Skip to the text

Capitulum 5

DE SACERDOTALIBUS PERFECTIONIBUS.

HÆC quidem est divinissima unguenti perfectionis operatio. Tempus autem sit, post divinas sanctas operationes exponere et sacerdotales ordines et partitiones, et virtutes ipsorum, et operationes et perfectiones, et sub ipsis trinitatem subjectorum ordinum: ut demonstretur nostræ hierarchiæ ornatus, inordinatum quidem et inornatum et confusum munde distinguens et expellens, ornatum autem et ordinatum et stabile ostendens in sanctorum ordinum secundum ipsam proportionibus. Et universæ quidem hierarchiæ trinam divisionem, in hierarchiis laudatis jam a nobis, ut arbitror, bene exposuimus, dicentes, sicut secundum nos sacra traditio habet, omne hierarchicum negotium dividi in sanctissimas perfectiones, et divinos ipsarum doctos et magistros, et eos qui ab ipsis sancte perficiuntur. Igitur sanctissima quidem cœlestium substantiarum hierarchia, perfectionem quidem habet, secundum virtutem propriam, Dei et divinorum immaterialissimum intellectum, et deiformitatis integrum, et sicut est possibile, ad Dei imitationem habitum; illuminatores autem et ad sanctam perfectionem duces, circa Deum primas substantias: ipsæ enim ad subjectos sanctos ordines, ut bonæ et proportionaliter deferunt semper deificas cognitiones donatas ipsis a per se perfecta et sapientes faciente divinas mentes Thearchia. Primis autem substantiis subjecti ornatus, et sicut per illas sursumacti ad deificam Thearchiæ illuminationem, qui perficiuntur ordines sunt, et vere nominantur.1 Post illam autem cœlestem et supermundanam hierarchiam, ad ea quæ sunt secundum nos, beneficio Thearchia sanctissima ipsius dona proferens, pueris quidem exsistentibus, secundum Eloquium, dedit juxta legem hierarchiam, obscuris verorum imaginibus, et remotissimis archetyporum imaginationibus, et difficilibus ad contemplandum ænigmatibus et figuris, non bene discretam habentibus coopertam in ipsis contemplationem, proportionali lumine, sicut infirmis oculis, sine læsione supersplendens.2 Huic autem secundum legem hierarchiæ perfectio quidem est ad spiritualem cultum sursumactio. Manuductores autem ad istam, illi qui sanctum illud tabernaculum sancte docti sunt a Moyse primo secundum legem hierarcharum magistro et duce. Ad quod sanctum tabernaculum introductive sancte scribens secundum legem hierarchiam, imaginem figuræ monstratæ ipsi in Sina monte vocabat cuncta secundum legem sanctificata.3 Qui autem perficiebantur, erant hi qui a legalibus signis proportionaliter ad perfectiorem doctrinam sursumagebantur. Perfectiorem autem doctrinam, Theologia nostram dicit hierarchiam, adimpletionem ipsam illius vocans et sanctum finem.4 Est autem et cœlestis et legalis communicativæ medietati sumpta:5 huic quidem communicans intelligibilibus contemplationibus; illi autem, quoniam et signis sensibilibus variatur, et per ipsa sancte ad divinum sursumagitur. Trinum autem hierarchicæ divisionis similiter habet, in sanctissimas perfectionum sanctificationes divisa, et deiformes sanctorum ministros, et illos qui ab ipsis proportionaliter ad sancta sunt adducti.

Unaquæque autem trium divisionum nostræ hierarchiæ, secundum consequentiam legalis et divinioris nostra hierarchia, prima et media et ultima ordinatur virtute: et proportionem sanctis convenientem providens, et universorum bene ornatam et se cundum ordinem convenientem et conjunctivam communionem. Igitur sanctissima quidem perfectionum sanctificatio, primam quidem habet deiformem virtutem, sanctam imperfectorum mundationem; mediam autem, mundatorum illuminativam doctrinam; ultimam autem et priorum completivam, doctorum in scientia propriarum doctrinarum perfectionem. Sanctificantium autem ornatus, in virtute prima, per perfectiones mundat imperfectos; in media autem, illuminat mundatos; in ultima autem et summa sanctificantium virtutum, perficit eos qui divino lumini communicaverunt, in scientificis perfectionibus illuminationum quas contemplati sunt. Eorum autem qui perficiuntur, virtus prima quidem est quæ est mundata; media autem post mundationem, quæ est illuminata, et quorumdam sanctorum contemplativa; ultima autem et divinior aliis, quæ est illuminata perfectiva scientia sanctarum illuminationum quorum effecta est contemplatrix. Igitur sanctæ quidem perfectionum sanctificationis triplex virtus laudata est: sanctæ quidem Dei generationis ex Eloquiis demonstrata mundatione et illuminativa lucis apparitione; congregationis autem et unguenti perfectionis, divinorum operum cognitione et scientia, per quam sancte ad Thearchiam unifica eductio et beatissima communio perficiuntur. Nunc autem sacerdotalem ornatum consequenter narrare convenit, in mundativam et illuminativam et perfectivam bonam ordinationem divisum.

Lex quidem ista est Thearchiæ sanctissima, per prima secunda ad divinissimum ipsius sursumagi splendorem. Numquid et sensibiles substantias elementorum [non] videmus ad magis ipsis cognata primum euntes, et per illa ad alia propriam transferentes operationem? Convenienter ergo omnis invisibilis et visibilis boni ornatus principium et collocatio, ad deiformiores primos dat deificos radios ire, et per illos sicut deiformiores mentes, et ad participationem luminis et traditionem proprie habentes, subjectis juxta proportionem ipsorum elucet et superapparet. Istorum igitur Deum primo inspicientium, est secundis copiose in commensuratione ipsorum, demonstrare ab ipsis sancte inspectas divinas visiones; et docere hierarchica, eorum qui cum scientia perfectiva, divina universa hierarchiæ quæ est secundum ipsos, bene sunt docti, et perfectivam docendi virtutem præacceperunt; et tradere secundum dignitatem sancta, est eorum qui scienter et integre participaverunt sacerdotali perfectione. Igitur divinus hierarcharum ordo, primus quidem est ordinum Deum inspicientium, summus autem rursus et ultimus idem. Etenim in ipso terminatur et adimpletur omnis nostræ hierarchiæ ornatus. Sicut enim universam hierarchiam videmus in Jesu terminatam, ita unamquamque in proprio divino hierarcha.6 Hierarchici autem ordinis virtus in omnibus sanctis capit totalitatibus, et per omnes sanctos ordines operatur propriæ hierarchiæ mysteria. Excellenter autem ipsi, præter reliquos ordines, ad propriam operationem divina lex attribuit diviniores sanctificationes. Istæ autem sunt perfectivæ thearchicæ virtutis imagines, perficientes omnia divinissima signa et omnes sanctos ornatus. Si enim et a sacerdotibus perficiuntur quædam venerandorum signorum, sed nequaquam sanctam Dei generationem sacerdos operabitur sine divinissimo unguento. Neque divinæ communionis perficiet mysteria, nisi divinissimo altari communicativis impositis signis. Sed neque ipse sacerdos erit, nisi ab hierarchicis perfectionibus ad hoc sortem fuerit consecutus. Unde divina legislatio sacerdotalium ordinum sanctificationem, et divini unguenti perfectionem, et sanctam altaris perfectionis operationem, divinorum hierarcharum perfectivis virtutibus singulariter segregavit. Est igitur hierarchicus ordo perfectiva virtute adimpletus, perfectiva sacerdotii excellenter perficiens, et scientias sanctorum manifestative docens, et edocens proportionales ipsorum et sanctos habitus et virtutes.

Sacerdotum autem illuminativus ordo, ad sanctas perfectionum inspectiones manuducit eos qui perficiuntur a divinis hierarchis, et cum ipsis sancte agens proprias sanctas operationes. In quibus quidem ipse operatur, divinas operationes monstrans per sanctissima signa, et contemplativos procedentes faciens et sanctarum perfectionum communicatores, ad hierarcham autem mittens desiderantes scientiam sanctificationum quas sunt contemplati. — Ministrorum autem ordo, qui est mundativus et dissimilium separativus, ante accessum ad sanctificationes sacerdotum mundat accedentes, mundos ipsos faciens a contrariis, et ad sanctificativam inspectionem et communionem oportunos. Unde in sancta Dei generatione, ministri accedentem veteri exuunt veste, amplius quidem et discalceant; et ad occidentem ad abrenuntiationem statuunt, et rursus ad orientem traducunt. Nam mundativi sunt ordinis et virtutis, abjicere totaliter præcipientes accedentibus prioris vitæ vestes, et prioris vitæ obscurum ostendentes, et docentes illos abrenuntiantes obscuris, ad illuminativa traduci. Mundativus igitur est ministrorum ornatus, ad manifestas sanctorum sanctificationes sursumagens mundatos, et imperfectiores mundans et educens mundativis Eloquiorum illuminationibus et doctrinis, et adhuc immundos a mundis munde segregans. Propter quod et ad sanctas ipsum statuit portas hierarchica legis positio, accedentium ad sancta introitum in perfectis mundationibus significans, et ad sanctas ipsorum inspectiones et communiones adductionem mundativis virtutibus tradens, et per istas illos immaculatos suscipiens.

Demonstratus est igitur hierarcharum quidem ordo, perfectivus et perfectos operans; sacerdotum autem, illuminativus [et ad lucem ducens; ministrantium vero, purgativus] et discretivus: videlicet hierarchico ordine, non perficere solum, sed illuminare simul et mundare sciente; et sacerdotum virtute habente in se ipsa cum illuminativa et mundativam scientiam. Nam minores ad majores transilire nequeunt; insuper neque est fas illis ad talem conari jactantiam. Diviniores vero virtutes, cum propriis et subjectas ipsorum sanctæ perfectionis scientias cognoscunt. Tamen, quoniam divinarum operationum sunt imagines sacerdotales ornatus, bene ornati et inconfusi ordinis divinarum operationum ordinatas illuminationes in se ipsis ostendentes, in primas et medias et ultimas sanctas operationes et ordines in discretionibus hierarchicis divisi sunt, manifestantes (quemadmodum dixi) in se ipsis divinarum operationum ordinatum et inconfusum. Nam quoniam Thearchia illas mentes in quibus est, mundat prius, post illuminat, et illuminatas perficit ad deiformem perfectionis operationem; convenienter hierarchica divinarum imaginum diligentia in discretos se ipsam dividit et ordines et virtutes, manifeste ostendens thearchicas operationes in sanctissimis et mundissimis ordinibus firme et inconfuse stantes. Sed quoniam sacerdotales et ordines et partitiones, et virtutes ipsorum et operationes diximus, sicut nobis est possibile; et sanctissimas ipsorum, sicut possumus, inspiciamus perfectiones.

MYSTERIUM SACERDOTALIS PERFECTIONIS.

Hierarcha quidem ad hierarchicam perfectionem adductus, ambos pedes inclinans divinum ante altare, super caput habet a Deo tradita Eloquia et hierarchicam manum; et hoc modo a perficiente ipsum hierarcha sanctissimis invocationibus perficitur. Sacerdos autem ambos pedes inclinans ante altare, super caput habet hierarchicam dexteram; et hoc modo a perficiente ipsum hierarcha sanctificis invocationibus sanctificatur. Minister vero unum pedem inclinans coram altari, super caput habet perficientis ipsum hierarchæ dexteram, perfectus ab ipso perfectivis ministrorum invocationibus. Unicuique autem ipsorum cruciformis signatio fit a perficiente hierarcha; et secundum unumquemque prædicatio sancta fit, et perfectivum osculum, osculante omni sacerdotali præsente viro, et perficiente hierarcha eum qui ad aliquem dictorum sacerdotalium ordinum erit perfectus.

CONTEMPLATIO.

Communia quidem sunt et hierarchis et sacerdotibus et ministris, in sacerdotalibus ipsorum perfectionibus: ad divinum altare introductio et inclinatio, sacerdotalis manus impositio, cruciformis signatio, prædicatio, perfectivum osculum. Segregata autem et electa: hierarchis quidem, Eloquiorum super caput appositio, non habentibus hoc subjectis ordinibus; sacerdotibus autem, amborum pedum inclinatio, non habente hoc ministrorum perfectione: nam ministri, quemadmodum dictum est, unum inclinant pedem tantum.

Igitur ad sanctum quidem altare adductio et inclinatio, significant omnes qui sacerdotaliter perficiuntur, supponere universaliter perfectionis principi Deo propriam vitam, et eorum intellectualem totalitatem castissimam ipsi et sanctificatam offerre, et conformem, et ut est possibile, dignam exsistentem thearchico et sanctissimo et sanctuario et altari, sanctificante sancte deiformes mentes. — Hierarchicæ autem manus impositio, simul quidem manifestat perficientis principalem protectionem, sub qua sicut pueri sancti custodiuntur: quæ paterne quidem ipsis habitum et virtutem sacerdotalem tribuit, contrarias autem ipsorum virtutes conterit. Docet autem simul et omnes perficere sacerdotales operationes, sicut sub Deo agentes, perfectos, et propriarum operationum in omni ipsum ducem habentes. — Cruciformis vero signatio, ab universis simul carnalibus appetitus vacationem, et vitam ad Dei imitationem, adspicientem indeclinabiliter ad virilem Jesu deitatem, aut ut magis dicatur, divinissimam vitam, qui usque ad crucem et mortem cum thearchica peccati immunitate pervenit, et ita viventes, sicut conformes, insignit cruciformi propriæ peccati immunitatis imagine.

Sanctam autem perfectionum et eorum qui perficiuntur prædicationem hierarcha clamat, mysterio monstrante quod sanctitatis perfector in amore Dei declarativus est thearchicæ electionis, non ipse propria gratia eos qui perficiuntur, ad sacerdotalem agens perfectionem, sed a Deo motus ad omnes sacerdotales sanctificationes. Ita Moyses legalis sanctitatis perfector, neque fratrem exsistentem Aaron, ad sacerdotalem agit perfectionem, et amatorem Dei ipsum esse et sacerdotalem arbitratus, usquequo a Deo ad hoc motus superperfectionis principe Deo, sacerdotalem perfectionem hierarchice consummavit. Sed et thearchicus noster et primus sanctitatis perfector (factus est enim et hoc propter nos), benignissimus Jesus, non se ipsum glorificavit, sicut Eloquia dicunt; sed qui locutus est ad ipsum, Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech.78 Propter quod et ipse ad sacerdotalem perfectionem agens discipulos, quamvis exsistens, ut Deus, perfectionis princeps, tamen ad sanctissimum ipsius Patrem et thearchicum Spiritum, principalem reponit hierarchice perfectionem, annuntians discipulis, sicut Eloquia dicunt, a Jerusalem non discedere, sed exspectare promissionem Patris, quam audistis a me, quoniam vos baptizabimini Spiritu Sancto. Et quidem9 et ipse discipulorum summus, coordinato sibi et hierarchico denario, ad duodecim discipulorum sacerdotalem veniens perfectionem, Thearchiæ religiose dimisit electionem, dicens:10 Demonstra quem elegeris. Et a divina sorte deiformiter demonstratum, ad sancti duodenarii hierarchicum suscepit numerum. De divina autem sorte quæ super Matthiam divinitus cecidit, alii quidem alia dixerunt, non religiose, sicut arbitror. Meam autem et ipse intentionem dicam. Videntur enim mihi Eloquia sortem nominare thearchicum quoddam donum, demonstrans illi hierarchico choro a divina susceptum electione: sed et hoc, quod divinum hierarcham non proprio motu oportet sacerdotales facere perfectiones, sed sub Deo movente, istas hierarchice, et ut decet cœlestem, perficere.

Osculum autem in fine sacerdotalis perfectionis, sanctam demonstrationem habet. Omnes enim quicumque præsentes sunt, de sacerdotalibus exsistentes ordinibus, sed et ipse qui perficit hierarcha, osculantur eum qui est perfectus. Nam quando sacerdotalibus habitibus et virtutibus, et divina vocatione, et sanctificatione, ad sacerdotalem mens sancta pervenit perfectionem, amabilis est coordinatis et sanctissimis ordinibus, ad deiformissimam pulchritudinem sursumacta, amans conformes mentes, et ab illis sancte amata. Unde ad se invicem sacerdotale osculum sanctificatur, conformium mentium sanctam communionem monstrans, et in se invicem amabilem exsultationem, sicut integre salvantem sacerdotali informatione deiformissimam pulchritudinem.

Igitur hæc quidem, sicut dixi, sunt communia totius sacerdotalis perfectionis. Hierarcha autem segregatim habet Eloquiorum super caput sanctissimam impositionem. Quoniam enim perfectiva omnis sanctificationis virtus et scientia, divinis hierarchis datur a thearchica et perfectionis principe bonitate, convenienter super hierarchica capita superponuntur a Deo tradita Eloquia comprehensive et scienter manifestativa omnis Theologiæ, divinæ operationis, Dei apparitionis, sanctificationis, sanctæ locutionis, sanctæ operationis, unoque verbo, omnium divinorum et sanctorum operum et sermonum a beatifica Thearchia nostræ hierarchiæ donatorum: sicut deiformi hierarcha omni quidem sacerdotali virtute integraliter participaturo; omnium autem hierarchicarum sanctarum locutionum et sanctarum operationum vera et a Deo tradita scientia, non illuminando tantum, sed et aliis proportionibus hierarchicis tradituro, et perfecturo in divinissimis cognitionibus et summis sursumactionibus hierarchice universa totius hierarchiæ perfectissima. Sacerdotibus autem duorum pedum inclinatio segregata est præter reliquum ornatum, sicut unum inclinante ministrorum ordine, et ita hierarchica figura perfecto. Igitur inclinatio quidem significat subjectam adductionem adducentis, supponentis Deo hoc quod sancte est adductum. Quoniam autem, ut multoties diximus, tres sanctitatis perfectorum ornatus, per tres sanctissimas perfectiones et virtutes præsident tribus eorum qui perficiuntur ordinibus, et sub divina juga salutarem ipsorum sancte operantur adductionem; convenienter ministrorum ordo, sicut tantum mundativus, unam sanctificat mundatorum adductionem, divino altari ipsam supponens, sicut in ipso mundatis mentibus supermundane sanctificatis. Sacerdotes autem ambos pedes inclinant, sicut adductis sancte ab ipsis non tantum mundatis, sed et manifestissimis ipsorum sanctis operationibus purgata vita, sursumagendo ad contemplativum habitum et virtutem sanctifice perfectis. Hierarcha autem ambos pedes inclinans, super caput habet a Deo tradita Eloquia, hierarchice agens a ministrorum virtute mundatos et a sacerdotali illuminatos, ad sacrorum inspectorum ab ipsis proportionalem ipsis scientiam, et per ipsam perficiens adductos ad integram secundum ipsos sanctificationem.

Footnotes

  1. * benefice ↩

  2. Galat. III, 24; IV, 3. ↩

  3. Exod. XXV, 40. ↩

  4. Matth. V, 17; ↩

  5. Rom. X, 4. ↩

  6. * capitur ↩

  7. Hebr. v, 5, 6; ↩

  8. Ps.cix, 4. ↩

  9. Act. 1, 4, 5. ↩

  10. Act. 1, 15-26. ↩

Chapter 89 of 98