Skip to the text

Capitulum 2

DE IIS QUÆ IN ILLUMINATIONE BAPTISMATIS FIUNT.

DIXIMUS itaque rite ac pie, quantum sentio, nostram hanc functionem hoc intendere, hoc agere, ut similes Deo pro viribus efficiamur, ipsique jungamur. Hoc autem ita demum potiemur, si (ut divinis monemur Eloquiis) augustissima Dei mandata diligamus atque operemur. Servabit enim, inquit, sermonem meum is qui diligit me; et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Quod igitur initium est reverendissima Dei mandata peragendi, quod animales habitus nostros ad alia suscipienda sacrata eloquia et opera commodissime format, quod nobis, ut ad cœlestia præmia subvehamur, viam sternit, est sacratissimæ ac penitus divinæ regenerationis nostræ traditio. Ut enim dux ille et præceptor noster eximius ait, primus animi ad divina motus, Dei dilectio est. Porro sacræ dilectionis ad divina mandata facienda principalis omnino progressus, est secretissima illa et ineffabilis prorsus operatio, qua divinus in nobis status efficitur. Si enim divinus hic status divina nativitas est, nunquam ille aliquid sciet ex iis quæ a Deo tradita sunt, neque operabitur, qui neque divinum hunc statum consecutus est. An vero nobis quoque ipsis non dicimus prius esse necessarium humanæ vitæ statum, ut sic demum humana possimus operari? Quippe quod non est, id neque motum ullum, neque substantiam omnino habet; quod autem quoquo pacto est, ea solum et agit et patitur, quæ substantiæ statusque sui sunt. Verum id quidem, reor, perspicuum est. Jam vero divina sanctæ regenerationis contemplemur signa. — Et mihi nemo profanus obstrepat, nullus qui rudimentis cœlestibus careat, pergat ad videndum. Nam neque infirmis pupillis adversam solaribus radiis aciem intendere tutum est: ita ne nobis quidem, ea quæ supra nos sunt tentare velle, innocuum fuerit. Siquidem vera legalis sanctaque institutio, Oziam quidem, quod sibi sacerdotale munus assumeret;1 Core autem, quod celsiora sese sacrosancta munera usurpare præsumeret; Nadab vero et Abiu, quod suo munere indigne abuterentur: abjecit, repulit, perdidit.

MYSTERIUM ILLUMINATIONIS SIVE BAPTISMATIS.

1 Tim. u, 4. Itaque pontifex quidem in dies ad Dei similitudinem omnes homines salvos fieri cupiens, et ad agnitionem venire veritatis, prædicat omnibus vera profecto Evangelia, annuntians Deum:23 quum sit mortalibus ex propria et naturali bonitate propitius, ipsum eximiæ benignitatis gratia, ad nostra infirma descendere dignatum esse, nosque sibi jungendo atque inserendo, ignis instar, quos junxerit, juxta singulorum propositum atque aptitudinem, sibi similes facere. Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, iis qui credunt in nomine ejus: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.4 — Porro qui tam sublimium ac tam cœlestium munerum sacro fuerit desiderio et amore captus, accedit ad aliquem ex fidelium numero, oratque ut se ad pontificem ducat, secuturum omnia quæque sibi tradentur, penitus atque ex toto animo spondens;5 precaturque tum ut se adducat, tum ut reliquæ deinceps regendæ vitæ suæ suscipiat curam. Illum, etsi salutis ejus sacro amore succenditur, celsitudinem tamen rei humanamque infirmitatem metientem, continuo horror et angustia difficultatis invadit. Postremo tamen facturum quod ille postulat, benignissime pollicetur; assumensque hominem ad pontificem ducit. — Ille magna cum lætitia, non secus quam ovem perditam in humeris, virum suscipiens, primum quidem secretius ex corde gratias agit;6 tum in orantis quoque habitum sternitur, adoratque supplex atque veneratur summum illud beneficumque principium, a quo et vocanda vocantur, et salvanda salvantur.7 Deinde sacros omnes gradus, ut sibi cooperentur, ac pro salute viri simul congaudeant, agantque divinæ clementiæ gratias, in sanctam ecclesiam cogit. Atque initio quidem hymnum aliquem sacris libris insertum, simul cum omnibus ecclesiæ ordinibus canit. Post hæc deosculatis sanctis altaribus, ad virum adstantem proficiscitur, percontaturque ab eo quidnam volens eo venerit. Illo autem, juxta quod a susceptore suo fuerat edoctus, impietatem et veri boni ignorantiam accusante, ac divinæ vitæ opere tam diu se fuisse destitutum ingemiscente, atque orante ut ejus sacratissimo munere ac prece Deo divinisque mysteriis frui mereatur, contestatur ei oportere ex integro totoque corde accedere ad Deum per cuncta perfectum et immaculatum. Tum divinæ quoque conversationis ac vitæ illi explicans rationem, an ita velit deinceps vivere, sciscitatur. Quod ubi ille pollicitus fuerit, imponit ejus capiti manum; consignansque illum, sacerdotibus mandat ut virum susceptoremque describant.

Postea vero quam illi descripsere, sacram effundit precem: quam quum omnis secum ecclesia terminaverit, discingit quidem ipsum, ac ministrorum manibus exuit. Deinde occidentem versus illum statuens intendentem, manusque impingentem ad eamdem regionem conversas, insufflare illum ter Satanam jubet, ac præterea abrenuntiationem profiteri. Et quum post trinam abrenuntiationis contestationem tertio se ille abrenuntiare professus fuerit, ad orientem illum traducit; adspicientemque in cœlum, atque intendentem manus, Christo sacrisque omnibus divinitus traditis consentire jubet. Postquam vero et hoc ille fecerit, rursus ter illum profiteri monet. Trina vero ea confessione peracta, rursus ille orans benedicit, eique manus imponit. — Et quum illum ministri perfecte exuerint, deferunt sacerdotes sanctum unctionis oleum. At vero pontifex trino crucis sanctæ signaculo unctionem inchoans, inungendum jam sacerdotibus toto corpore hominem tradit. Ipse ad adoptionis matrem proficiscitur; ejusque aquas sancta prece ac invocatione sanctificans, terque in eas ad crucis effigiem sanctissimum fundens unguentum, illasque hoc ritu perficiens, terque ad numerum sacræ effusionis carmen quod Prophetæ Deo pleni divinitusque afflati cecinere, pronuntians, semel scilicet per singulos sancti unguinis jactus, jubet afferri hominem. Et quum illum ejusque susceptorem quispiam sacerdotum ex descriptione celsa voce prædicaverit, ille quidem a sacerdotibus se tenentibus in aquam ducitur ad pontificis manum. Pontifex autem superne adstans, quum rursus per aquas sub pontificis manu sacerdotes ejus qui initiatur inclamaverint nomen, ter illum pontifex mergit*, hac trina illius mersione et emersione, tres beatitudinis divinæ Personas inclamans.8 Assumentes autem illum sacerdotes, susceptori suique accessus duci consignant, et una cum ipso illum vestem baptizati munditiæ congruam induunt, sicque indutum rursus ad pontificem ducunt. Ille divino ac deifico prorsus unguento virum signans, sacratissimæ communionis participem facit. — His ita peractis, exteriori ex munere, suoque ad sequentia et secunda progressu, rursus præsul ad prima et potiora speculanda sustollitur, ut qui nullo tempore, nullo modo, ad aliena ulla quam sola ad* munera sua convertitur, sed a divinis ad divina continenter ac semper divino Spiritu divinaque ratione transfertur.

SPIRITUALIS INTELLIGENTIA, CONTEMPLATIO, SANCTAQUE ANAGOGE.

Ista quidem, veluti in signis, sanctæ ac divinæ regenerationis consummatio est. Quæ profecto nihil habet in se indecens, nihil vel ex ipsis carnalibus imaginibus fœdum; sed adsunt illi dignissimæ intelligentiæ signa, naturalibus et humanis ac decentissimis speculis informata. Quid enim illi dignitatis defuisse videatur, etiam si mysteriorum divinior ratio sileatur, quum et persuasione certa, et divinis eloquiis, ejus qui accedit vitæ optimum statum sacratius moliatur, totiusque simul vitiositatis emundationem, diviniori ac virtutibus dedito vitæ genere succedente, denuntiet, ut naturali aquæ expurgatione dum corpora diluuntur, vitia quoque mundata credantur? Hac ergo ratione etsi nihil sacratius haberet mysteriorum significativa traditio, nihil puto haberet fœditatis: quippe quum et rectioris vitæ magisterium præferat, et totius vitiosæ conversationis ablutionem integram, corpore naturaliter aquis omnino purgato, significet. Sed sit illa plane rudibus introductio salutaris, quæ et sacratiora quibus Deo jungimur, quantum fas est, a multitudine dirimat, et in partes distributis ordinibus, cuique pro captu suo congruum subministret ad altiora successum. Nos autem sacris ascensibus visibilium rerum adspicientes initia, ubi ea sacratiori modo didicerimus, sciemus quænam exemplaria formæ hujusmodi, et quæ invisibilia imagines istæ significant. Sunt enim, ut in libro de Intelligibilibus et sensibilibus aperte docuimus, visibilia sacramenta, intelligibilium imagines quædam, quibus ad ea recto itinere ducimur. Porro intelligibilia, visibilium sacramentorum initium sunt atque scientia.

Dicimus igitur esse divinæ beatitudinis bonitatem, cui quum semper adsint per eadem et eodem modo suæ lucis benefici radii, eos in omnia spiritualia lumina affatim explicantem. Sive itaque motu proprio, ab intelligibili lumine spiritualis natura libertate arbitrii donata discedat, insitas sibi naturaliter vires quibus illuminari valeat, amore nequitiæ claudens, lucis excidet gratia, quum præsens illa nequaquam discedat, sed cæcutienti suffulgeat, adversantique vi summæ benignitatis occurrat. Sive indulti sibi modice luminis terminos transilire nitatur, atque ad excelsioris quam imbecillitas oculorum suorum ferre possit lucis radios, intendere adversos conetur obtutus:9 lux quidem illa nihil præter lucis operabitur munus; ceterum ipsa dum perfectioribus imperfecte intendit, non modo quæ nihil ad se pertinent nequaquam attinget, verum ea quoque lucis mediocritate qua capere potuisset, proterve superbiens, ac de se magnum sapiens, excidet. Divina tamen (ut diximus) lux spiritualibus semper oculis benignissime patet, licetque haurire præsentem ac paratissimam semper sua munera divina dignatione volentibus tradere. Ad hujus æternæ lucis effigiem atque imitationem divinus formatur antistes, atque doctrinæ suæ cœlestis perlucidos radios super omnes affatim fundit, accedentem semper ad divinæ bonitatis imaginem illuminare paratus. Non autem invidia ulla tangitur, neque ad prioris erroris aut defectionis culpam ira infausta et immoderata movetur, sed ad Dei exemplar accedentibus semper doctrinæ cœlestis fulgorem pontificaliter explicat maxima cum dignitate atque ordine, singulis pro modo et captu suo, divini sermonis jubar impertiens.

At si quidem sacri ordinis atque constantiæ Deus principium est, per quam se ipsas divinæ mentes noscunt, ad propriam naturæ suæ speculationem scientiamque recurrens, in principio quidem quisnam ipse sit, intuebitur; istudque primum ex illa consideratione ad agnitionis lumen sacrum accipiet munus. Porro, qui sua omnia oculis omni perturbatione liberis diligenter inspexerit, profundas quidem effugiet ignorantiæ tenebras. Verum perfectissimæ illius conjunctionis participationisque divinæ rudis adhuc et ignarus exsistens, ipse non statim ex se ipso continenter hanc cupiet; verum sensim ac per gradus, ad priora semper et digniora atque excellentiora conscendet, sicque perfectus, ad supremum illum tandem divinumque ordinem gradu proficiente subvehetur. Hujus honestissimi atque augustissimi ordinis imago est, accedentis verecundia, suorumque omnium cauta scientia, quæ hominem ducem inquirit, per quem recto itinere ad pontificem eat. Hunc ita accedentem divina majestas in sui consortium intus admittit, eique lucem suam perinde ad signum aliquod tradit, sanctum efficiens, et sanctorum sortis ordinisque participem. Hoc autem significat id signum quod accedenti pontifex primo largitur, salutarisque illa descriptio sacerdotum, per quam ille salvandis inseritur. Neque ille modo, verum et susceptor ejus sacris monumentis inscribitur, utpote vivifici ad veritatem itineris dux: atque ille quidem, quod amator veritatis verus fuerit, ducemque pium secutus sit; hic autem, quod ductu divinitus instituto, sequentem data manu sine errore provexerit.

Atqui fas non est ut quis eorum quæ sibi sunt omnino adversa, una simulque particeps fiat, neque is qui illius quod unum est, consortium aliquod ceperit, dividuas habeat vitas, si quidem unius quam cepit participationem firmam inconcussamque custodiat. Ceterum ejusmodi eo in statu esse debet, ut nullis affectibus qui unum illud dividant atque discindant, ullo pacto violabilis sit. Quod profecto significat signorum illa sacrosancta traditio, quæ accedentem veluti priori exuit vita, et ad extremos usque illam affectus exspolians, nudum illum discalceatumque constituit ad occidentem conversum, et impulsione manuum obscuræ malitiæ consortia renuentem, atque indutum sibi dissimilitudinis statum velut exsufflantem, profitentemque iis ex integro abrenuntiare quæ Deo contraria sunt. Sic exutum penitus affectibus vitiosis, atque his inviolabilem factum, ad orientem sancta traditio transfert, statum per id atque prospectum divini luminis purissimum fore his qui perfecte vitia effugerint, innuens; sanctamque illius professionem, qua unus effectus ad unum prorsus adspirante voto consentit, verissime suscipit.

Sed enim omnibus liquet, ut puto, qui sacra didicerunt, ut perpetua in unum illud constantissimaque intentione dum contraria omnino mortificantur atque abolentur, constantem illum atque immutabilem divini habitus statum intellectualia capiunt. Neque enim solum a vitiositate omni discedere necesse est, verum masculo quoque vigore ad omnem ipsius perniciosam subreptionem, inflexum interritumque durare, et nunquam sacro veritatis amore satiari, nunquam illum consenescere ulla ratione permittere; ceterum id pro viribus eniti, ut ad perfectiora Divinitatis haurienda, perpetua semper intentione feramur. Cernis nempe harum rerum diligentes imagines in iis quæ pontificali geruntur officio. Divinus namque pontifex sacræ unctionis inchoat munus; sacerdotes autem post ipsum, unctionis officium peragunt, ita inunctum ad sacra certamina in figura evocantes, in quibus sub editore munerum Christo constitutus est. Ipse sane certantibus præmia proponit, ut Deus; leges autem certaminis tulit, ut sapiens; præmiaque vincentibus decora constituit ipse pulcherrimus; et quod est profecto divinius, ipse ut summe bonus et clemens, in suis bellatoribus vincit, dum in illis habitans, pro ipsorum salute ac victoria adversus mortis et corruptionis imperium pugnat. Certamina quidem, ut divina, is qui initiatur aggredietur gaudens, perseverabitque in Sapientis sacratissimis legibus, earumque jure vivens, sine ulla earum prævaricatione pugnabit, præmiorum cœlestium spe firmissima felix, et sub præstantissimo certaminis Domino ac duce constitutus.

Innitens autem sacris vestigiis primoris athletæ, quæ ille sola bonitate calcavit, Dei imitatione pugnando, actiones et substantias sibi ne in Deum transeat adversantes, devincit ac superat, Christoque in Baptismo, ut mystice dixerim, peccato commoritur. Et mihi, quæso, sapienter attende quam sacramenta propriis involuta sunt signis. Quia enim in nobis mors est non substantiæ abolitio, ut quibusdam visum est, sed conjunctarum rerum separatio, ad id quod nobis obscurum est atque invisibile ducens, animam quidem, quasi privatione corporis evanidam disparentemque effectam, corpus autem, ut humo abditum, aut juxta aliam quamdam corporalium immutationum humana ex specie exterminatum; proprie et convenientissime mersio illa qua totus homo aquis operitur, ad imaginem mortis ac sepulturæ informis accipitur. Eum igitur qui sacro fonte renascitur, sacrosancta mysteria docent trina illa lavacri mersione et emersione, divinam triduanæ sepulturæ Jesu auctoris vitæ mortem imitari, quantum attingere homines ad Dei imitationem possunt: in quo, ut sese habet divini Eloquii plena mysterii et occulta traditio, nihil mundi princeps invenit.10 — Deinceps ita initiatum candentes induunt vestes. Dum enim virili atque ad Dei imaginem formata constantia nullis perturbationibus cedimus, et ad unum illud intentissima devotione flagramus, id quod fuerat turpe componitur, et quod sine specie, formæ gratiam sumit, ac lucentis vitæ fulgore evadit prorsus illustre. — Enimvero illa perficiens unctio facit ita perfectum fragrantia suavissimi odoris insignem: quippe divinæ generationis sacrosancta perfectio, divino Spiritui quæ fuerint perfecta conjungit. Porro adventum illum secretissimum Spiritus qui intelligibiliter odore suavi fragrantes facit ac perficit, quum sit prorsus ineffabilis, illis spiritualiter intelligendum dimitto qui divini Spiritus sanctam ac deificam societatem in anima sua percipere meruerunt. — In fine autem omnium, pontifex ita perfectum ad sacratissimam Eucharistiam vocat, atque consummantium illi sacramentorum communionem deificam tradit.

Footnotes

  1. II Par. xxvi, 19, 20. ↩

  2. I Tim. ii, 4. ↩

  3. Lev. x, 1, 2. ↩

  4. Num. xvi, 1-33. ↩

  5. *quæcumque* ↩

  6. Luc. xv, 4, 5. ↩

  7. Rom. viii, 30. ↩

  8. *aquis immergit* ↩

  9. *moderate ↩

  10. Joann. xiv, 30. ↩

Chapter 93 of 98