Capitulum 3
DE HIS QUÆ FIUNT IN CONGREGATIONE.
SED euge, quoniam hujus mentionem fecimus, quoniam transcurrenti non est fas hierarchicorum aliquid aliud ante hanc laudare. Etenim est, secundum gloriosum nostrum ducem, perfectionum perfectio. Et oportet ante alias ipsam sancta scriptura exponentem, ex divina et hierarchica scientia secundum Eloquia, ad sanctam ipsius sursumagi hierarchico Spiritu contemplationem. Et primum quidem istud sancte inspiciemus, cujus gratia quod est commune et aliis hierarchicis perfectionibus, excellenter ipsi præter reliquas attribuitur, et singulariter enuntiatur et communio et congregatio, unoquoque sanctitatis perfectivo negotio et divisibiles nostras vitas ad uniformem deificationem congregante, et divisibilium deiformi conclusione, ad unum communionem et unitionem donante. Dicimus autem quod aliorum hierarchicorum signorum participationibus perfectio est ex hujus thearchicis et perfectivis donis. Non enim est fere aliquam perfici perfectionem hierarchicam, nisi divinissima Eucharistia in capitulo particulariter factorum sanctificante congregationem perfecti ad unum, et dono a Deo tradito perfectivorum mysteriorum, perficiente ipsius ad Deum communionem. Si ergo unaquæque hierarchicarum perfectionum imperfecta quidem exsistens, ad unum nostri communionem et congregationem non perficiet, et esse perfectionem propter imperfectum ablatum est, finis autem universæ et capitulum, est thearchicorum mysteriorum ei qui perficitur traditio; convenienter hierarchica prudentia nominationem ipsi propriam ex rerum veritate adinvenit. Ita igitur et sanctam Dei generationis perfectionem, quoniam primum lumen tribuit, et omnium est principium divinarum illuminationum, ex eo quod fit, vera illuminationis nominatione laudamus. Si enim et aliis commune est hierarchicis lumen sanctum dare his qui perficiuntur, sed ipsa primum videre dedit mihi, et per hujus principalissimum lumen ad aliorum sacrorum inspectionem illuminor. Hæc autem dicentes, respiciemus et videbimus hierarchice secundum unumquodque diligentem sanctissimæ perfectionis sanctificationem et contemplationem.
MYSTERIUM CONGREGATIONIS SIVE COMMUNIONIS.
Hierarcha quidem orationem sanctam super divinum altare perficiens, ex ipsa thurificatione incipiens, ad omnem venit sancti chori ambitum; resolvens autem rursus ad sanctum altare, incipit a sancta psalmorum melodia, concinente ipsi psalmorum sancta eloquia omni ecclesiastico ornatu. Deinceps autem per ministros hagiographorum librorum lectio consequenter fit. Et post istos ejiciuntur sancto ambitu catechumeni, et cum ipsis energumeni, et qui sunt in pœnitentia. Manent autem ii qui sunt divinorum inspectione et communione digni. Ministrorum vero alii quidem stant juxta sanctuarii portas conclusas; alii autem aliud quid propriæ ordinationis operantur. Ministerialis vero ornatus electi, cum sacerdotibus super sanctum altare apponunt sanctum panem et benedictionis calicem, quum prius confessa fuerit omnis ecclesiæ plenitudo catholicum hymnum. Ad quos divinus hierarcha orationem sanctam facit, et sanctam pacem universis denuntiat. Et osculatis se invicem universis, mystica sanctarum tabularum prædicatio perficitur. Et postquam laverint manus aqua hierarcha et sacerdotes, hierarcha quidem in medio divini altaris constituitur; circumstant autem soli cum sacerdotibus ministrorum electi. Et sanctas divinas operationes hierarcha perficiens, sanctificat divinissima, et sub visum agit laudata per signa sancte proposita. Et dona divinarum operationum demonstrans, ad communionem sanctam ipsorum et ipse venit et alios adhortatur. Participans autem thearchica communione et tradens, in gratiarum actione sancta desinit: multis quidem ad sola divina signa inclinatis, ipso autem semper thearchico Spiritu ad sancta eorum quæ fiunt principia, in beatis et intelligibilibus visionibus hierarchice in munditia deiformis habitus sursumacto.
CONTEMPLATIO.
Veni igitur, o puer pulcher, post imagines, in ordine et sancte ad deiformem archetyporum veritatem, illud adhuc perficiendis ad consonam ipsorum introductionem dicens, quod neque signorum varia et sancta compositio inutilis ipsis exsistit, et usque ad exteriora apparens solum. Etenim sanctissimæ quidem Eloquiorum odæ et lectiones, doctrinam ipsis virtutum vitæ subinducunt, et ante hoc, perfectam corruptivæ malitiæ purgationem. Divinissima vero unius et ejusdem et panis et calicis communis et pacifica traditio, et victum similem ipsis in Deo manentem, sicut simul alimenta sumentibus, decernit; et divinissimæ Cœnæ et principis signorum eorum quæ fiunt, ad memoriam sanctam agit: quemadmodum et ipse signorum creator segregat justissime non sancte et uno victu cum ipso sancta cœnatum, docens et religione simul et ut convenit Deo, quod secundum habitum verus ad divina accessus, ad simile ipsorum communionem accedentibus largitur.
Igitur hæc quidem, sicut dixi, in adytorum portubus pulchre descripta, imperfectis adhuc ad contemplationem sufficientia relinquentes, introeamus a causatis ad causas secundum sanctam nostram congregationem, et convenientem intelligibilem, Jesu illuminante, videamus contemplationem beatam, splendere facientem manifeste archetyporum pulchritudinem. Sed, o divinissima et sancta perfectio, circumpositis tibi significative velaminibus ænigmatum discooperta, splendide nobis demonstrare, et intellectuales nostras visiones unitivo et discooperto lumine adimple.
Igitur oportet nos intra sanctissima, ut arbitror, intelligibile primi insignium demonstraturos, ad deiformem ipsius pulchritudinem intendere, et hierarcham divine videre a divino altari usque ad ultima sancti chori cum bono odore euntem, et rursus ad ipsum perfective restitutum. Nam quæ est super omnia thearchica beatitudo, etsi bonitate divina procedit ad participantium ipsa sanctam communionem, sed non extra immobilem secundum substantiam, stationem et collocationem fit. Omnibus autem deiformibus proportionaliter illucet, circa se ipsam vere exsistens, et a propria totaliter non mota identitate. Eodem modo divina congregationis perfectio, etsi singulare et simplex et conclusum habens principium, ad sanctam tamen varietatem signorum benigne multiplicatur, et usque ad omnem vadit hierarchicam imaginum scriptionem; sed uniformiter ex istis rursus ad propriam unitatem congregatur, et unit ad ipsam sancte sursumactos. Secundum autem eumdem deiformem modum divinus hierarcha, etsi unitivam ipsius hierarchiæ scientiam benigne ad subjectos deponit, sanctorum ænigmatum multitudinibus utens, sed rursus sicut absolutus et a minoribus non valens comprehendi, ad proprium principium sine minoratione restituitur; et ad unum sui ipsius intellectualem faciens introitum, videt mundas eorum quæ perficiuntur uniformes rationes, benigni processus ad secunda finem, ad priora diviniorem conversionem faciens.
Psalmorum vero decantatio coexsistens omnibus fere hierarchicis mysteriis, non debuit suspendi ab omnium principalissimo. Etenim omnis quidem sanctus et hagiographus liber, aut ex Deo generativam essentiam et ornatum, aut legalem hierarchiam et conversationem, aut divini populi hereditatum distributiones et possessiones, aut judicum sanctorum aut regum sapientium aut sacerdotum divinorum prudentiam, aut veterum virorum in varietate et multitudine contristantium inconcussam in patientia philosophiam, aut agendorum sapientes suppositiones, aut divinorum amorum cantica et divinas imagines, aut futurorum hypopheticas prænuntiationes, aut viriles Jesu divinas operationes, aut ipsius discipulorum a Deo traditas et Dei imitativas conversationes et sanctas doctrinas, aut occultam et mysticam inspectionem discipulorum dilecti et mirabilis, scilicet supermundanam Jesu theologiam, ad deificationem opportunis narravit, et sanctis perfectionum et deiformibus sursumactionibus corradicavit. Divinarum vero odarum sancta scriptura intentionem habens et theologias et divinas operationes universas cantare, et divinorum virorum et sancta eloquia et sanctas operationes laudare, universalem facit divinarum odarum recitationem, ad omnis hierarchicæ perfectionis susceptionem et traditionem habitum proprium faciens ipsam divine cantantibus. Quando igitur comprehensiva sanctissimorum decantatio animales nostros habitus concorditer disposuit ad ea quæ paulo post sunt sanctificanda, et divinarum odarum consonantia et ad divina et ad se ipsos et ad alios invicem consensum, sicut una et confessa sacrorum chorea, constituit; concisa et coadumbrata magis in intellectuali psalmorum decantatione, per plures et planiores imagines et enuntiationes dilatantur sanctissimis hagiographorum tractatuum lectionibus. In istis qui videt sancte, videbit uniformem et unam inspirationem sicut ab uno thearchico Spiritu motam. Unde convenienter in ornatu post antiquiorem traditionem novum Testamentum prædicatur: divina et hierarchica ordinatione illud (ut arbitror) monstrante, quod illa quidem dixit futuras Jesu divinas operationes, hoc vero perficit; et quod illa quidem imaginibus veritatem scripsit, hoc autem præsentem monstravit. Illius enim prænuntiationum, secundum istud perfectionis operatio, veritatem scire fecit; et est Theologiæ divina operatio complexio.
Qui istorum quidem buccinas non senserunt universaliter, neque sanctarum perfectionum imagines vident, impudenter negantes salutarem Dei generationis doctrinam, et contra Eloquia perdite loquuntur: Vias tuas scire nolo.1 Catechumenos autem, energumenosque, et in pœnitentia exsistentes, sanctæ hierarchiæ lex permittit quidem audire psalmorum decantationem, et divinam sanctissimarum Scripturarum lectionem. Ad consequentes autem sanctificationes non convocat istos, sed perfectos perfectionem operantium oculos. Est enim deiformis hierarchia justitia sancta plena, et secundum dignitatem unicuique salvatorie distribuit convenientem uniuscujusque divinorum participationem, in commensuratione et proportione secundum tempus sancte donans. — Ideo ultimus quidem catechumenis attribuitur ordo. Sunt enim non participes et indocti omnis hierarchicæ perfectionis, neque secundum divinam ordinationem in Deo habentes essentiam, sed adhuc a paternis eloquiis in lucem educti, et vivificis formationibus compositi ad principem vitæ et principem luminis et beatam adductionem ex Dei generatione. Sicut igitur semiperfecti et non formati secundum carnem infantes præexcidunt a propria in lucem eductione, sicut abortiones et extrusiones, et ingenitum et sine vita et sine lumine in terra casum habebunt. Et non aliquis sapiens ad apparens adspiciens, dicat ad lumen istos produci a tenebris ventris abductos. Dicet enim corporum perita magistra medicina: Lumen operabitur ad susceptiva luminis. Ita et sacrorum omnisapiens scientia, prius quidem ipsos formativorum et vivificorum eloquiorum introductione sicut alimento in lucem educit; perficiens antem ad Dei generationem ipsorum essentiam, dat ad salutem ipsis in ordine ad luciformia et perfectiva communionem. Nunc autem sicut ab imperfectis distinguit perfecta, et bonum ornatum sacrorum providens, et catechumenorum in lucem eductionem, et vitam in deiformi hierarchicorum ordine. — Multitudo vero energumenorum immunda quidem est et ipsa, secunda autem ad superius a catechumenorum est extremitate. Neque enim æquale est, ut arbitror, perfecte indocto et divinarum perfectionum summe non participi, quod participationem quamdam sanctissimarum habuerit perfectionum. Adhuc autem contrariis aut seductionibus aut turbationibus est superatum. Sed ad illos sanctissimorum visio et communio contrahitur, et maxime convenienter. Si enim est verum quod universaliter divinus vir qui est divinorum dignus communicator, ad summum deiformium secundum ipsum in perfectis et perfectivis deificationibus sursumactus, neque ea quæ sunt carnis operabitur præter valde necessaria secundum naturam, et hoc, si contingat, præter studium, templum autem simul et sequax thearchici Spiritus erit in summitate secundum ipsum, in simili simile collocans; non quidem talis aliquando a contrariis vexabitur aut phantasiis aut morsibus. Ridebit autem illa, et accedentia expugnabit et persequetur, et faciet magis quam patietur. Et cum proprii habitus impassibili et irremissibili, et aliis medicus videbitur talium vexationum. — Arbitror autem ego cum hoc, magis autem novi plane, quod hierarchicorum mundissima discretio, ante istos novit vexatos immundissima operatione quicumque a deiformi recedentes vita, et consentientes et conviventes perditis fiunt dæmonibus: vere quidem exsistentia, et immortaliter creata, et æternorum exempla, propter ultimam et sibi ipsis perditam imprudentiam avertentes; materialem autem et plurimæ passionis variationem, et destructivas et corruptivas delectationes, et infirmam, in alienis, non exsistentem sed apparentem suavitatem, concupiscentes et operantes. Igitur isti primi, et magis proprie quam illi, a ministri discretiva voce excluduntur. Non enim est fas ipsis alio quodam sancto participare, quam Eloquiorum conversiva ad meliora doctrina. Si enim divinorum supermundana sanctificatio, et in pœnitentia exsistentes, quamvis ad ipsam jam effectos, abigit, quod non est perfecte sanctum non assumens (acclamat autem et hoc castissime, quod Et secundum aliquid ad deiformis summum imperfecte infirmitatem patientibus, invisibilis sum et incommunicabilis: expellit enim secundum omne mundissima vox et non potentes conjungi, a divinissimorum communicatoribus dignis); multo magis passibiliter vexatorum multitudo immunda erit, et ab omni aliena sacrorum inspectione et communione.
Postquam autem facti sunt extra divinissimum templum et excedentem ipsos sanctificationem: perfectionum indocti et imperfecti; et cum ipsis, a sancta apostatæ vita; et consequenter post istos, qui a contrariorum morsibus et phantasiis propter timiditatem facile patiuntur, sicut per sortem et irremissibilem consensum ad divina non pervenientes ad deiformis habitus immobile et activum; postea cum ipsis, qui a contraria quidem recesserunt vita, nondum autem et a phantasiis ejus, habitu et amore divino et mundo, sunt purgati; et post ipsos, qui non sunt perfecte uniformes, et ut legaliter dicatur, immaculati et incontaminati perfecte: tunc sanctissimi sanctissimorum sanctificatores, et videndi amatores, sanctissimam perfectionem ut decet sanctos inspicientes, laudant hymno catholico beneficum et cujus est bonum dare principium, a quo salutares nobis demonstratæ sunt perfectiones, sanctam eorum qui perficiuntur deificationem sancte operantes. Hymnum autem istum alii quidem confessionem vocant; alii vero Religionis symbolum; alii autem (ut arbitror) divinius, hierarchicam eucharistiam, sicut comprehensivam donorum a Deo [in nos] provenientium. Videtur enim mihi laudatarum omnium divinarum operationum negotium circa nos factum esse: substantiam quidem nostram et vitam benigne constituens; et archetypis pulchritudinibus deiforme nostrum formans, et in participatione divinioris habitus et sursumactionis statuens; providens autem ex negligentia ingenitum nobis desertum divinorum donorum, et superstructionis nos bonis ad antiquum revocare; et perfecta nostrorum assumptione, perfectissimam propriorum traditionem benigne operari, et ita communionem nobis Dei et divinorum dare.
Ita autem thearchica benignitate sancte laudata, coopertus quidem divinus panis apponitur, et benedictionis calix. Divinissimum autem osculum sancte agitur, et hagiographarum tabularum mystica et supermundana enuntiatio. Non enim est ad unum congregari, et pacifica unitione unius participare, ad se ipsos divisos. Si enim ab unius contemplatione et cognitione illuminati, ad uniformem divinam congregationem uniamur, non quidem ad divisibiles sustineamur decidere concupiscentias; ex quibus materiales et passibiles inimicitiæ creantur adversus id quod secundum naturam est conforme. Igitur hanc, ut arbitror, uniformem et indivisibilem vitam, pacis sanctificatio decernit, simili simile collocans, et a divisibilibus distinguens divinas et unitivas visiones. Sanctarum autem tabularum post pacem prædicatio, prædicat illos qui sancte vixerunt, et ad virtutum vitæ perfectionem intransmutabiliter pervenerunt: nos quidem ad beatissimum habitum et deiformem finem, per similitudinem ipsorum præparans et manuducens; illos autem ut viventes prædicans, et sicut Theologia dicit, non mortuos, sed ad divinissimam vitam ex morte translatos.2 Inspice autem quod et memorialibus sanctis reposita sunt, divina memoria non humane in memorabili phantasia monstrata, sed sicut aliquis dicat, ut decet Deum, secundum pretiosam et intransmutabilem cognitionem in Deo perfectorum et deiformium.3 Novit enim, dicunt Eloquia, qui sunt ejus; et, Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus:4 morte Sanctorum dicta pro perfectione in sanctitate. Et hoc autem sancte intende, quod superpositis divino altari venerandis signis per quæ Christus significatur et participatur, adest indistanter Sanctorum descriptio, conjunctum ipsorum supermundanæ et sanctæ unitionis ad ipsum indivisibiliter manifestans.
Istis autem secundum legem dictam sanctificatis, stans hierarcha cum venerabili sacerdotum ordine ante sanctissima signa, aqua manus lavat: quoniam quidem, ut Eloquia dicunt, qui lotus est, non indiget quadam alia, nisi summorum, id est extremorum sui ipsius, ablutione.5 Per quam summam purgationem, in castissimo deiformis habitu, et ad secunda procedens benigne, erit teneri impotens, et absolutus, sicut perfecte uniformis; et ad unum rursus unitive conversus, in quo incoinquinatam et immaculatam faciat conversionem, sicut deiformis salvans plenum et integrum. Igitur sacrum lavacrum, ut diximus, in hierarchia secundum legem, nunc autem hierarchæ et sacerdotum manuum mundatio, idem significant.6 Etenim ad sanctissimum euntes sacrificium, mundari convenit et ab ultimis animæ phantasiis, et ad ipsum accedere per similitudinem, secundum quod est possibile. Nam ita manifestioribus Dei apparitionibus circumilluminabuntur, supermundanis splendoribus ad conformium speculorum claritatem totaliorem et lucidiorem dimittentibus transire proprium fulgorem. Hierarchæ autem et sacerdotum usque ad summum, id est ultimum, ablutio, fit ante sanctissima signa, sicut ante Christum inspicientem omnes nostras occultissimas intentiones. Et suprema mundatione in ipsius omnia inspicientibus diligentiis, et justissimis et non corruptibilibus judiciis, definita, ita divinis hierarcha unitur; et sanctas divinas operationes laudans, sancte operatur divinissima, et sub visum agit laudata.
Igitur quas quidem ad nos esse divinas operationes dicimus, consequenter est narrandum secundum virtutem. Non enim universas laudare sufficiens ego, nedum plane videre, et alios docere. Quæcumque autem a divinis hierarchis juxta consequentiam Eloquiorum laudantur et sanctificantur, hæc (ut nobis est possibile) dicemus, hierarchicam inspirationem adjutricem invocantes. Humanam naturam a principio a divinis bonis insipienter prolapsam, multæ passionis vita subsequitur, et corruptivæ mortis finis. Consequenter enim a vera bonitate perdita apostasia, et sanctæ legislationis in paradiso transgressio, recalcitrantem a vivifica lege, seductivis et inimicis contrarii deceptionibus contrariis divinorum bonorum, [et] propriis motibus tradiderunt. Inde miserabiliter pro æterno quidem mortale commutatum est; proprium autem principium in corruptivis generationibus habens, ad principio convenientem acta est finem. Sed et a divina et sursumagente vita voluntarie decidens, ad contrariam extremitatem inducta est, scilicet multæ passionis variationem. Errans autem, et a recta via (quæ est ad vere exsistentem Deum) aversa, et destructionis et in malum operantibus multitudinibus subjecta, decepta est, non diis neque amicis, sed inimicis famulans. Illis autem crudeliter ipsa secundum propriam crudelitatem abutentibus, ad consumptionis et destructionis miserabiliter incidit periculum. Thearchicæ autem bonitatis infinitissima benignitas, per se operantem nobis conveniens in bono nostri non recusavit providentiam; sed in vera participatione nostrorum omnium facta sine peccato, et humili nostro unita cum priorum inconfuso et immaculato perfecte habitu, ad ipsam nobis communionem sicut ejusdem generis de cetero donavit, et propriorum monstravit participes bonorum, apostaticæ quidem multitudinis (sicut occulta traditio habet) quæ contra nos erat, solvens potestatem:78 non secundum virtutem, sicut superpotens; sed secundum mystice nobis traditum Eloquium, in judicio et justitia.9 Nostra autem ad contrarium omne benefice transtulit.10 Nam nostræ mentis quidem obscurum implevit copioso et divinissimo lumine, et informe deiformibus ornavit pulchritudinibus. Animæ autem habitaculum in perfecta salvatione nostræ substantiæ jam pene casuræ, immundissimis passionibus et corruptivis inquinationibus liberavit, sursumactionem nobis supermundanam monstrans, et conversationem divinam in nostris factis, secundum quod est possibile, assimilationibus ad ipsam. Dei imitativum autem quomodo aliter nobis ingignatur, nisi sanctissimarum divinarum operationum memoria renovata semper hierarchicis decantationibus et sanctificationibus? Hoc enim facimus, ut Eloquia dicunt, in ipsius memorationem.11 Inde divinus hierarcha super divinum altare stans, laudat dictas sanctas operationes divinas Jesu, qui est divinissima nostra providentia, quas ad salvationem generis nostri, complacito sanctissimi Patris, in Spiritu Sancto (secundum Eloquium) perfecit.
Postquam autem laudavit, et venerandam et intelligibilem ipsarum contemplationem intelligibilibus oculis inspexit, ad significativam ipsarum sanctificationem venit: et hoc, ut a Deo traditum est. Unde et religiose simul et hierarchice, post sanctos hymnos divinarum operationum, pro sanctificatione quæ est super ipsum, se excusat, prius sancte ad ipsum clamans: Tu dixisti, Hoc facite in meam commemorationem.12 Postea postulans dignus fieri hoc sacrificio quod fit ad Dei imitationem, et ad ipsius Christi imitationem divina perficere et distribuere castissime, et sacris participaturos, ut convenit sanctis participare, sacrificat divinissima, et sub visum agit dicta proposita sancte signa. Etenim coopertum et indivisibilem panem discooperiens et in multa dividens, et unitivum calicis omnibus partiens, significative unitatem multiplicat et distribuit, sanctissimum in istis sacrificium perficiens.13 Etenim quod est unum et simplex et occultum Jesu thearchicissimi Verbi, inhumanatione secundum nos, ad compositum et visibile invariabiliter bonitate et benignitate provenit, et ad ipsum nostram unificam communionem benefice operatus est, nostra humilia divinissimis ipsius secundum summum uniens: siquidem et nos sicut membra corpori coaptemur ipsi secundum idem immaculatæ et divinæ vitæ, et non corruptivis passionibus mortificati, non coaptati, et non cohærentes, et non convenientes efficiamur divinis membris et sanissimis. Oportet enim nos, si communicare ipsi desideramus, ad divinissimam ipsius secundum carnem vitam respicere, et nos ipsi assimilando in sancta immunitate peccati, ad deiformem et immaculatum habitum recurrere. Ita enim convenienter nobis ad simile communionem largietur. Hæc per sancte facta hierarcha manifestat: cooperta quidem dona ad manifestum agens; unitivum autem ipsorum in multa dividens, et divisorum unitione ad ea in quibus fit secundum summum, communicatores ipsorum faciens participantes. Describit enim in istis sensibiliter sub visum agens sicut in imagine Jesum, qui est Christus, qui est intelligibilis nostra vita, ex occulto secundum divinum perfecta et inconfusa secundum nos inhumanatione benigne ex nobis formatum, et ad divisibile nostrum invariabiliter ex eo uno quod est secundum naturam, procedentem, et per beneficam hanc benignitatem, ad participationem sui ipsius et propriorum bonorum vocantem humanam tribum, si uniamur ipsius divinissimæ vitæ, nos ipsi secundum virtutem assimilando. Et ita in veritate communicatores Dei et divinorum efficiemur.
Participans autem et tradens thearchicam communionem, in gratiarum actione sancta desinit cum omni ecclesiæ sancta plenitudine.14 Etenim participatio traditionem præcedit, et mysticam distributionem, mysteriorum assumptio. Hic enim est catholicus divinorum bonus ornatus et ordo, primum in participatione et impletione fieri sanctum ducem eorum quæ per ipsum a Deo aliis sunt donanda, et ita et aliis tradere. Propter quod et divinis doctrinis audacter abutentes ante conversationem secundum ipsas et habitum, immundi et extranei a sancta sunt legislatione: quia, sicut in solaribus splendoribus subtiliores et clariores substantiæ primæ influente fulgore adimpletæ, lumen supereffusum secundum omnem partem ipsarum ad sequentes ad modum solis supervehunt; ita et in divino omni non est audendum aliis ducem fieri, qui secundum omnem habitum in ipso non est factus deiformior, et a divina inspiratione et judicio adaptator demonstratus. In istis omnibus sanctorum ornatus hierarchice congregatus, et divinissimis communicans, cum gratiarum actione sancta desinit, divinarum operationum proportionaliter et cognoscens et laudans gratias. Quare divinorum non participes et nescii, non quidem ad gratiarum actionem pervenient, quamvis secundum propriam naturam dignis exsistentibus divinis donis, ut de ipsis gratiæ referantur. Sed, quod dixi, neque prospicere aliquando ad divina dona, ex consensu ad pejora, volentes, ingrati ad infinitas divinarum operationum permanserunt gratias. Gustate, dicunt Eloquia, et videte. Nam sancta divinorum doctrina docti, magnorum munerum exsistentes ipsorum cognoscent gratias, et divinissimam ipsorum altitudinem et magnitudinem in participatione sanctissime inspicientes, supercœlestia bene gratias agendo laudabunt thearchice beneficia.15
Footnotes
Chapter 87 of 98