Capitulum 3
DE IIS QUÆ IN SYNAXI SANCTAQUE COMMUNIONE FIUNT.
SED euge, quoniam hujus pulchre sane ac tempestive meminimus, quam profecto negligenter omittere, seu sacramenta quævis alia ante eam laudare, fas mihi omnino non fuerit. Est enim, juxta inclytum præceptorem nostrum, sacramentorum consummatio. Operæ pretium igitur est prius illam exponere, et ejus veluti corporalia lineamenta describere; tum vero ubi eam ex auctoritate Scripturæ sacerdotalique institutione didicerimus, ad illius contemplandam sacratissimam dignitatem divino Spiritu subvehi. Ac primum quidem illud pie inspiciendum, cujus rei gratia quod aliis quoque venerandis divinisque mysteriis commune vocabulum est, huic præceteris præcipue ac peculiariter applicetur, ut singulariter communio, sive societas et synaxis, sive collectio dicatur. Nempe enim et unaquæque sacramentalis institutio id agit, ut nostras vitas in plura divisas, in unicum illum statum quo Deo jungimur colligat, dividuorumque nostrorum divina collectione, nobis ejus quod vere unum est societatem unitatemque individuam largiatur. Dicimus ergo cetera sacrarum rerum signa quorum nobis societas indulgetur, hujus divinis profecto consummantibusque muneribus perfici. Neque enim ferme fas est sacerdotalis muneris mysterium aliquod peragi, nisi divinum istud Eucharistiæ augustissimumque sacramentum compleat : quæ singula quum peraguntur, et ejus qui perficitur collectionem ad unum illud unicum sacratius operetur; et divinitus indulto sacramentorum cœlestium munere, ipsius ad Deum consortium peragat atque perficiat. Si igitur unumquodque sacerdotale mysterium ex se imperfectum, nostram ad unum illud communionem collectionemque non perficit, ac per id quod perficiendi vim non habet, ferme etiam nomen amittit; finis autem ac principalis omnium ratio in eo est, ut divinorum mysteriorum is qui perficitur particeps fiat : merito sacerdotalis sacrosancta prudentia, ex rerum effectu proprium illi verumque cognomen invenit. Sic igitur et sacrum divinæ generationis sacramentum, quia primi luminis consortium tradit, omniumque divinarum illustrationum principium est : ex effectu ipso, verissimo illud illuminationis cognomine prædicamus. Etsi enim aliis quoque sacerdotalibus sacramentis commune est, iis qui perficiuntur sacri luminis consortium dare; istud tamen in primis mihi videndi præstitit munus, ipsius principali maxime lumine ad alia inspicienda sacramenta lucis gratiam cepi. Verum his generaliter præmissis, diligentius intendamus inspiciamusque per singula mysterii sanctissimi ritum exactissimamque confectionem; et quid spiritualiter signet, indagare pergamus.
MYSTERIUM SYNAXEOS SIVE COMMUNIONIS.
Itaque pontifex quidem ubi orationem sanctam supra divinum altare peregit, ex ipso incensum adolere inchoans, omnem fani ambitum circuit. Demum ad sanctum altare iterum rediens, psalmorum incipit melos, concinentibus secum sacra carmina omnibus ecclesiastici ordinis gradibus. Deinde ministrorum officio sanctarum Scripturarum lectio suo ordine recitatur. Post hæc extra delubrum catechumeni fiunt, et cum ipsis energumeni , et ii quoque qui in pœnitentia sunt.1 Manent autem intus soli qui divina spectare merentur atque percipere. Porro ministrorum alii quidem pro clausis templi foribus adstant; alii proprii aliquid muneris agunt. Qui vero ipsius ordinis præcipui sunt, una cum sacerdotibus sanctum panem et benedictionis calicem sacrosanctis altaribus imponunt, quum ante præcesserit ab omni clero universalis laus atque confessio. Ad hæc venerandus antistes orationem sanctissimam peragens, pacem sanctam omnibus nuntiat, et quum se mutuo omnes salutaverint, mystica sanctorum [voluminum] recitatio fit. Ubi vero manus tum antistes tum sacerdotes aqua laverunt, pontifex ad medium divini adsistit altaris; circumstant autem soli cum sacerdotibus electi quique ex ministrorum numero. At vero pontifex quum divina munera laude prosecutus fuerit, sacrosancta et augustissima mysteria conficit; et quæ ante laudaverat venerandis operta atque abdita signis, in conspectum agit. Divinaque munera reverenter ostendens, ad sacram illorum communionem et ipse convertitur, et reliquos ut communicent, hortatur. Sumpta demum atque omnibus tradita communione divina, gratias referens, finem mysteriis imponit. Ac multi quidem sola in signa divina prospiciunt, ipse autem semper divino Spiritu ad excelsa signorum initia felicibus et intelligibilibus intuenda luminibus, pontificia dignitate ac merito munditiaque singulari divini capaciorisque sensus attollitur.
SPIRITUALIS TANTÆ REI SENSUS.
Age itaque, fili honestissime, post imagines rerum, ad ipsam quoque primitivorum exemplarium veritatem profecto divinam deinceps contuendam veniamus. Illud autem ante omnia his qui adhuc rudes imbuuntur, pro convenienti illorum usu ac solatio dixerim, quod nec ipsa quoque varia signorum et sancta compositio illis stolida seu inutilis est, neque solis in exterioribus figitur signis. Namque sacratissima Scripturarum cantica et lectiones, integerrimæ illis vitæ magisterium dictant, et quod ordine præit, exactissimam malitiæ totius ac perniciosissimæ vitiositatis emundationem docent. At vero augustior illa unius ejusdemque et panis et calicis communis pacificaque communio, concordiæ illis, ut fratribus una educatis, divinas statuit leges; atque Cœnæ illius sacratissimæ ex qua signa ista sumpsere principium, sacram memoriam renovat: in qua et auctor ipse signorum, eum qui secum non pie neque concorditer sacra in Cœna perceperat, a contubernalium sorte justissime separat, probabili simul ac divina ratione nos admonens, ut verus ille ad sacra percipienda et congruo captu firmatus accessus id accedentibus tribuit, ut ex communione divina ad Dei similitudinem atque consortium transeant.2
Hæc igitur, ut diximus, ad ipsas adytorum valvas honestissime picta, rudibus adhuc respicienda linquentes (neque enim altiora capiunt), juxta sacratissimæ synaxis nostræ rationem, ex causalibus ingrediamur ad causas, atque intelligibilium, illustrante Jesu, decoram prorsus intelligentiam intueamur, ex qua primitivorum exemplarium beatissima emicat pulchritudo. Sed, o divinum penitus sanctumque mysterium, obducta tibi significantium operimenta signorum dignanter aperiens, nobis palam atque aperte lucesce, nostrosque spirituales oculos singulari et aperto tuæ lucis fulgore imple.
Oportet igitur nos, ut reor, nudata primi ac præcipui intelligentia signi, intra sacrosancta transire, divinamque principalis hujus signi speciem intueri, ac pontificem augustius cernere a divino altari usque ad fani novissima cum odoris suavitate pergentem, ac rursus ad altare ipsum consummandi sacrificii causa remeantem. Summa namque illa atque divina majestas quæ super omnia est, etsi bonitate divina procedit ut sacram sui communionem accedentibus tradat, non tamen extra substantialem atque immobilem sui status crepidinem fit.3 Ceterum omnibus qui divinam præferunt speciem, singulis pro captu suo, vim sui fulgoris impertit, in se ipsa verissime subsistens, atque suam identitatem nunquam penitus deserens. Pari profecto ratione divinum synaxeos venerandumque mysterium, singulari licet ac simplici collectoque principio præditum sit, benignissime tamen in sacra signorum varietate multiplex fit, pertingitque ad omnem usque sacerdotalis descriptionis imaginem. Sed enim unitatis ratione, ex his rursus ad propriam se colligit monadem, eosque secum unum efficit qui ad illud purgatiori intelligentia subvehuntur. Juxta eumdem igitur divinum modum venerandus præsul, etsi functionis suæ singularem scientiam ad subjectos quoque divinæ bonitatis imitatione derivat, sanctorum ænigmatum varietatibus utens, rursus tamen, ut absolutus atque ab inferioribus liber, ad suum principio sine ulla sui imminutione revertitur;4 peractoque in unum illud singulare ingressu suo spirituali, cernit puro lumine mysteriorum signorumque sacrorum liquidas atque unicas rationes, clementisque illius ad inferiora et secunda processus finem, facit diviniorem ad prima et principaliora reditum.
Porro psalmorum sancta modulatio quæ omnibus ferme sacerdotalibus mysteriis jungitur et substantiæ ratione cohæret, summo omnium principalique mysterio deesse non debuit. Omnis quidem Scripturæ sanctæ textus, aut rerum substantiam ac distinctionem a Deo conditam prædicat; aut legale sacerdotium vivendique denuntiat modum; aut sortes Dei populo distributas ac possessiones narrat; aut judicum sanctorum aut sapientium regum aut piorum sacerdotum sensum ac prudentiam celebrat; aut veterum hominum inter varios et multiplices tristium casus mirabilem constantiam immobilemque philosophiam eloquitur; sive agendæ vitæ sapientia monita, sive divinorum amorum dulcia carmina et divinas effigies præfert; sive futurorum plenas doctrina salutari prædictiones enuntiat; sive divina Domini Jesu in humano corpore opera loquitur; sive discipulorum ejus mores, atque instituta divinitus tradita et ad Dei similitudinem imitando ducentia, sanctissimasque doctrinas, sive arcanam illam ac mysticam omnino visionem dilecti discipuli, divinamque Domini Jesu et altissimam theologiam, eis qui dii fieri merentur, exponit, eosque per mysteria sacra et divina sustollit atque confirmat. Porro divinorum carminum sacrosancta scriptura, quum id præcipue intendat ut omnia Dei eloquia operationesque concelebret, sacratissimeque vitam instituentium virorum verba simul atque opera laudet, divina universaliter canit atque exponit, ad omnia sacerdotalia sacramenta suscipienda atque tradenda eis habitum aptissimum inserens qui illam pie dignisque affectibus promunt. Quum igitur hujusmodi hymnorum modulatio quæ sacra omnia continet, animales habitus nostros congrua dispositione præparaverit ad ea quæ paulo post sunt celebranda mysteria, divinorumque carminum concentu atque consensu, unicam illam ad divina et ad semetipsos atque ad alterutrum consensionem et concordiam, quasi una concordi et consona sacrarum rerum chorea, instituerit; ea quæ in psalmorum modulatione spirituali concisiora sunt atque adumbrata magis, pluribus manifestioribusque figuris ac recitationibus sacratissima divinarum Scripturarum lectione dilatantur. In his si quis pie intendat, uniformem atque unicam conspirationem admirabitur, quam scilicet unus ac divinus Spiritus moverit. Unde consequenter et ex ordine, post antiquioris traditionis lectionem Testamentum novum recitatur: illud, ut reor, divino pontificalique significante ordine, ut vetus illud quidem instrumentum divina Jesu opera futura præcinuerit, novum vero facta prædicaverit; atque illud quidem veritatem imaginibus texerit, præsentem vero istud ostenderit. Illius enim prædictionum veritatem, hujus effectus aperuit et credi fecit; estque divinæ locutionis operatio divina complementum.
Harum rerum hi qui sacramentorum cœlestium omnino rudes sunt, ne ipsas quidem imagines cernunt, salutari divinæ generationis institutione se imbui pervicaci contentione renuentes, et contra Scripturæ sacræ monita, in perniciem suam ita pronuntiant: Vias tuas scire nolo. Porro catechumenos, et energumenos, et eos qui in pœnitentia sunt, sacrosancta sacerdotalis institutio psalmodiam quidem piam et divinam sanctarum Scripturarum lectionem audire permittit;5 ad ea vero quæ deinceps in hostiæ salutaris oblatione geruntur contuenda, non hos plane, sed perfectos et tantæ rei dignorum admittit obtutus. — Est enim divinus sacer ordo sanctæ justitiæ plenus, et unicuique pro meritis digna salubriter dividit, congruam singulis divinarum rerum participationem, juxta illorum modum et rationem, suo tempore sacratius largiens. — Extremus igitur catechumenis ordo tribuitur. Sunt enim nullius perficientis mysterii participes aut eruditi, carentque divinæ formationis pia substantia, patrumque adhuc solis foventur eloquiis, formisque vivificis ad divinam illam vitæ ac lucis auctorem et beatam, quæ ex divina regeneratione provenit, effinguntur vitam. Quemadmodum igitur carnales infantes, priusquam perficiantur atque formentur, si cura sua destituantur, et absque obstetricum manibus excidant, ut abortivi et emortui, casum illum ingenitum et vita luceque carentem, in terra habituri sunt. Neque profecto quispiam recte sentiens dixerit, ad id quod videtur intendens, in lucem illos e tenebris ventris emergere. Objiciet enim perita corporum servatrix medicina, lucem in his solum operari quæ lucis capacia sint. Ita et sanctarum rerum sapientissima disciplina, rudes primo atque informes animos, in cunabulis fidei et tenero alimento sermonum Dei, quibus et illuminandi et vivificandi vis adest, curat, fovet, ac nutrit. Ubi vero illorum substantiam ad id perfectionis adduxerit ut ad divinam regenerationem idonei sint, tum demum suo ordine salubriter illis consortium ad ea quæ sunt lucis ac perfectionis, indulget. Nunc vero veluti ab imperfectis perfecta secernit, una et sacramentorum ordinatissimæ dispositionis, et catechumenorum educationis ac vitæ, juxta sacerdotalis functionis divinum ordinem, curam ac providentiam gerens. — Porro energumenorum (qui scilicet vexantur a spiritibus immundis) multitudo insincera quidem et ipsa est, secundo tamen atque altiori gradu catechumenis eminet. Neque enim quod sacratissimorum mysteriorum participationem aliquam habuit, judicio meo, æquandum illi est quod horum omnino rude est, nullique divinarum rerum unquam penitus communicavit. Præterea illis quoque energumeni superiores sunt, qui contrariis aut voluptatibus fœdisque libidinibus aut perturbationibus obnoxii sunt. Quippe et illi sacratissimis rebus et adspiciendis et sumendis arcentur : et merito id quidem. Si enim id verum est, quod qui se Deo omnino devovit vir, qui dignissime divinis participandis admittitur, qui quantum fas homini est, ad summam pervectus est divinæ imitationis effigiem, idque consecutus est perfectissimis illis ac perficientibus modis quibus in Deum transit mortalis infirmitas; is neque ea quæ carnis sunt geret, nisi in quantum urgebit necessitas naturæ, idque veluti ex latere ac per transitum faciet; templumque simul et sequax (in summa illa pro modo suo in Deum transitione) divini Spiritus erit, simile in simili collocans : profecto qui ejusmodi est, nunquam adversis imaginibus terroribusque vexabitur; sed ridebit potius, accedentesque profligabit ac persequetur; agetque magis quam patietur, pro ea constantia habitus quam induit, nulla perturbatione violabili, nullique cedenti; aliisque hujusmodi vexationum præstabit se optimum medicum. — Ad hæc reor quidem, imo scio et compertum habeo, ut meracissima illa sacrorum sanctaque discretio, [ante] eos novit scelesta et impura actione vexari, quique a divina vita defecere, perditisque dæmonibus et sententia et moribus similes fiunt : dum ea quidem quæ et vere sunt, et immortaliter possidentur, et sempiterne jucunda sunt, per extremam sibique perniciosam stoliditatem aversantes, terrenam potius ac materialem innumerisque perturbationibus subditam immutationem, perditasque et corrumpentes voluptates, atque in his quæ aliena sunt, fluxam et instabilem, neque exsistentem sed apparentem delectationem, ambiunt et operantur. Primi isti igitur, et quidem rectius quam illi, ministri officio et voce separentur. Neque enim fas eis est alterius cujuslibet sacræ rei esse participes, quam eloquiorum Dei, quorum magisterio possint ad meliorem converti frugem. Nam si divinorum veneranda illa altissimaque celebratio, eos quoque qui in pœnitentia sunt, quanquam sui fuerint aliquando participes, respuit, eum qui per omnia consummatæ virtutis sanctitatisque non fuerit nequaquam admittens (et ita ferme castissime pronuntiare videtur : Ego his etiam qui ad supremum divinæ imitationis culmen, imperfectionis suæ gratia non assurgunt, neque visibilis neque communicabilis sum. Arcet enim purissima illa et sincera per omnia vox, eos quoque qui divina digne sumentibus munera conjungi connectique non possunt); longe profecto magis profana et impura illorum turba erit qui passibiliter jactandos se fœdis voluptatibus præstant, et ab adspectu omni et communione sacramentorum prorsus aliena.
Ubi vero divino excessere fano, et excellentiori meritis suis sacrificio amoti sunt: sacramentorum omnino rudes et necdum initiati; ac præterea, qui a sacratiori vita defecerunt; tertioque demum loco, hi qui ob ignaviam suam adversantium spirituum terroribus visisque agitantur, quippe qui per constantem ac firmissimum ad divina consensum, nequaquam ad statum illum plane efficacem pervenerint, quo a divino habitu convelli moverique non possint; deinceps illi etiam qui licet a contraria vita discesserint, nondum tamen imaginum ipsius habitu altius impresso caruere, et necdum amore divino atque purissimo purgati sunt; post hos autem et illi qui usquequaque ad unius effigiem non pervenerunt, atque ut legis utar verbis, immaculati omnino incontaminatique non sunt: tum vero castissimi sacratissimorum signorum ministri et studiosissimi spectatores, sacrosancta mysteria digna cum veneratione contuentes, beneficum illud principium ac totius indultorem bonitatis, catholica laudatione concelebrant, ex quo salutaria nobis signa monstrata sunt, quibus ut hi qui initiantur in Deum transeant, sacratius fit. Hunc autem hymnum alii laudationem, alii Religionis symbolum vocant; alii divinius, ut mihi quidem videtur, pontificalem gratiarum actionem, ut quæ omnia divinitus in nos emanantia sacra dona contineat. Videtur namque mihi omnium quæ laudantur a nobis divinorum operum, circa nostram salutem ratio et causa versari: dum substantiam quidem nostram atque vitam ad boni sistit effigiem; et primitivis illis venustatibus divinam in nobis speciem format, diviniorisque habitus et celsioris intelligentiæ participes efficit; insuper providens ut nos qui per negligentiam nostram atque desidiam, divinis deserti atque destituti muneribus sumus, paratis atque ad id institutis bonis, in antiquum statum dignitatemque revocet; perfectaque nostrorum assumptione, exactissimam propriorum munerum participationem tradat, et tandem nobis Dei divinorumque communio largiatur.
In hunc autem modum ubi suprema illa Dei et excellentissima benignitas laudata fuerit, opertus quidem proponitur divinus panis, et benedictionis calix. Porro sacratissima consalutatio idcirco celebratur, Sanctorumque descripta nomina mystice et modo supramundano prædicantur, quod fas non sit eos ad unum colligi, atque unius illius pacifica conjunctione frui ejusque participes fieri, qui adversum se ipsos dissident atque divisi sunt. Nam si unius contemplatione ac scientia illuminati, unicæ illi ac divinæ nos ad se cogenti luci jungi unumque effici cum illa studeremus, nunquam profecto in varias dividuasque concupiscentias dejici pateremur. Ex his nempe carnales ac passivæ, adversus ejusdem naturæ consortes, gignuntur inimicitiæ. Hanc itaque, ut reor, unicam et uniformem atque individuam vitam, sacra illa pacis conciliatio sancit, simile in simili collocans, et divina singulariaque spectacula a dividuis dirimens. Enimvero Sanctorum post pacem illam nominum prædicatio, eos præconio attollit qui pie sancteque vixerunt, et ad finem usque, virtutis vitam constanter nusquam ab ea deflectendo tenuerunt: nos quidem ad imitandum beatissimum illorum habitum, atque ad divina appetenda præmia, provocans ac ducens; illos autem veluti viventes prædicans, qui ut Theologia ait, non mortificati, sed in divinam penitus vitam ex morte translati sunt. Inspice autem ut sacris quoque memoriis adscripti sunt. Nempe enim divina memoria non humano more, in phantasia ejus partis ubi sedes est memoriæ, insinuamur, sed sacratiori quodam modo, juxta eam quam in Deo intelligimus, ut ita dixerim, pretiosam et nunquam migrantem scientiam eorum qui in Dei imaginem excessere, atque in Deo consummati sunt. Novit enim, ut ait Scriptura, qui sunt ejus; et, Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus. Quæ profecto Sanctorum mors, pro consummata in sanctitate dicitur vita. Sed et illud quoque sacratius intuere, quod impositis sancto altari venerabilibus signis per quæ Christus signatur ac sumitur, adest protinus atque incunctanter Sanctorum descriptio , conjunctionem eorum individuam unionemque cum illo altissimam et sacratissimam indicans.6789
His autem eo quo diximus jure peractis, adstans coram signis sanctissimis, pontifex manus lavat cum sacerdotum honestissimo ordine : quod quidem, juxta Salvatoris eloquium, is qui lotus est, nulla alia nisi tantum summitatum extremitatumve suarum lotione indigeat. Per quam profecto supremam munditiam, illud consequitur, ut castissimo in habitu divinæ speciei constitutus, ad sequentia quoque ad divinæ bonitatis imaginem prodeat, vinculis omnibus mortalium affectionum liber atque expeditus, ut qui in unius omnino transierit speciem ; et dum ad unum rursus singulari illo pacisque cognito modo convertitur, immaculatam eam conversionem faciet atque illibatam, quippe qui divinam plenitudinem integritatemque custodiat. Et dudum lavacrum illud in veteri præfigurabat lege, ut in libro de Legali sacerdotio diximus, et modo in pontifice ac sacerdotibus hæc ablutio manuum signat. Eos enim qui ad sacramenta cœlestia conficienda procedunt, ea oportet esse munditia, ut ipsas quoque animæ extremas imagines purgatas habeant, sicque ad reverenda mysteria, quantum fas est, similitudine puritatis accedere. Ita enim liquidiori divinæ apparitionis luce cingentur, eximiis illis altissimisque fulgoribus, in specula ad sui similitudinem lucentia, uberius atque limpidius proprium immittentibus jubar. Enimvero pontificis illa sacerdotumque exactissima et ad summa usque sive extrema ablutio, coram signis sacratissimis agitur, ut ostendatur sub Christo nos arbitro degere, cunctas nostras secretissimas cogitationes inspectante. Ubi vero suprema illa expiatio, ipsius patulis et cuncta spectantibus oculis, et justissimis incorruptisque inclinationibus, probata præcessit, tunc jam divinis pontifex jungitur ; exactaque divinorum operum laude, venerandaque mysteria conficit, atque in conspectum agit.
Quænam vero esse divina in nos opera existimemus, deinceps exponendum pro viribus. Neque enim laudare omnia sufficio equidem, nedum aperte scire aliosque docere. Quæ tamen a sanctissimis viris juxta sacrarum Scripturarum fidem laudantur atque celebrantur, ea nos pro captu nostro dicemus, quum primum divinam inspirationem in auxilium nostrum invocaverimus. Humanam naturam initio stolide a divinis beneficiis prolapsam, obnoxia passionibus variis vita suscepit, et mortis corruptibilis finis. Quippe perniciosa illa a vera bonitate defectio, et sacræ in paradiso legis prævaricatio, eam quæ sponte sua blande mulcentibus atque infestis adversarii fraudibus cedens, vitale excusserat jugum, his quæ sunt divinis bonis contraria, tradidit. Hinc jam miserabiliter æternitatem mortalitate mutavit ; et quæ initium corruptibilis generationis acceperat, ad consentaneum principio finem justissime properavit. Sed et a sublimiori vita propria voluntate delapsa, et ad contraria extrema devecta, immutationem tenuit variis perturbationibus subditam. Oberrans itaque, et a recto itinere ad eum qui veraciter Deus est tendente, aversa, et perditis atque maleficis subjecta turmis, minime advertit se pro diis et amicis, infestis hostibus fuisse obsecutam. His vero illa inclementer pro suæ immanitatis libidine abutentibus, in id devenerat, ut substantiam suam miserabiliter periclitaretur amittere, atque omnino perire. At vero divinæ illius bonitatis infinita clementia, benignissime omnino providentiam nostri ne sic quidem omisit per se ipsam operari, nostrorum omnium sine peccato veraciter particeps facta, nostræque humilitati inserta absque confusione ulla et maculatione veræ et integerrimæ divinitatis suæ :10 cujus nobis consortium, utpote jam congeneis, largita est ; suorumque bonorum participes declaravit, adversariæ potestatis (ut habet occulta traditio) imperio quod adversum nos erat, profligato, non viribus veluti prævalens, sed juxta nobis traditum mystice Eloquium, in judicio et justitia. Nostra vero in contrarium penitus clementissime transtulit: quippe qui animi nostri cæcitatem divino implevit atque opulentissimo lumine, deformitatemque divinis exornavit speciosissimisque muneribus. Porro animæ nostræ habitaculum in salute perfecta jam labentis nostræ substantiæ, fœdissimis passionibus perniciosisque inquinamentis liberavit, quo pacto mundo superiores evadamus insinuans, cœlestemque nobis conversationem sternens, per quam illi pro viribus similes efficiamur. Enimvero divina ista imitatio quomodo nobis aliter obveniat, nisi memoria tam excellentium beneficiorum Dei jugiter innovetur sacerdotalibus prædicationibus atque mysteriis? Hoc enim facimus, ut sacra Eloquia admonent, in ejus commemorationem.11 Hinc jam venerandus antistes divinis altaribus adstans, sancta et divina laudat Jesu opera, quæ ineffabilis providentiæ ratione, in salutem generis nostri, voluntate sanctissimi Patris, in Spiritu Sancto (ut Eloquia divina tradunt) consummavit.
Peracta vero laude, venerandaque ipsorum et intelligibili speculatione spiritualibus inspecta luminibus, tum vero etiam ad sacra mysteria in signis celebranda progreditur, idque ex traditione divina. Quocirca reverenter simul et ex pontificali officio, post sacras divinorum operum laudes, quod hostiam salutarem quæ supra ipsum est litet, se excusat, ad ipsum primo decenter exclamans:12 Tu dixisti, Hoc facite in meam commemorationem. Deinde tanto ministerio ad imitationem Dei instituto dignus fieri postulat, et similis ipsi Christo pro viribus evadere, ut et sacramenta sancte conficiat et caste distribuat, et qui ad communionem accessuri sunt, digne participent: sicque venerandissima mysteria consummat, et laudata oculis subjicit in signis sancte propositis. Sane opertum panem et individuum aperit, in frusta concidens, et singularem calicem omnibus impertiens, unitatem signanter multiplicat atque distribuit, inque his consummat cœleste mysterium. Unum enim illud et simplex atque secretum Jesu divini Verbi, nostræ humanitatis assumptione, ad compositum atque visibile sine immutatione sui, per summam clementiam benignitatemque processit; societatemque nostram qua sibi jungeremur, beneficentissime excogitavit, nostra humilia divinis suis excellentiis jungens: siquidem et nos illi tanquam membra corpori congruamus, et per vitæ sinceræ ac divinæ similitudinem compaginemur, ne corrumpentibus mortificati vitiis, ad divina et sanissima membra incongrui efficiamur, ut qui hærere eademque vita vivere nequaquam valeremus. Oportet enim nos, si ad illius adspiramus societatem, divinam ipsius in carne vitam intueri assidue, sanctamque ipsius impecantiam imitando, pro viribus ad sacratiorem habitum exactissimamque recurrere intelligentiam: ita enim convenienter nobis societatem ad simile consortium largetur. Ista his quæ mystice fiunt pontifex signat, dum operta munera in apertum ducit, ipsorumque unitatem in plurima dividit, et perfecta sacramentorum sic distributorum ad ea in quibus fiunt insitione, socios eorum illos qui ea perceperint efficit. Describit enim in his, ferme sensibiliter in conspectum dans, Christum Jesum nostram spiritualem (ut in imaginibus) vitam, ex Divinitatis occulto, perfecta et inconfusa nostræ mortalitatis assumptione, clementissime proprietatem ex nobis accepisse, atque ad divisibile nostrum, sine immutatione sui, ex unitate naturali processisse, perque hanc beneficam clementiam, ad participationem sui suorumque bonorum invitare genus humanum: si tamen ipsius sacratissimæ inseramur vitæ, ipsam quantum fas est imitando. Sicque veraciter consortes Dei divinorumque participes efficiemur.
Sumptis vero traditisque mysteriis sacris, in gratiarum actiones cum omni ecclesiæ sancta multitudine desinit. Enimvero participatio communionem præcedit, mysticamque distributionem mysteriorum sancta perceptio. Est enim hic divinarum rerum decentissimus ordo, ut prius communicet atque impleatur sanctus præsul his quæ per illum distribuenda sunt ceteris, divinis donis, et sic aliis tradat. Quocirca et hi qui divinis magisteriis (priusquam digna illis conversatione capaces effecti sint) abutuntur audacter, impuri atque a sacra lege extranei omnino censentur. Ut enim in solis radiis tenuiores limpidioresque substantiæ primæ influenti luce replentur, sicque exuberantem lucem in subsequentes solis vice transfundunt; ita non sine periculo divinis in rebus quibusque, aliis se ducem præstare præsumit, qui non per omnia evaserit simillimus Deo, et ab inspiratione judicioque divino fuerit gubernator declaratus. In his omnis sacerdotalis functio pontificaliter congregata, post divina percepta mysteria, cum gratiarum actione desistit, ubi scilicet divinorum beneficiorum gratias pro modulo suo recognovit atque laudavit. Qui enim divinorum exsortes sunt atque omnino rudes, nequaquam ad agendas gratias convertuntur, quamvis ex natura sua, dignissima sint gratiarum actione dona divina. Ceterum, ut dixi, quum neque tunc divinis muneribus aciem intendere voluerint, quod ad deteriora magis inclinarint, ingrati ad infinitas divinorum beneficiorum gratias perstiterunt. Gustate, inquit, et videte.13 Profeeto, qui sacrosancta divinarum rerum disciplina initiantur, permagnificas ipsarum recognoscent gratias; et excellentissimam illarum celsitudinem ac magnitudinem participatione speculantes, cœlestia Divinitatis beneficia grate laudabunt.
Footnotes
Chapter 94 of 98