quod thearchica beatitudo, quæ est natura Deitas, quæ est principium deificationis, ex qua est deificari his qui deificantur, bonitate divina, hierarchiam ad salvationem et deificationem omnium rationalium et intellectualium substantiarum dedit. Et supermundanis quidem et beatis finibus, et immaterialiorem et intellectualiorem: non enim ab exterioribus ipsas Deus ad divina movet, sed et intelligibiliter, et intus illuminatas ipsas in splendore puro, et immateriali divinissimo consilio. Nobis autem, quod illis unitive et concluse datum est, ex Eloquiis a Deo traditis, sicut nobis est possibile, in varietate et multitudine divisibilium signorum donatum est. Substantia enim nostræ hierarchiæ, sunt a Deo tradita Eloquia. Venerandissima autem Eloquia ista dicimus, quæcumque a divinis nostris sanctitatis perfectoribus, nobis in hagiographis et theologicis donata sunt libris, et quæcumque etiam ab eisdem sanctis viris immaterialiori doctrina et vicina quodammodo jam cœlesti hierarchiæ, ex mente ad mentem, per medium sermonem corporalem quidem, sed immaterialiorem tamen, extra scripturam, duces nostri docti sunt.
Neque ista divini hierarchæ, ad sanctificationis commune, non velatis intelligibilibus, sed in signis sanctis tradiderunt. Est enim non omnis sanctus, neque omnium (ut Eloquia dicunt) cognitio.3 Necessario igitur primi nostræ hierarchiæ duces, a supersubstantiali Thearchia et ipsi adimpleti sancto dono, et ad sequentes ipsum producere a thearchica bonitate missi, et ipsi etiam, ut divini, copiose amantes inferiorum sursumactionem et deificationem, sensibilibus imaginibus supercœlestia, et varietate et multitudine conclusum, et in humanis divina, et in materialibus immaterialia, et in nostris supersubstantialia, scriptis ipsorum et non scriptis doctrinis secundum sanctas nobis dederunt leges: non immundorum causa solum, quibus neque signa tangere licet; sed quoniam et significativa quædam est, quod dixi, juxta proportionem nostri ipsorum, nostra hierarchia, indigens sensibilibus, ad diviniorem nostri sursumactionem ex ipsis ad intelligibilia.
Revelatæ autem tamen sunt signorum rationes divinis sanctitatis perfectoribus, quas non licet educere ad illos qui adhuc sunt perficiendi, scientibus quod sacrorum juxta traditionem legislatores Dei, ornatuum firmis et incommixtis ordinationibus, et proportionalibus et sanctis distributionibus convenientis secundum dignitatem unius-cujusque, hierarchiam ordinaverunt. Quocirca et tuis sanctis confessionibus persuasus (nam memorare ipsas religiosum est), quod de universa quidem superposita hierarchica, sancta locutione non tradas alteri, præter coordinatos tibi deiformes sanctitatis perfectores. Et ipsis persuadebis confiteri, secundum legem hierarchicam, ut munda quidem munde tangant, communicent autem solis divinis deifica, et perfecta perfectivis, et sanctis sanctissima. Et alia hierarchica tibi et hoc tradidi divinum donum.
Footnotes
Chapter 85 of 98