Capitulum 2
DE HIS QUÆ FIUNT IN ILLUMINATIONE.
DICTUM est igitur a nobis sancte, quod hæc est nostræ hierarchiæ intentio, ad Deum nostra, ut est possibile, assimilatio et unitio. Hanc autem, sicut docent Eloquia, venerandissimorum præceptorum dilectionibus et sanctis operationibus solum consequemur. Servabit enim, dicit, diligens me sermonem meum; et Pater meus diliget ipsum, et ad ipsum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.1 Igitur, quod est principium venerandissimorum præceptorum sanctæ operationis? Quod ad aliarum sanctarum locutionum et sanctificationum susceptionem opportunissime format animales nostros habitus, quod ad supercœlestis finis sursumactionem nos conducit, quod sanctam et divinissimam nostram regenerationem tradit. Sicut enim nobilis noster dux dixit, secundum mentem ad divina primus motus, dilectio est Dei; sanctæ vero dilectionis, qui est ad sanctam operationem divinorum præceptorum principalissimus processus, est essendi divine nos ineffabilissima dispensatio. Si enim esse divine est divina generatio, nequaquam aliquid noscat a Deo traditorum, neque etiam operetur, qui neque esse in Deo habuit. Annon et nobis (humane dicimus) exsistere convenit primum, postea operari ea quæ sunt secundum nos? Quod enim nullo modo est, neque motum, sed neque essentiam habet; illud vero quod aliquo modo est, illa solum operatur aut patitur, in quibus est natum. Sed hoc quidem, sicut arbitror, planum est. Consequenter autem divina Dei generationis inspiciemus signa. — Et mihi nullus imperfectus ad visionem eat. Etenim neque splendoribus quos sol parit, infirmis pupillis intuitum figere, est sine periculo; neque ad hæc quæ sunt super nos conari, est sine læsione:2 si vera est secundum legem hierarchia, Oziam quidem avertens, quoniam sanctis manum apposuit; Core vero, quoniam his sanctis quæ erant super ipsum;3 Nadab autem, quoniam propriis immunde abusus est.4
MYSTERIUM ILLUMINATIONIS.
Hierarcha quidem semper, per hoc quod se Deo assimilet, cunctos homines volens salvari, et ad cognitionem veritatis venire, prædicat omnibus ea quæ vera sunt Evangelia: Deum misericordem exsistentem his qui sunt in terra, ex propria et naturali bonitate ipsum ad nos venire propter amorem hominum dignatum, et uniendo ipsi ad similitudinem ignis assimilare unita, secundum ipsorum ad deificationem aptitudinem.5 Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus:6 qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. — Qui autem istorum supermundanorum diligit sanctam participationem, veniens ad aliquem doctum mysteriorum, suadet quidem ipsum ducem fieri viæ ad hierarcham. Ipse autem totaliter se obsecuturum promittit quæ tradentur; et rogat, et adductionis ipsius et universæ secuturæ vitæ magisterium recipere. Illum autem, salvationem quidem illius sancte amantem, sed ad rei altitudinem contra metientem humanum, fremitus quidem subito et stupor circumdant. Postremo autem se facturum tamen quod petitum est, benigne confitetur; et assumens ipsum, agit ad denominatum a hierarchia. — Ille vero cum lætitia sicut super humeros ovem recipiens virum, veneratur quidem prius per intellectualem gratiarum actionem et corporalem adorationem, unum cujus est bonum operari principium, a quo vocantur quæ vocantur, et salvantur quæ salvantur.78 Deinde omnem sanctum ornatum, ad cooperationem quidem viri salvationis, et consolennitatem, et gratiarum actionem divinæ bonitati, ad sanctum chorum congregans, in principio quidem hymnum quemdam Eloquiis positum simul cum omnibus ecclesiæ plenitudinibus decantat. Post hæc sanctam osculatus mensam, ad virum præsentem procedit, et quærit ab ipso, quid volens venit. Illo autem cum Dei amore, secundum susceptoris traditionem, accusante impietatem, ignorantiam vere pulchri, a divina vita cessationem, rogante autem per sanctam ipsius mediationem Deum et divina consequi, testificatur quidem ipsi debitum totalem fieri accessum, sicut ad perfectissimum et immaculatum exsistentem Deum. Et quæ in Deo est, ipsi conversationem recitans, et interrogans an ita sit conversaturus, post confessionem imponit ipsius capiti manum; et signans, præcipit sacerdotibus describere virum et susceptorem.
Qui quum descripserint, orationem sanctam facit; et hanc quum universa cum ipso ecclesia compleverit, solvit quidem ipsum, et exuit per ministros. Deinde statuens ad occidentem attendentem, et manus impingentem ad eamdem conversas regionem, præcipit quidem ipsi exsufflare ter Satanam, et amplius ea quæ sunt abrenuntiationis confiteri. Et ter abrenuntiationem ipsi testificatus, postquam confessus fuerit ter, ipsum traducit ad orientem; et ad cœlum respicientem, et manus extendentem, præcipit coordinari Christo et omnibus a Deo traditis sanctis Eloquiis. Quum autem hic et hoc fecerit, testificatur rursus ipsi ter confessionem; et rursus ipso ter confesso, orans benedicit, et manu tenet. — Et perfecte quum exuerint eum ministri, portant quidem sacerdotes unctionis sanctum oleum. Ille vero unctionem per trinam signationem incipiens, de cetero sacerdotibus virum ungere per totum corpus tradens, ipse ad matrem filiorum positionis venit. Et hujus aquam sanctis invocationibus quum sanctificaverit, et tribus sanctissimi unguenti ad modum crucis effusionibus ipsam perfecerit, et in unguenti sanctissimis immissionibus æquali numero sanctam melodiam inspirationis Deo acceptorum Prophetarum simul superenuntiaverit, præcipit virum apportari. Et quum quidam sacerdotum ex descriptione et ipsum et susceptorem prædicaverit, ille quidem a sacerdotibus in aqua agitur ad hierarchæ manum ab ipsis manuactus. Hierarcha vero desuper stans, clamantibus rursus sacerdotibus ad hierarcham in aqua nomen ejus qui perficitur, ter quidem ipsum baptizat, tribus ejus qui perficitur depositionibus et elevationibus trinam divinæ beatitudinis superclamans Personam. Et assumentes illum sacerdotes, tradunt adductionis susceptori et duci; et cum ipso circumcomponentes vestem ei qui perficitur convenientem, rursus agunt ad hierarcham. Ille vero deificentissimo unguento virum signans, participem decernit perfectissimæ Eucharistiæ.9 — Hæc autem ubi perfecerit, a processu ad secunda, rursus ad primorum extenditur contemplationem, sicut nullo tempore aut modo, in alieno quodam præter propria conversus, sed a divinis ad divina attente et semper thearchico Spiritu traductus.
CONTEMPLATIO.
Hæc quidem est, sicut in signis, sanctæ perfectio Dei generationis, nihil inconveniens aut immundum, neque sensibilium habens imaginum, sed dignæ Deo contemplationis ænigmata, naturalibus et homines decentibus speculis imaginata. Quid enim videatur peccare, etsi divinior sermo eorum quæ fiunt taceatur, persuasibilitate et contemplatione accedentis bonam vitam sancte negotiata, et universæ simul malitiæ purgationem per virtutum vitam et divinam, per aquam naturali purgatione corporalius ipsi denuntians? Hæc igitur eorum quæ fiunt significativa traditio, etsi nihil divinius haberet, non immunda esset, ut arbitror, doctrinam quidem bene positæ vitæ inducens, perfectam autem purgationem conversationis quæ fuit in malitia, totaliter corpore mundato naturaliter per aquam, significans. Sed sit quidem hæc imperfectis introductiva animæ actio, et hierarchica et uniformia a multitudine, sicut est fas, distinguens, et commetiens particularibus ordinationibus convenientem actionem. Nos autem ascensionibus sanctis ad eorum quæ fiunt principia respicientes, et ista sancte docti, cognoscemus quorum characterum sunt expressiones, et quorum occultorum imagines. Nam sicut in negotio de intelligibilibus et sensibilibus plane enuntiatum est, quædam quidem sensibiliter sancta, sunt intelligibilium imaginationes, et ad ipsa introductio et via; intelligibilia vero, sensibilium hierarchicorum principium et scientia.
Dicimus igitur quod est divinæ beatitudinis bonitas semper secundum eadem et eodem modo [se] habens, proprii luminis bonum operantes radios extendens copiose ad omnes intellectuales visiones. Sive igitur recedat ab intelligibili lumine intellectualium spontanea propria potestas, malitiæ amore claudens naturaliter insitas ipsi ad illuminandum virtutes, suspenditur a præsenti ipsi lumine non recedente, sed supersplendente ipsi oculos claudenti, atque aversæ ab accurrente benigne. Sive supersiliat terminos visibilis mensurate ipsi dati, et ad splendores qui sunt super visionem ipsius, contra inspicere audacter conetur: lumen quidem operabitur præter ea quæ sunt luminis nihil; ipsa autem perfectis imperfecte se ingerens, quæ non sunt propria quidem non consequetur, id autem quod est secundum mensuram inornate contemnens, per se ipsam eo privabitur. Verum, quod dixi, benefice semper intellectualibus visionibus divinum lumen est extentum, et est in ipsis sumere de præsente ipso, et semper ad Deo convenientem propriorum traditionem exsistente paratissimo. Ad hanc divinus hierarcha figuratur imitationem, luciformes ipsius divinæ doctrinæ splendores copiose ad omnes extendens, et accedentem illuminare ad Dei imitationem paratissimus exsistens, non invidia, neque immundo furore de priori apostasia aut intemperantia utens, sed divine semper accedentibus per ipsius illuminationes hierarchice elucens in bono ornatu, et ordinatione, et proportione commensurationis uniuscujusque ad sancta.
Sed si bonæ ordinationis principium divinum est, secundum quod sui ipsarum sunt cognitrices sanctæ mentes, qui ad proprium visibile naturæ recurrit, in principio quidem quis ipse est, videbit; et hoc sumet ex respectu ad lumen primum sanctum donum. Qui autem propria bene non compatientibus oculis inspexerit, ab obscuris quidem claustris ignorantiæ recedet, Dei autem perfectissimam unitionem et participationem imperfectus ipse exsistens, non per se concupiscet; paulatim vero per ea quæ sunt priora ipso, ad amplius priora, et per illa ad prima, et perfectus, ad summitatem thearchicam in ordine et sancte sursumagetur. Hujus est bene ornatæ et sanctæ ordinationis imago, accedentis verecundia, et eorum quæ sunt secundum ipsum cognitio, viæ ad hierarcham susceptorem habens ducem. Ita sursumactum divina beatitudo ad sui ipsius participationem recipit, et de proprio lumine sicut quodam signo ipsi tradit, divinum faciens, et communicatorem in Deo manentium adimpletionis et sanctæ ordinationis. Quorum est signum sanctum, ab hierarcha accedenti data signatio, et sacerdotum salutaris descriptio, his qui salvantur ipsum connumerans, et memoralibus sanctis reponens cum ipso et susceptorem, sicut vivificæ ad veritatem ambulationis: hunc quidem amatorem verum et sequacem ducis in Deo manentis; illum vero certum sequentis manuductorem ducatibus a Deo traditis.
Sed non est summe contrariis simul participare, neque communionem quamdam ad unum habentem, divisibiles habere vitas, si ab unius obtinetur forti participatione, sed esse teneri impotentem et inordinabilem in omnibus ab uniformi divisionibus. Quod signorum traditio sancte significans, accedentem sicut priori vita exuens, et usque ad ultimas habitudines illius solvens, nudum et discalceatum statuit ad occidentem adspicientem, et manuum impactione obscuræ militiæ exprobrantem communiones, et ingenitum ipsi dissimilitudinis habitum sicut exsufflantem, et totales confessum abrenuntiationes ad deiformis contrarium. Ita perfecte impotentem teneri ipsum, et incommunicabilem factum, ad orientem traducit, in divino lumine et statum et respectum fore munde in perfecta a malitia recessione denuntians, et sanctas ipsius uniformis facti totalis consensus ad unum confessiones cum amore veritatis recipiens.
Sed est manifestum alicubi, ut arbitror, hierarchicorum peritis, quod assiduis in fortitudine ad unum surrectionibus, et contrariorum totalibus mortificationibus et consumptionibus, invariabile deiformis habitus firmat intellectualia. Non enim recedere solum oportet a malitia universa, sed et viriliter inflexibilem esse, et interritum semper ne perdite submittatur ad ipsam; neque in fine sancti amoris veritatis aliquando fieri, sed attente et æternaliter ad ipsam secundum virtutem extendi, ad perfectiora thearchiæ sursumactionem sancte semper negotiantem. Vides autem istorum manifestas imagines in his quæ hierarchice fiunt. Nam deiformis quidem hierarcha incipit sanctam unctionem; sacerdotes vero in ipso perficiunt unctionis sanctam operationem, ad sanctos agones, in figura, eum qui perficitur evocantes. In quibus sub positore certaminum Christo factus (quoniam sicut Deus, est certaminum positionis creator; sicut sapiens autem, leges ejus posuit; operatus est autem, ut pulcher, convenientia vincentibus præmia; et quod est adhuc divinius, quoniam sicut bonus, in certatoribus factus est, cum ipsis sancte pro ipsorum libertate et victoria, adversus mortis et corruptionis certans potestatem), certaminibus quidem, sicut divinus qui perficitur, superveniet gaudens; manebit autem in Sapientis legislationibus, et secundum ipsas intransgressibiliber certabit ad pulchrorum præmiorum spem, fortiter se habens, sub bono certaminum positionis Domino et duce ordinatus.
Superveniens autem divinis vestigiis certatorum primi propter bonitatem, ad Dei imitationem certaminibus luctans contra contrarias sibi ad deificationem et operationes et essentias, ut mystice dicatur, cum Christo moritur peccato, secundum Baptismum. Et mihi prudenter intende cum quanta familiaritate habent se sancta signa. Etenim, quoniam mors est in nobis, non substantiæ consumptio, secundum quod videtur aliis, sed unitorum discretio ad nobis occultum agens, animam quidem, sicut in privatione corporis invisibilem factam, corpus vero, sicut in terra coopertum, aut secundum aliam quamdam corporalium variationem, ex visione secundum hominem occultatum; proprie per aquam totaliter coopertio, ad mortis et sepulcri invisibilis imaginem accepta est. Igitur sancte baptizatum significativa doctrina docet tribus in aqua depositionibus et elevationibus, thearchicam trium dierum et noctium sepulcri Jesu vitæ datoris imitari mortem, sicut est possibile hominibus Dei imitativum: in quo, secundum verbi mysticam et occultam traditionem, nihil invenit mundi princeps.10 — Deinde autem luciformes vestes imponunt ei qui perficitur. Etenim virili et deiformi contrariorum impassibilitate et consensu ad unum in fortitudine, inornatum ornatur, et informe formificatur, luciformi universaliter vita splendidum factum. — Unguenti vero perfectiva unctio, bene olentem facit perfectum: etenim sancta Dei generationis perfectio unit perfectum hierarchico spiritui. Intelligibiliter autem bene olere facientem et perfectivum superadventum ineffabilissimum exsistentem, cognoscere intellectualiter dimitto dignis habitis sancta et deifica communione divini Spiritus in mente. — In fine vero omnium, hierarcha ad sanctissimam Eucharistiam vocat perfectum, et de communione perfectivorum mysteriorum ipsi tribuit.
Footnotes
Chapter 86 of 98