Skip to the text

Capitulum 6

DE HIS ORDINIBUS QUI PERFICIUNTUR.

ISTI quidem sunt hierarchici ordines et partitiones, et virtutes ipsorum et operationes et perfectiones. Trinitatem autem eorum ordinum qui ab ipsis perficiuntur, consequenter convenit enarrare. Dicimus ergo, quod ordines quidem qui mundantur, sunt a sanctis operationibus et perfectionibus segregatæ multitudines quarum jam memoriam fecimus: hujus quidem, sicut adhuc a ministris per eductiva eloquia ad vivificam abrenuntiationem et formatæ et compositæ; illius autem, sicut adhuc ad sanctam vitam a qua recessit, revolutæ per bonorum eloquiorum conversivam doctrinam; alterius autem, sicut adhuc a contrariis tumultibus timidæ et perturbatæ, et ab eloquiorum virtutem facientium conversiva doctrina confirmatæ; alius autem, sicut quæ adhuc ad sanctas operationes ex pejoribus traducitur; alius vero, sicut traductæ quidem, nondum autem castissime inconvertibile in divinioribus habitibus et incommotis habentis. Ipsi enim sunt ordines qui purgantur a ministrorum eductione et mundativa virtute. Istos ministri sanctis ipsorum virtutibus perficiunt, ad hoc ut perfecte mundati ipsi ad illuminativam manifestissimarum sanctificationum et contemplationem et communionem traducantur.

Medius autem ordo est contemplativus, et quorumdam sacrorum proportionaliter in munditia omni communicativus: qui sacerdotibus ad illuminandum ipsum est attributus. Etenim est (ut arbitror) manifestum, quod mundatus ab omni immunda macula, et castissimam habens propriæ mentis immobilem collocationem, ad contemplativum habitum et virtutem sanctifice traditur, et communicat secundum ipsum divinissimis signis, in contemplationibus ipsorum et communicationibus universa sancta lætitia adimpletus, et ad divinum scientiæ ipsorum amorem sursumactivis virtutibus proportionaliter elevatus. Hunc ergo dico sancti populi ordinem, sicut per omnem qui venit mundationem, et dignus est habitus sancta clarissimarum perfectionum inspectione, ut est fas, et communione.

Eorum autem qui perficiuntur universorum altior est ordo, monachorum sanctus ornatus: omni quidem mundatione emundatus per totalem virtutem et perfectam propriarum operationum castitatem; omnis autem sanctæ operationis quam est fas illi contemplari, in intellectuali contemplatione et communione factus; et hierarcharum perfectivis virtutibus traditus, et divinis ipsorum illuminationibus et hierarchicis traditionibus edoctus, inspectans sanctarum perfectionum quæ ad ipsum pertinent sanctificationes, et a sancta ipsorum scientia proportionaliter ad perfectissimam perfectionem sursumactus. Unde divini duces nostri nominationibus sanctis ipsos dignati sunt, alii quidem famulos, alii vero monachos, ipsos nominantes, ex Dei puro servitio et famulatu, et indivisibili et singulari vita, ut uniente ipsos in divisibilium sanctis convolutionibus, ad deiformem unitatem et amabilem Deo perfectionem. Propter quod et perfectivam ipsis donans gratiam sancta legislatio, et quadam ipsos dignata est sanctificativa invocatione: non hierarchica, illa enim in solis fit sacerdotalibus ordinibus; sed sanctificativa, a sanctis sacerdotibus, secundo ab hierarchico perfectionis principatu, sanctificantur.

MYSTERIUM MONACHICÆ PERFECTIONIS.

Sacerdos quidem stat ante divinum altare, monachicam invocationem decantans. Hic autem qui perficitur, post sacerdotem stat, non ambos pedes inclinans, non unum pedem, non super caput habens a Deo tradita Eloquia, tantum autem adstans sacerdoti cantanti mysticam invocationem super ipsum. Perficiens autem ipsum sacerdos, ad eum qui perficitur veniens, interrogat ipsum prius si omnibus abrenuntiabit divisibilibus non tantum vitis, sed et phantasiis. Post perfectissimam illi vitam narrat, testificans quod oportet super mediam ipsam consurgere. Hæc autem omnia eo qui perficitur attente confesso, cruciformi figura signans ipsum sacerdos detondet, trinam divinæ beatitudinis invocans personam; et veste omni exuens, alia induit; et cum aliis sanctis viris quotcumque adsunt osculans ipsum, communicatorem perficit thearchicorum mysteriorum.

CONTEMPLATIO.

Nullum pedem inclinare, neque super caput habere a Deo tradita Eloquia, adstare autem sacerdoli invocationem decantanti, monstrat monachicum ordinem non esse adductivum aliorum, sed in se ipso stantem in singulari et sancta statione, et sacerdotales ordines sequentem, et ab ipsis, sicut sequacem, ad divinam sanctorum quæ sunt secundum eum scientiam, facili fide sursumactum. Abrenuntiatio autem divisibilibus non modo vitis, sed etiam phantasiis, perfectissimam significat monachorum philosophiam in scientia unientium præceptorum operantem. Est enim, sicut dixi, non medii ordinis eorum qui perficiuntur, sed omnibus altioris. Propter quod et multa factorum incondemnabiliter a medio ordine, prohibentur modo omni singularibus monachis, sicut ad unum ipsis debentibus uniri et ad sanctam unitatem congregari, et ad sacerdotalem vitam (sicut est fas) reformari, sicut cognatum ejus in multis habentem, et magis ipsi quam reliqui ordines qui appropinquant, perficiuntur.

Signatio autem cruciformis figuræ, sicut jam a nobis dictum est, monstrat ab omnibus simul carnalibus appetitibus vacationem. Detonsio autem capillorum significat mundam et non formabilem vitam, non supercompositis figuris informe mentis appositive decorantem, sed ipsam in se ipsa, non humanis pulchritudinibus, sed singularibus et solitariis, ad deiformissimum sursumactam. Prioris vero vestis abjectio et alterius sumptio, a media sancta vita ad perfectiorem, transmutationem significat, quemadmodum in sancta Dei generatione vestis mutatio monstrabat vitæ mundatæ ad contemplativum et illuminativum habitum sursumactionem. Si autem et nunc sacerdos et omnes quotcumque adsunt sancti, perfectum osculantur, sanctam deiformium intellige communionem, amabiliter in lætitia divina condelectatorum sibi invicem.

In fine autem omnium, sacerdos ad thearchicam communionem vocat perfectum: significans sancte, quod perfectus, si vere ad monachicam et singularem pervenit actionem, non contemplativus solum erit sanctorum quæ sunt secundum ipsum, neque secundum medium ordinem ad communionem veniet sanctissimorum signorum, sed cum divina cognitione sanctorum quibus participavit, alio modo quam sanctus populus veniet ad sumendum thearchicam communionem. Propter quod et hierarchicis ordinibus, in perfectivis ipsorum sanctificationibus, in fine sanctissimarum sanctificationum, sanctissimæ Eucharistiæ communio traditur a perficiente ipsos hierarcha: non solum quod thearchicorum mysteriorum assumptio uniuscujusque hierarchicæ participationis est capitulum; sed quoniam et ipso communicabili et divinissimo dono omnes sancti ordines, singuli per se juxta proportionem suam, participant ad propriam ipsorum deificationis sursumactionem et perfectionem.

Igitur collectum est a nobis, quod sanctæ quidem perfectiones sunt, mundatio et illuminatio et perfectio. Ministri autem, mundativus ordo; sacerdotes vero, illuminativus; perfectivus autem, deiformes hierarchæ. Ordo autem qui mundatur, est qui non est particeps sanctæ inspectionis et communionis, sicut qui adhuc mundatur; contemplativus autem ordo, est sanctus populus; perfectus autem ordo, est singularium monachorum. Ita enim nostra hierarchia a Deo traditis ordinibus sancte disposita, sanctis et cœlestibus hierarchiis conformis est, ad Dei imitationem et deiformes ipsarum, ut in hominibus, salvans characteres. Sed dices, quod cœlestibus hierarchiis deficiunt omnino ordines qui purgantur: non enim est fas neque verum dicere quod est quidam cœlestis ornatus immundus. Ego autem, quod immaculati quidem perfecte sunt, et castissimum supermundane habent, confiteor omnino, nisi perfecte cadam a sanctissima mente. Si enim aliquis ipsorum a malitia captus esset, a cœlesti quidem et munda divinarum mentium harmonia cecidisset, et ad obscurum apostaticarum multitudinum vectus esset casum. Sed est dicere sancte, in cœlesti hierarchia quod mundatio est subjectis substantiis a Deo usque tunc ignotorum data cognitio, et ad perfectiorem ipsas agens scientiam thearchicarum cognitionum, et ab ignorantia quorum nondum scientiam habuerant, mundans sursumactas ad superiores et clariores splendores per priores et diviniores substantias. Ita et qui illuminantur ordines sunt et qui perficiuntur, et mundativi et illuminativi et perfectivi, secundum cœlestem hierarchiam, sicut supremis et divinioribus substantiis, subjectos sanctos et cœlestes ornatus ab ignorantia quidem universa mundantibus in ordinibus et proportionibus cœlestium hierarchiarum, implentibus autem ipsas divinissimis illuminationibus, et perficientibus in sanctissima thearchicorum intellectuum scientia. Etenim jam a nobis dictum est, et in Eloquiis divinitus enuntiatum est, non eosdem esse omnes cœlestes ornatus in omnibus sanctis divinarum illuminationum (quibus Deus inspicitur) scientiis, sed a Deo quidem immediate primos, per illos autem rursus a Deo subjectos, juxta proportionem suam illuminari clarissimi thearchici radii splendoribus.1

Footnotes

  1. De Cœlesti hierarchia cap. VII. ↩

Chapter 90 of 98