Skip to the text

Capitulum 1

QUÆNAM SIT ECCLESIASTICÆ HIERARCHIÆ TRADITIO, ET QUÆ ILLIUS INTENTIO.

COMPRESBYTERO Timotheo, Dionysius presbyter. — Sacerdotii quidem nostri functionem, sanctissime fili Timothee, augustioris esse ac divinæ ac divinitus indultæ scientiæ, actionisque, et perfectionis, his qui sacratioris doctrinæ institutionem ex sacerdotalibus mysteriis traditionibusque acceperunt, de sanctarum Scripturarum majestate necessario demonstrare institui. Sed observa diligentius, ne sancta sanctorum efferas, neu profanis luminibus violanda permittas. Verum revereberis magis, occultique Dei mysteria spiritualibus invisibilibusque notionibus honorabis, atque intemerata servabis, nequaquam ea passim rudibus tradens, sed sanctis solum sanctarum rerum intelligentias sacratius pandens. Sic enim, ut Theologia nobis suis studiosis cultoribus tradidit, ipse quoque Jesus (divina profecto atque omni substantia superior mens, et hierarchiæ omnis et expiationis ac divinæ actionis initium, et substantia, augustissimaque virtus) beatissimis illis spiritibus et nobis naturali dignitate longe præstantibus, manifestius simul atque spiritalius lucet, eosque pro viribus ad lucis suæ similitudinem transfert. Nostros item varios et inconstantes motus, honestarum amore rerum in eum intento nosque intendente, constringit et complicat, et in unam ac divinam perficit vitam. Habitum præterea et actionem dignissimam donat, divini scilicet virtutem sacerdotii ex qua dum ad sacerdotale sacrosanctum munus accedimus, superioribus virtutibus propinquamus, imitando pro viribus illarum constantiam ac perpetuam firmitatem. Cujus ubi similitudinem quantum fas est fuerimus adepti, hinc jam ad beatissimum ac divinum Jesu radium aciem mentis intendimus, et quæque videre permittimur, digna cum veneratione intuentes, atque eorum quæ viderimus dignoscendorum mysticam scientiam vi interni luminis edocti, sacrati ac sacrantes, illuminati et illuminantes, perfecti ac perficientes poterimus fieri.

Quænam ergo sit Angelorum atque Archangelorum sacra distinctio, cœlestiumque Principatuum, et Potestatum, ac Virtutum, Dominationum item, Thronorumque sublimium, æqualium item Thronis substantiarum, quas inhærere Deo et semper circa illum et cum illo esse Theologia tradit, Cherubin illas atque Seraphin Hebræorum voce appellans, in his quæ de hujusmodi beatissimorum spirituum distinctionibus, ordinibus ac divisionibus scripsimus, disces: in quibus nos, etsi non satis pro merito, quantum tamen penetrare potuimus, quantumque Theologia suggerere et ex divinis litteris dictare dignata est, ipsam eorum sacratissimam functionem laudare studuimus. Illud tamen necessario dicendum, quod et cœlestis illa, et omnis quam modo laudare pergimus functio, unam habet et eamdem per omne sui officii munus intentionem atque vim: ut scilicet et ipse pontifex, pro suæ ratione substantiæ et captus atque ordinis, divinis in rebus perficiatur, atque in Deitatis consortium transeat, inferioribusque atque subditis gradibus, cuique pro merito, indultum sibi divinitus tradat tantæ excellentiæ munus, per quod ipse participatione evasit in Deum; subjecti quoque et inferiores, præstantiores sequantur; qui et ipsi, minores in anteriora promoveant; illique itidem perpetuo successu ad altiora enitentes, etiam provehendis aliis duces pro viribus fiant: perque hanc divinam profecto ac dispositissimam congruentiam, singuli pro modo suo, ejus qui vere et pulcher et sapiens ac bonus est, evadant participes. — Sed enim substantiæ illæ superiores atque ordines quorum supra facta est mentio, et incorporales et intelligibiles sunt, estque mundo celsior illorum sacra distinctio. Nostram autem hanc sacerdotalem functionem cernimus visibilium varietate signorum pro captu nostro multiplicem fieri, per quæ pontificali munere, ad statum illum unicum quo transimus in Deum, pro modo nostro quique provehimur. Atque Deum divinamque virtutem cœlestes quidem illæ substantiæ (quippe quæ spiritus ac mentes sunt) intelligunt, juxta quod eis fas est; nos autem visibilibus imaginibus ad divinas intelligentias, pro virium nostrarum modo, conscendimus. Et ut vere ac proprie dixerim, unum quidem est quod appetunt omnes qui unius speciem præferunt; sed non uno modo ejus quod unum atque idem est, participes fiunt, verum ut cuique pro merito sortem divina et æquissima libra distribuit. Verum enim ista in libro quem de intelligibilibus ac sensibilibus scripsimus, latius disputata sunt.

Nunc autem sacerdotalem ordinem nostrum, principiumque ejus atque substantiam, quantum vires suppetant, aggrediar eloqui, Jesum primo invocans, ordinum omnium cœlestium atque terrestrium principem, initium, et consummationem. Est itaque hierarchia omnis, ut se habet veneranda ac sacrosancta nostra traditio, omnis sacrarum rerum illi quidem subjectarum ratio, generalisque prorsus eorum quæ in hanc ferme cadunt functionem, sive sacrarum ejus rerum, comprehensio. Nostra igitur functio et dicitur et est illius sacra omnia continens munus, per quod consummatus divinus pontifex, eorum omnium quæ ad eum pertinent et sacratissima sunt, ut sacerdotii nomine honoratus, particeps erit. Ut enim qui sacerdotium dixit, sacrorum simul omnium uno vocabulo signavit ordinem; ita et qui sacerdotem seu pontificem dicit, augustiorem prorsusque divinum insinuat virum, totius sanctæ scientiæ peritissimum, in quo liquido ac perspicue sacratus omnis ordo suus, et perfectus sit, et possit agnosci.

Hujus profecto sacræ functionis initium, est fons vitæ, bonitatis essentia, unica rerum omnium causa, beatissima Trinitas; ex qua sola bonitatis causa, quæ sunt omnia, ut et essent et bene essent, acceperunt. Huic transcendenti omnia divinæ beatitudini, trinæ atque uni (cui soli vere esse inest modo nobis quidem incognito, sed sibi plane perspecto et noto), voluntas quidem est, rationalis salus humanæ omnis cœlestisque substantiæ. Ea vero aliter provenire non potest, nisi hi qui salvantur, in Dei consortium transeant. Porro ea in Deum transitio fit, quum illi similes evadunt atque inferuntur. Omni autem sacræ functioni communis hic finis est, intensissima Dei divinarumque rerum dilectio, quæ sublimiter omnino singulariterque operatur, et (quæ hanc præit) omnium quæ illi adversantur, exactissima et nunquam retro adspiciens fuga, notio earum quæ sunt (qua parte sunt) rerum, sanctæ veritatis visio atque scientia, unicæ illius perfectionis qua in unum ipsum transitur, divina pro viribus participatio, visionis ipsius unius et contemplationis felix illa refectio, qua intelligibiliter alitur et evadit in Deum quisquis in illam ardenti studio intendit.

Dicimus igitur quod beatitudo divina, naturalis Deitas, et præstandæ divinitatis initium (ex qua ut in Deum transeant hi qui illius participationem promerentur, accipiunt), bonitatis instinctu, sacratissimæ functionis munus in salutem omnium rationalium intellectualiumque substantiarum, ut scilicet Dei consortio fruerentur, indulsit. Atque illis quidem altissimis beatissimisque spiritibus, liquidius et purius ac spiritualius: neque enim illas ad divina Deus extrinsecus movet; ceterum intelligibiliter et intus divinum consilium et voluntatem, purissimi candoris fulgore discunt. Nobis autem, quod illis unice et collecte præstitum est, ex divinis libris, in signorum divisibilium multitudine ac varietate donatur. Substantia enim sacerdotii nostri, Scriptura sacra est, nobis divinitus tradita.1 Porro hujusmodi plena venerationis Eloquia dicimus, quæque a beatissimis patribus nostris, a quibus sacris mysteriis imbuti sumus, in sanctis ac theologicis commendata sunt libris, ac præterea quæque ab eisdem sanctissimis viris, sacratiori et purgatiori et propinquo quodam modo cœlesti hierarchiæ doctrina, sancti duces ac præceptores nostri didicerunt, [et] ex animo in animum (medio intercurrente verbo corporali quidem, sed quod carnis penitus excedat sensum) sine litteris transfusa sunt.2

Et ipsi quoque sanctissimi principes nostri, dum sacra publice agenda instituerunt, non apertis ac patulis sensibus, sed signis augustioribus [ea] tradiderunt.3 Est enim non omnis sanctus, neque omnium scientia est, ut sacra testantur Eloquia. Necessario itaque primi illi nostri sacerdotalis muneris duces, quum ex summa supersubstantialique Deitate ipsi sancti muneris plenitudinem percepissent, et id ipsum deinceps proferre et propagare a divina bonitate missi essent, ipsique (ut qui transissent in Deum) posteros ad divina provehere affatim cuperent: visibilibus signis cœlestia sacramenta texerunt; varietateque ac multitudine, quod unicum est et collectum, tradiderunt; et in humanis imaginibus res divinas, materialibusque figuris spiritualium majestatem, atque in iis quæ nobis sunt familiaria, summa illa et supersubstantialia, partim scriptis, partim non scriptis institutionibus suis, juxta quod sacræ definiunt leges, nobis tradiderunt: non modo profanæ multitudinis causa, cui ne ipsa quidem fas est signa contingere; verum ob id quoque, quod hæc nostra sacratissima functio significativa est, plenaque (ut dixi) signis pro modo et ratione captus nostri, indigetque visibilibus figuris, quibus veluti adminiculis ad eorum augustiorem intelligentiam subvehamur.

Non sunt tamen opertæ divinis pontificibus signorum rationes, quas in eos efferre fas non est qui adhuc fidei rudimenta percipiunt. Sciunt enim profecto ut ii qui de sacris rebus divinitus instructi leges dederunt, constantissimis et omni admixtione puris inconfusisque sanctarum distinctionum ordinibus, distribuenda cuique pro merito et captu suo providentissima ratione censentes, functionem ipsam instituerunt. Quocirca tuis sacris pollicitationibus inductum, sanctum est profecto et me admonere, et te earum meminisse, ut eminentissimam pontificalis muneris rationem nemini tradas, præterquam æqualibus tuis reverendissimis præsulibus, quibus sacra tractare institutum est. Ipsosque illos pontificio jure monebis, mundi ut munda contingant, solisque communicent divina divinis, perfecta perficientibus, sanctisque sanctissima. Ego enim tibi, ut reliquorum sacrorum, ita hujus quoque divini muneris consortium tradidi.

Footnotes

  1. * uno simplicique modo ↩

  2. * quæcumque * quæcumque ↩

  3. I Cor. viii, 7. ↩

Chapter 92 of 98