Prologus
JOANNIS SARRACENI AD MAGISTRUM JOANNEM DE SARESBERIIS, IN LIBRUM DE ECCLESIASTICA HIERARCHIA.
POST translationem Angelicæ hierarchiæ, translationem Ecclesiasticæ distuli, quia super ea transferenda tuam voluntatem ignoravi. Verebar autem et meorum nimius approbator, et contra Salomonem, liminum amici odiosus frequentator. Verumtamen ad transferendum magister scholarum me commovit, qui ejus hierarchiæ factam a me translationem te approbare, et hujus postulare confirmavit. Eumdem autem modum transferendi in hac hierarchia, quem in Cœlesti, observavi : hoc excepto, quod Latinas dictiones multas pro una Græca positas, non ubique conjunxi, et alicubi sensum potius quam verba sum secutus. Poterit autem aliquem movere, quare placuit Latinorum Ecclesiæ quædam mutare quæ constat virum sanctissimum et ab Apostolis eruditum tradidisse, imo tradita ab antecessoribus suis narravisse, et quare tradita fuerint, rationes ostendisse.
Chapter 84 of 98