Capitulum 4
DE HIS QUÆ IN UNGUENTO FIUNT, ET QUÆ IN IPSO CONSUMMANTUR.
HÆC habuimus quæ de sanctissima synaxi diceremus, adeo pulchra spiritualiaque spectacula, quæ nostram ad unum (ut sæpe jam diximus) societatem atque collectionem pontificaliter promoverent. Sed enim alia est hujus finitima veneranda confectio unguenti. Consecrationem eam vocant præceptores nostri. Hujus itaque partes quum juxta sacras imagines suo perspexerimus ordine, sic demum ad unum ipsius per partes sacris intelligentiis subvehemur.
MYSTERIUM CONFECTIONIS UNGUENTI.
Juxta eumdem synaxis modum, eorum qui necdum initiati sunt, absolvuntur ordines: ubi scilicet præcessit pontificis circum omnem fani ambitum redolens thure profectio, psalmorumque modulatio, et lectio Scripturarum divinarum. Sumptum deinde unguentum pontifex sacris imponit altaribus, duodecim sacris alis circumtectum, resonantibus omnibus voce sanctissima melos sacrum, quod divinitus afflati Prophetæ didicerunt. Completaque oratione super eo solenni, in sanctissimis eorum quæ sacrantur consummationibus eo utitur ad omnem ferme sacerdotalis officii functionem.
SPIRITUALIS SENSUS CONTEMPLATIO.
Ut autem in hujusmodi quoque consummante mysterio, sacratiora quæramus intelligentiæ, per ea quæ in sacro unguento fiunt, illud (reor) exprimitur, quod in sanctis viris obtectam esse oporteat sacram animi virtutem atque fragrantiam. Siquidem illis divina semper voce suggeritur, ne ad inanem gloriam, quando per virtutis studia ad speciosas illas atque odoratas secreti Dei similitudines tendunt, ostentationi inserviant. Sunt enim intemeratæ secretæ Dei sensumque excedentes odoratæ pulchritudines, solisque spiritualibus spiritualiter insinuantur, habereque cupiunt similes in animabus atque inviolabiles virtutis imagines. Quippe divinæ virtutis incorruptum ac præclare expressum sigillum, ita demum sibi format ac fingit imitatione præstanti, si a spirittuali illa fragrantique pulchritudine nusquam deflectat obtutus. Denique, sicut in sensibilibus imaginibus, si ad primitivam speciem pictor constanter intendat, ita ut ad nihil aliud visibile pertrahatur, aut in aliquo dividatur secundum se, ipsum illum, quisquis est, qui pingitur (si dicere liceat) duplicabit, veritatemque in similitudine et archetypum in imagine reddet, ac præter substantiæ differentiam, utrumque in utroque referet; ita et industriis quibusque spiritualibusque pictoribus, intentus ille ad fragrantem et occultam pulchritudinem et nusquam declinans obtutus, id largietur ut sine errore divinam in se imaginem exprimant. Congrue igitur pictores divini, mentem suam eminentissime ad odorum spiritualemque decorem formantes, nullam earum quæ in eis sunt divinarum virtutum operantur (secundum Evangelium) ut videantur ab hominibus; sed sacratius, veluti in imagine sancti unguenti, speculantur sacratissima quæque Ecclesiæ circumtecta. Quocirca ipsi quoque virtutis sacratiora et diviniora, intra animum Dei imitatione et inscriptione sublimem, sancte obtegentes, ad solam primitivam intelligentiam adspiciunt. Neque enim dissimilia solum non vident, sed ne ipsi quidem ad illorum trahuntur adspectum. Ex quo profecto fit ut congrue sibi, nequaquam quæ frustra videntur, sed quæ veraciter sunt præclara et justa, fortius ament: neque eam gloriam æstiment quam vulgo irrationabiliter beatam putant; sed bonum aut malum in se ipsis ad Dei æmulationem judicantes, signa divina sunt supremæ illius augustiorisque fragrantiæ, quæ in se ipsa odorem veraciter habens, ad id quod plurimum dissimiliter se habere videtur, nunquam convertitur, veris suis imaginibus nihil imprimens simulatum, nihil fictum.
Age vero jam quando pulchri omnino mysterii, quod totum pulchrum est, exteriorem inspeximus decorem, sacratiorem ipsius pulchritudinem intueamur, ipsum in se ipso sublatis velaminibus inspicientes beatissimum aperte jubar emittere, nosque ea replere fragrantia quæ spiritualibus operta non est. Neque enim visibilis illa unguenti confectio illis est inaccessa vel invisibilis, qui circa antistitem sunt; sed contra ad illos quoque pertingens, figensque intelligentiam eminentem plurimis, ab eis reverenter obtegitur, sacerdotalique officio a turba dirimitur. Quippe sacratissimorum signorum radius, divinis viris, ut propinquis intelligibilis lucis, pure ac continenter infulgens, spiritualiaque ipsorum adminicula, amoto tegmine, odore imbuens, ad id quod inferius est, non jam similiter prodit. Ceterum ab ipsis, utpote occultis inspectoribus intelligibilis lucis, secretius (ne a dissimilibus quibusque violetur) sub pennatis opertionibus operitur: per quæ profecto sacra signa, subjecti honestissimi ordines ad sacram proportionem suam promoventur.
Est igitur, ut dixi, quod nunc laudatur a nobis sacrosanctum mysterium, ejus ordinis atque virtutis, ut sacerdotalia cuncta perficiat.1 Atque ideo sancti præceptores nostri istud, quasi æquali ordine atque officio, sacro synaxeos conjunxere mysterio, eisdem imaginibus, ut plurimum, et distinctionibus mysticis et eloquiis subnixum sacris. Et pontificem quidem adspicies pari modo ex sacratiori loco præclarum odorem ad sequentia sacra proferentem, redituque ad eumdem locum suo, edocentem divinarum rerum participationem in omnibus quidem sacris pro meritis fieri, verum ipsam neque moveri ulla ratione, nec minui, intra divinæ crepidinis suæ proprietatem sine ulla mutatione perstantem. Pari rursus ratione, Scripturarum cantica et lectiones, rudibus adhuc ad vitalem adoptionem obstetricum funguntur officio; conversionemque efficiunt sacram eorum qui agitantur a dæmonibus. Contrariosque pavores tollunt, et male mulcentia voluptatum, ab his qui pro imbecillitate sua arripiuntur, supremum divini habitus atque virtutis illis pro modo capacitatis suæ insinuantes: qua scilicet virtutis excellentia terrebunt ipsi magis potestates adversas, aliorumque curæ præfecti erunt; atque ex imitatione Dei, quum in nullo propriis bonis efferantur, adversus contrarios pavores non tantummodo habent vim efficacem, verum etiam largiuntur. Porro his qui a deterioribus conversi, ad mentis rediere munditiam, sacrum inserunt habitum, ne rursus manus vitiis et nequitiæ dent; quibus autem aliquid deest ad consummatam exactissimamque castimoniam, eos expiant; sanctos vero ad divinas imagines subvehunt, et earum contuitum atque consortium. Pascunt itidem exactissime sanctos beatissimis spiritualibusque spectaculis, implentes unicum ipsorum uno, atque unum facientes.
Quid illud? Nonne et eos ordines qui non omnino mundi sunt, quos jam memoravimus, sine admixtione dimittit, eodem quo synaxis modo, id quod nunc in manibus est sacrum consummansque mysterium, quod solis ac sanctis imaginibus cernitur, atque a solis consummatæ sanctitatis viris, continenter sacratissimis intelligentiis inspicitur atque conficitur? Hæc itaque a nobis jam sæpius dicta, superfluum est, ut reor, eisdem iterare sermonibus. Ad ea igitur magis quæ sequuntur, transeamus; intueamurque pontificem alis duodecim circumtectum habentem sacrum unguentum, castissimamque in eo perfectionem consummantem. Dicimus igitur unguenti compositionem, collectionem esse quamdam spirantium suaviter materiarum, habentem in se affatim odoratas qualitates: cujus qui participes sunt, pro quantitate ejus quæ in illis fit fragrantis participationis, odoris suavitate replentur. Scimus autem augustissimum Jesum supersubstantialiter odorum esse, intellectuale nostrum spiritualibus distributionibus divina voluptate replentem. Si enim carnalium odoramentorum perceptio, suaviter fovet ac nutrit magna cum voluptate narium nostrarum judicium, modo illabefactum adsit, atque ad odores in commensione respondens; rationabiliter dixerit quispiam, spirituales etiam virtutes nostras nulla ratione ad deteriora vergentes, naturali vigore judicii nostri, secundum divinæ operationis modos congruamque ad Deum animi conversionem, ad perceptionem divini odoris evadere, et sacra voluptate ac pabulo diviniori compleri. Ipsa itaque unguenti compositio mystica, ut ea interim formemus quæ formam nequaquam admittunt, ipsum nobis pingit Jesum, principalem scilicet divinorum odorum opulentiam, sacris proportionibus in augustissima quæque spiritualium divinos vapores immittentem: in quibus spiritus suaviter affecti, sacrisque perceptionibus pleni, spirituali utuntur alimonia, odoratis distributionibus ad ipsorum intellectuale divina participatione subeuntibus.
Liquet autem, ut reor, quod superioribus substantiis, utpote divinioribus, principalis fragrantiæ gratia propinquior est ferme, magisque se ipsam insinuat ac diffundit, in ipsarum liquidissimam lucem et spiritualis virtutis valentiam affatim inundans ac multipliciter subiens. Porro, ad inferiora spiritualium neque ita capacia, supremam illam speculationem ac participationem immaculate occulens, vaporibus pro modo participantium congruis, in commensuratione divina distribuitur. Sanctorum itaque Seraphin ordo cœlestibus sanctissimisque substantiis adeo eminens, in alis duodecim circa Jesum firmiter stare describitur, beatissimisque illius speculationibus pro viribus defigere obtutus, ac distributione spirituali in castissimis susceptionibus sacratius imbui, laudatissimamque theologiam, ut carnaliter dixerim, linguis nunquam tacentibus exclamare.2 Sacra enim cœlestium spirituum scientia, et infatigabilis est, et nunquam deficientem divinum habet amorem, omnique malitia et oblivione superior est. Unde clamor ille nunquam quiescens, designat, ut reor equidem, sempiternam illorum et nusquam migrantem scientiam et intelligentiam Deo constantissime gratias agentem.
Sanctorum ergo Seraphin incorporeas proprietates descriptas in sanctis Litteris, imaginibus spiritualia declarantes, in distinctionibus cœlestium ordinum, puto, diligenter inspeximus, tuisque spiritualibus subjecimus oculis. Quia tamen nunc quoque qui pontificem reverenter circumstant, ipsam illam nobis altissimam figurant distinctionem, breviter modo itidem purgatissima acie, illorum intueamur augustissimam lucem. Ipsorum itaque facies varia, pedumque multitudo, signat (ut arbitror) perspicacissimam divinis hauriendis fulgoribus proprietatem, intelligentiamque bonorum divinorum semper mobilem et multa peragrantem.3 Porro tergeminam alarum positionem, ut sanctæ tradunt Litteræ, non sacratiorem numerum signare arbitror, quod quibusdam placuit; sed id potius, quod ejus qui Deo proximus est, excellentioris ordinis supremæque substantiæ, absoluta penitus et supermundana prima et media atque extrema sint, spirituales ipsius subvehentia divinasque virtutes. Quocirca sacratissima Scripturæ sanctæ sapientia pennarum describens fictionem, circa facies ipsorum et media et pedes4, pennas imposuit, quod sint in totum pennata significans, et modis omnibus ad id quod vere est, potenti virtute ferantur.56 Quod si facies ac pedes velant, solisque mediis alis evolant, intellige sacratius hunc ordinem tam excellentem, supremarum altissimarumque substantiarum celsiora ac profundiora intelligentiis suis revereri, mediisque alis modice ad Dei speculationem ferri, divinis lancibus propriam subjiciendo vitam, a quibus ad sui notionem apte promovetur. Quod autem Propheta ait, Clamabant alter ad alterum: illud, reor, insinuat quod divinarum intelligentiarum suarum sibi invicem participationem sine invidia tradunt.7
Et hoc item nequaquam silebimus, quod Hebræorum lingua plene significante cognomine, ex eo sanctissimas Seraphin substantias vocat, quod per divinam semperque mobilem vitam ignescant et ferveant. Si igitur, ut aiunt qui Hebræam linguam callent, altissimi Seraphin incendentes et calefacientes a Theologia appellati sunt, proprio plane et substantialem habitum suum signante nomine, sacri unguenti, juxta quod significativa ipsius describit imago, sursumagentes habent virtutes, quæ ad ipsius expositionem efficaciorumque vaporum distributionem evocent. Quæ enim sensum superat odora substantia, ab ignitis purissimisque spiritibus moveri in notitiam amat, sacratissimasque inspirationes suas his qui sic illam excellentiori modo evocant, in opulentissimis distributionibus donat. Non ignoravit igitur altissimus supercœlestium substantiarum ordo, Jesum Deum summum, ut sanctificaretur, descendisse; sed eum plane intelligit, per divinam ineffabilemque clementiam sancte ad nostra se ipsum dejecisse, atque a Patre, seque ipso, ac Sancto Spiritu se humano more sanctificatum cernens, suum recognovit initium, in his quæ divina virtute ipse operatur, substantiæ immutabilitate subnixum. Quocirca signorum sacrorum veneranda traditio,
Seraphin sancto, dum sacratur, circumponit unguento, Christum indemutabilem sciens atque describens, in vera et integra assumptione fragilitatis humanæ.
Et quod præterea divinius est, ad omnis sacræ rei consecrationem utitur unguento Hebr. u.8 11. divino, aperte indicans sanctificantem eum qui sanctificatur, juxta Scripturæ testimonium, ut qui semper sibi ipsi similis atque idem sit in omni divinæ benignitatis operatione. Idcirco et sacræ regenerationis perficiens donum et gratia, unguenti sacratissima consummatione perficitur. Unde, ut reor, purganti quoque baptisterio unguentum jactibus in crucem formatis infundens pontifex, palam speculativis oculis indicat, ad ipsam usque mortem per crucem Jesum pro divina generatione nostra, sacro ipso et qui teneri a morte non posset descensu, inferna penetrantem, eosque qui Rom. v. 3. in morte ipsius (juxta arcanum Eloquium) baptizati essent, ex antiqua absorptione corrumpentis mortis benignissime avellentem, atque renovantem ad divinam perpetuamque substantiam.9 Sed et ipsi qui sacratissimo regenerationis mysterio consecratur, adventum Sancti Spiritus consummans inunctio largitur unguenti, subsignificante (quantum arbitror) sacra descriptione signorum, ab ipso qui propter nos in assumpta carne divino Spiritu sanctificatus est immutabili substantialis deitatis habitu, sanctissimum Spiritum dari. Et hoc item sacratius adverte, quod divini quoque altaris consecrationem, sanctissimorum mysteriorum lex, sacratissimi unguenti castissimis infusionibus perficit. Est autem supercœlestis et supersubstantialis hæc divina operatio, totius nostræ divinitus indultæ sanctificationis initium, atque substantia, et perficiens virtus. Nam si sacratissimum altare nostrum Jesus est, divina scilicet spirituum Ephes. u. 18. sanctorum consecratio, in quo, juxta Scripturæ fidem, sanctificati et mystice holocausti instar incensi, accessum habemus, purgatis luminibus ipsum10 profecto sanctissimum speculamur altare, in quo quæ fiunt consummantur et sanctificantur, ab ipso sacratissimo unguento perfectum. Sanctificat enim pro nobis semetipsum totius sanctitatis apex Jesus, omnique nos sanctificatione replet, his quæ in eo mira dispensatione geruntur, ad nos veluti jam divina generatione dignatos, summa benignitate manantibus.
Unde, ut opinor, juxta sacratiorem sensum traditione divina, sancti nostræ sacerdotalis functionis duces honestissimum illud unguenti consecrandi munus, teleten, ab effectu rei quæ in eo perficitur, nominant. Nec defuere qui hanc dixerint, Dei teleten, de utroque sensu divinam ipsius confectionem prædicantes. Est enim ipsius telete, etiam quod nostri gratia sanctificatur in carne, et quod divina operando cuncta perficit, ac perfecta sanctificat. Porro, sacrum divinitus inspiratorum Prophetarum melos, aiunt qui Hebraice norunt, laudem Dei significare, sive, Laudate Dominum. Quum igitur sacra omnis divina apparitio et operatio in varia sacerdotalium compositione signorum descripta sit, nequaquam indecens fuerit meminisse laudationis quam Prophetæ afflati Spiritu Sancto perdocti sunt. Docet enim honeste simul et sancte, digna esse sacris laudibus opera beneficiaque divina.
Footnotes
Chapter 95 of 98