Capitulum 7
DE HIS QUÆ FIUNT IN HIS QUI DORMIERUNT.
ISTIS autem determinatis, necessarium est dicere, ut arbitror, et ea quæ fiunt a nobis sancte in his qui dormierunt. Etenim neque hoc commune est et sanctis et immundis; sed sicut varia species est alterutrorum vitæ, ita et ad mortem euntes, qui quidem sanctam habuerunt vitam, ad veras promissiones Thearchiæ respicientes, sicut veritatem ipsarum in ipsius resurrectione contemplati, cum forti et vera spe, in lætitia divina, ad mortis finem vadunt, sicut in fine sanctorum agonum, in perfecta et interminabili vita et salvatione, sua futura esse omnino scientes per futuram ipsorum totalem resurrectionem. Nam sanctæ quidem animæ ad pejora decidere conversione valentes in hoc sæculo, in regeneratione ad inconvertibile habebunt deiformissimam transmutationem. Munda autem corpora sanctarum animarum conjuga et coambulabilia, condescripta, et quæ certaverunt in divinis ipsarum sudoribus, in animarum inconvertibili secundum divinam vitam collocatione, simul accipient propriam resurrectionem. Unita enim his sanctis animabus quibus unita fuerunt in hoc sæculo, sicut membra Christi facta, deiformem et incorruptibilem et immortalem et beatam accipient vitam. Igitur in istis quidem sanctorum est dormitio in lætitia et immobili spe, ad divinorum agonum perveniens finem.
Immundorum autem alii quidem ad consumptionem irrationabiliter putant proficisci; alii autem corporalem semel abrumpi a propriis animabus conjunctionem, sicut inconvenientem ipsis in deiformi vita et beatis finibus: non intelligentes neque sufficienter in scientia divina docti inceptam jam in Christo nostram deiformissimam vitam. Alii autem corporum aliorum attribuunt animabus conjunctionem, injuriam (ut arbitror) facientes, quantum in ipsis est, corporibus quæ cum sanctis animabus certaverunt, et sanctis retributionibus non religiose privantes ea quæ ad finem divinissimorum cursuum pervenerunt. Alii autem, quo modo nescio, ad materiales intentiones declinantes, dixerunt consimilem huic sæculo sanctissimum et beatissimum finem sanctis promissum, et alimenta propria variabili sæculo, his qui erunt æquales angelis, inconvenienter adjecerunt.
Sed non cadat aliquis aliquando sanctissimorum virorum ad tales errores: sed totos se ipsos accepturos christiformem finem scientes, quando ad finem veniunt hujus sæculi, viam ad incorruptionem ipsorum sicut propinquiorem factam, manifestius vident; et dona Thearchiæ laudant, et divina delectatione adimplentur, ad pejora conversionem jam non formidantes, sed bene scientes quod bona possessa fortiter et æternaliter habebunt. Qui autem sordibus sunt pleni et immundis maculis (si sanctam quidem consecuti sunt doctrinam, ipsi autem hanc ex propria mente perdite contentes, ad corruptivas conati sunt concupiscentias), quando ad finem veniunt hujus vitæ, non jam similiter ipsis contemptibilis videtur Eloquiorum divina legislatio; destructas autem propriarum passionum delectationes aliis oculis inspicientes, ac sanctam vitam a qua stulte ceciderunt, beatificantes, miserabiliter et contra voluntatem abscinduntur ab hoc sæculo, ad nullam sanctam spem manuducti propter pessimam vitam. Istorum autem nullo futuro in dormitionibus sanctorum virorum, ipse quidem qui ad finem venit propriorum agonum, lætitia sancta adimpletur, et cum delectatione multa ad viam supervenit sanctæ regenerationis. Familiares autem ejus qui dormivit, secundum divinam familiaritatem et vitæ similitudinem, et ipsum, quisquis est, beatificant ad finem victoriam ferentem, juxta votum pervenientem, et causæ victoriæ cum gratiarum actione odas referunt, insuper optantes et se ipsos venire ad similem finem. Sumentes autem illum, ad hierarcham agunt, sicut ad coronarum sanctarum donationem. Ille vero delectabiliter suscipit, et perficit ea quæ fiunt secundum legem sanctam in his qui sancte dormierunt.
MYSTERIUM IN HIS QUI SANCTE DORMIERUNT.
Congregans divinus hierarcha sanctum chorum, si sacerdotalis quidem ordinis factus fuit qui dormivit, ante sanctum altare inclinans ipsum, incipit ad Deum orationem et gratiarum actionem. Si autem religiosis monachis aut sancto populo coordinatus fuit, juxta pretiosum sanctuarium ipsum inclinat ante introitum sacerdotalem, postea perficit ad Deum cum gratiarum actione hierarcha orationem. Consequenter autem legentes ministri in divinis Eloquiis dictas veraces promissiones de sancta nostra resurrectione, sancte cantant ejusdem rationis et idem potentes odas psalmicorum Eloquiorum. Postea ministrorum primus absolvit catechumenos; et prædicat sanctos qui jam dormierunt, cum quibus rogat fieri coordinatæ prædicationis eum qui nunc perficitur; et adhortatur cunctos petere in Christo beatam perfectionem. Postea accedens divinus hierarcha, orationem sanctissimam super ipsum facit; et post orationem et ipse hierarcha osculatur eum qui dormivit, et post ipsum præsentes universi. Osculatis autem omnibus, superfundit oleum hierarcha ei qui dormivit; et pro omnibus orationem sanctam faciens, deponit in domo pretiosa corpus cum aliis ejusdem ordinis sanctis corporibus.
CONTEMPLATIO.
Hæc quidem si videant aut audiant immundi a nobis fieri, late ridebunt, ut arbitror, et de errore nostri miserebuntur. Non oportet autem ad hoc mirari:1 nam si non crediderint, ut Eloquia dicunt, neque intelligent. Nos autem intelligibilia eorum quæ fiunt, inspicientes, Jesu illuminante, dicimus quod non irrationabiliter hierarcha ad coordinatum chorum inducit et imponit eum qui dormivit. Significat enim sancte, quod in illis erunt participationibus omnes in regeneratione, in quibus hic propriam vitam sortiti sunt: sicut si deiformem et sanctissimam, sicut viro Dei imitativum est possibile, hic habuit vitam, in divinis erit et beatis finibus in sæculo futuro; si autem a deiformi et secundum summum, subjectam habuit vitam, sanctam autem, conformes et ipse recipiet sanctas retributiones. Pro hac divina justitia hierarcha gratias agens, orationem sanctam facit, et venerandam laudat Thearchiam, sicut destructivam contra omnes nos exsistentis injustitiæ et tyrannicæ potestatis, traducentem autem nos ad propria justissima judicia. — Thearchicarum autem promissionum odæ et lectiones, manifestativæ quidem sunt beatissimorum finium in quibus qui divinam habuerunt perfectionem, æternaliter constituentur. Ejus autem qui dormivit, sancte sunt susceptivæ; adhuc autem viventium, adhortativæ ad similem perfectionem.
Inspice autem quod nunc non omnes ordines qui mundantur, secundum consuetudinem absolvuntur, soli autem catechumeni a sanctis choris excluduntur. Etenim hic ordo quidem indoctus est universaliter omnis sanctæ perfectionis; et nihil (non parvum non magnum) eorum quæ sancte fiunt, inspicere ipsi licet, sicut neque participanti sanctorum inspectiva virtute per Dei generationem et luminis principem et luminis donatricem. Reliqui autem eorum qui mundantur ordines, in doctrina quidem jam facti sunt sanctæ traditionis, imprudenter autem ad deteriora rursus cucurrerunt. Opportune autem ad priora sursumactionem perficientes, a thearchicis quidem inspectionibus et communionibus, sicut in signis sanctis, distinguuntur. Lædentur enim immunde ipsis participantes, et ad majorem divinorum et sui ipsorum venient contemptum. Non inconvenienter autem adsunt in his quæ nunc fiunt, manifeste docti, et videntes nostræ mortis contemptum , et Sanctorum honores a veris Eloquiis laudatos, et quas comminantur fore immundis sicut ipsi sunt, interminabiles tristitias.2 Erit enim ipsis ad utilitatem, videntibus eum qui sancte perfectus est, a ministri enuntiatione communicatorem vere exsistentem Sanctorum a sæculo sancte prædicatorum. Et forsitan et ipsi ad simile desiderium venient, et a ministrorum scientia docebuntur beatam vere esse in Christo perfectionem.
Postea procedens divinus hierarcha, orationem sanctam facit super eum qui dormivit; et post orationem et ipse hierarcha ipsum osculatur, et consequenter præsentes universi. Igitur oratio quidem precatur thearchicam bonitatem, ut dimittat quidem ei qui dormivit omnia quæ per humanam infirmitatem peccavit, et constituat ipsum in lumine et regione viventium, in sinibus Abrahæ et Isaac et Jacob, in loco a quo aufugit dolor et tristitia et gemitus. Igitur (ut arbitror) hæc quidem sunt manifesta Sanctorum beatissima dona. Quid enim fit perfecte tristitia carenti et illuminativæ immortalitati æquale? Quamvis maxime significationibus nobis proportionalibus, promissiones illæ omni intellectu altiores, sint significatæ, et a reali ipsarum veritate minus continentes habent significationes. Nam arbitrandum est verum esse eloquium, Quod oculus non vidit, et auris non audivit, et in cor hominis non ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se. Sinus autem sunt, sicut reor, beatissimorum Patriarcharum et reliquorum Sanctorum universorum divinissimi et beatissimi fines, qui deiformes suscipiunt omnes ad perfectionem in ipsis sine senectute et beatissimam.
Dicas autem forsitan, hæc quidem esse recte dicta a nobis, dubitare autem gratia cujus thearchicam bonitatem hierarcha rogat, petens ut ei qui dormivit peccata dimittat, et deiformibus coordinatam et clarissimam partitionem tribuat. Si enim omnis recipiet a divina justitia retributiones illorum bonorum aut aliorum quæ gessit in præsenti vita, perfecit autem proprias operationes qui dormivit: a qua hierarchica oratione ad alium finem transferetur, quam dignum ipso, et qui pro præsenti vita retribuetur? Ego autem bene novi, Eloquia sequens, quod unusquisque quidem habebit quam promeruit portionem. Dicitur enim: Determinavit Dominus apud se; et: Portabit unusquisque in corpore secundum ea quæ fecit, sive bonum, sive malum. Quod autem orationes sanctorum in dignis sanctis orationibus operantur solum, in præsenti sæculo, nedum post mortem, Eloquiorum nos docent veræ traditiones. Quid enim utilitatis a Samuele Saul consecutus est? Quid autem Hebræorum populum juvit prophetica oratio? Etenim, sicut si aliquis, sole propria donante lumina illæsis oculis, in participatione solaris luminis petit fieri proprios visus destruens; ita ad impossibiles et superfluas spes elevatur, qui sanctorum orationes petit, et secundum naturam ipsorum sanctas operationes excludit negligentia divinorum donorum, et a manifestissimis et bonum conferentibus præceptis recessione.
Dico autem, Eloquia sequens, quod utiles omnino sunt in hoc sæculo sanctorum orationes secundum hunc modum: Si aliquis sancta desiderans dona, et ad participationem ipsorum habitum sanctum habens, sicut propriæ cognitor parvitatis, veniens ad aliquem sanctorum virorum, rogat ipsum fieri susceptorem et cooratorem, consequetur omnino quæ petit divinissima dona, recipiente ipsum thearchica bonitate, et propria religiosa sui ipsius cognitione, et [in] sanctis reverentia, et petitarum sanctorum petitionum laudabili desiderio, et convenienti et deiformi habitu. Est enim et hoc thearchicis judiciis decretum, divina dona dignis participatione, in ordine Deo convenientissimo, donari per eos qui sunt digni tradere. Igitur si quis improbet istum sanctum ornatum, et ad miseram opinionem veniens, sufficientem se ipsum arbitretur ad thearchicam collocutionem, et sanctos contemnat, et etiam si petitiones indignas Deo et non sanctas postulet, et desiderium divinorum nisi forte habet et sibi ipsi conveniens; per se ipsum privabitur consecutione petitionis imperitæ.
De dicta autem oratione qua hierarcha orat super eum qui dormivit, ad nos venientem ex divinis nostris ducibus traditionem dicere necessarium est. Divinus hierarcha manifestativus est, sicut Eloquia dicunt, thearchicorum judiciorum. Angelus enim Domini omnitenentis Dei est. Didicit ergo ex Eloquiis a Deo traditis, quod his qui sancte vixerunt, clarissima et divina vita, secundum dignitatem a justissimis legibus retribuitur, supportante bonitate thearchicæ benignitatis ingenitas ipsis ex humana infirmitate maculas: quoniam nullus, ut Eloquia dicunt, mundus est a macula.3 Igitur hæc quidem hierarcha novit promissa a veris Eloquiis. Postulat autem ipsa fieri, et dari his qui sancte vixerunt, sanctas retributiones: simul quidem ad Dei imitativum benigne figuratus, et aliorum dona, sicut proprias expetens gratias; simul autem et veras promissiones sciens futuras, et præsentibus manifestative significans, quod ea quæ ab ipso secundum legem sanctam sunt petita, omnino erunt his qui secundum vitam divinam sunt perfecti. Non enim hierarcha thearchicæ justitiæ recitator, postularet aliquando ea quæ non sunt Deo amicissima, et ab ipso dari deiformiter promissa. Propter quod et his qui immunde dormierunt, non precatur ista: non solum quod a recitativo in hoc pervertetur ordine, et aliquid hierarchicorum superbe audebit, non a principe perfectionum motus; sed quoniam et immundam orationem non consequetur, a justo Eloquio et ipse non inconvenienter audiens:4 Petitis, et non accipitis, idcirco quod male petitis. Igitur divinus hierarcha expetit ea quæ divinitus sunt promissa, et amica Deo, et omnino donanda: quod est proprii boni habitus, monstrans amatori bonorum Deo; et præsentibus manifestative significans sanctis futura dona.
Ita et segregativas habent hierarchæ virtutes, sicut manifestativi divinorum judiciorum: non sicut irrationabilibus motibus ipsorum omnisapienti Thearchia (ut usualiter dicatur) famulariter obsequente; sed ut ipsis, sub Spiritu principe perfectionis movente, recitative judicatos a Deo secundum dignitatem segregantibus. Dicit enim: Accipite Spiritum Sanctum. Si aliquorum dimittitis peccata, dimissa sunt;5 si aliquorum tenetis, retenta sunt. Et illi qui divinis revelationibus sanctissimi Patris erat illuminatus, Eloquia dicunt, Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis;6 [et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cœlis] : sicut illo, et secundum ipsum omni hierarcha, secundum factas in ipso revelationes paternorum judiciorum, manifestative et delative Dei amicos assumente, et impios expellente. Et enim sanctam illam theologiam, ut Eloquia dicunt, non proprio motu, neque carne et sanguine revelantibus, sed Deo intelligibiliter ipsum propria docente, locutus est.7 Igitur divinos quidem hierarchas ita segregationibus et omnibus hierarchicis virtutibus uti convenit, quomodo princeps perfectionis ipsos Thearchia moverit. Alios autem ita hierarchis in his quæ faciunt hierarchice, est obsequendum, sicut a Deo motis. Dicit enim: Qui spernit vos, me spernit.8
Sed revertamur ad dictæ orationis consequentia. Perficiens enim ipsam hierarcha, et ipse osculatur eum qui dormivit, et consequenter præsentes universi. Dulcis est enim et pretiosus universis deiformibus, qui secundum divinam vitam est perfectus. Post osculum autem superfundit ei qui dormivit oleum hierarcha. Recordare autem quod in sancta Dei generatione, ante divinissimum Baptisma, prima participatio sancti symboli datur ei qui perficitur, post totalem vestis prioris spoliationem, unctionis oleum; in fine autem universorum nunc super illum qui dormivit, oleum effunditur. Et tunc quidem olei unctio ad sanctos agones vocabat eum qui perficiebatur; nunc autem superfusum oleum significat secundum eosdem sanctos agones certavisse et perfectum fuisse eum qui dormivit. Hæc perficiens hierarcha, deponit in domo pretiosa corpus cum aliis sanctis ejusdem ordinis corporibus. Si enim in anima et corpore Deo amicam vitam, qui dormivit, vivebat, pretiosum erit cum anima sancta et corpus quod concertavit ipsi in sanctis sudoribus. Unde divina justitia ipsi donat retributivos fines cum proprio corpore, sicut coambulabili, et comparticipi sanctæ aut contrariæ vitæ. Propter quod et sanctorum divina legispositio thearchicas communiones ambobus donat: animæ quidem, in munda contemplatione et scientia eorum quæ fiunt; corpori autem, secundum divinissimum unguentum, ut in imagine, et thearchicæ communionis sanctissima signa: totum hominem sanctificans, et totalem ipsius salvationem sancte operans, et perfectissimam ipsius resurrectionem fore denuntians catholicis sanctificationibus. — Perfectivas autem invocationes non est fas in scripturis superexponere, neque mysticum ipsarum, aut factas in ipsis ex Deo virtutes, ex occulto ad commune adducere; sed sicut nostra sancta traditio habet, inegressibilibus doctrinis ipsas discens, et ad diviniorem habitum et sursumactionem amore divino et operationibus sanctis perfectus, ab illuminatione principis perfectionis sursumagens ad supremam ipsorum scientiam.
Pueros autem nondum divina intelligere valentes, sanctæ participes fieri Dei generationis, et sanctissimorum thearchicæ communionis signorum, videtur quidem, ut dicis, immundis rationabili risu dignum, si audire non valentes edoceant hierarchæ divina, et non intelligentibus vane tradant sanctas traditiones. Et hoc adhuc magis ridendum, quod pro ipsis alii abrenuntiationes dicunt et sanctas confessiones. Oportet autem tuam sanctam hierarchicam prudentiam non molestari in errantibus, sed et reverenter simul et illuminationis ipsorum gratia amabiliter excusare, ad prolatas ab ipsis instantias opponentem et hoc, secundum legem sanctam, quod non in nostra cognitione omnia divina circumscribuntur. Multa autem a nobis ignotorum, causas habent Deo convenientes, nobis quidem ignotas, scibiles autem ordinibus quam nos sumus melioribus. Multa autem et supremas latent substantias, et a sola diligenter sunt cognita omnisapienti et sapientifica Thearchia. Sed et hoc quod et de isto ista dicimus quæ deiformes nostri sanctitatis perfectores ab antiqua docti traditione, ad nos produxerunt.9 Dicunt enim (quod est et verum) quod secundum legem sanctam sursumacti infantes, ad habitum sanctum habebunt consuetudinem, ab omni remoti errore, et immundæ vitæ expertes. Hoc divinis nostris ducibus ad mentem venit, et visum est suscipere infantes secundum istum sanctum modum, quod naturales adducti pueri patres traderent puerum cuidam docto mysteriorum, bono in divinis pædagogo, et reliquum ab ipso puer ageret, sicut sub divino patre et salvationis sanctæ susceptore. Ab isto ergo confitente sursumagere puerum secundum sanctam vitam, hierarcha appetit ut abrenuntiationes confiteatur et sanctas confessiones: non, sicut illi ridentes dicunt, alium pro alio divina docens. Neque enim hoc dicit, Quod pro puero ego abrenuntiationes aut sanctas facio confessiones; sed, Quod puer abrenuntiabit et coordinabitur, hoc est: Confiteor me persuasurum puero venienti ad sanctam mentem, meis divinis sursumactionibus, quod abrenuntiabit quidem totaliter contrariis, confitebitur autem et operabitur divinas confessiones. Nihil igitur, ut arbitror, est inconveniens, si secundum divinam sursumactionem puer sursumagitur, ducem et susceptorem sanctum habens, habitum ipsi divinorum efficientem, et custodientem contrariorum expertem. — Tradit autem puero sancta signa hierarcha, ut nutriatur in ipsis, et non habeat vitam alteram nisi divina contemplantem semper, et communicatricem ipsorum in profectibus sanctis factam, et habitum sanctum in istis vigentem, et sursumactum ut decet sanctum, a deiformi susceptore.
Tantas, o puer, et ita pulchras nostræ hierarchiæ videam deiformes visiones. Ab aliis autem forsitan perspicacioribus mentibus, non ista solum contemplatione comprehensa sunt, sed manifestiora multo et deiformiora. Et tibi autem, sicut arbitror, omnino elucebunt splendidiores pulchritudines et diviniores, dictis gradibus utenti ad radium superiorem. Trade igitur, o amice, et ipse mihi perfectiorem illuminationem, et monstra meis oculis quas videre possis convenientiores pulchritudines et uniformiores. Confido enim quod per dicta, ego repositas in te divini ignis accendam scintillas.
S. DIONYSII AREOPAGITÆ
DE ECCLESIASTICA HIERARCHIA
TRANSLATIO AMBROSII ABBATIS CAMALDULENSIS ORDINIS
Footnotes
Chapter 91 of 98