Skip to the text

Capitulum 5

DE SACERDOTALIBUS CONSECRATIONIBUS ET CONSUMMATIONIBUS.

HOC ordine sanctissimum consecratur unguentum. Tempus vero jam admonet, post divina istiusmodi munia, ipsos exponere sacros ordines ac distributiones, virtutesque ipsorum, et actiones atque consummationes, subjectamque illis trinitatem excellentium ordinum: ut ostendatur sacerdotii nostri perfunctio, inordinata omnia et incomposita atque confusa ab se arcere semper atque cohibere, ornatum vero atque ordinem et gravitatem, in proportionibus sanctorum ordinum suorum exhibere. Et quidem hierarchiam omnem cur in trinitatis distribuerimus numerum, in libro de Cœlesti hierarchia congrue satis (reor) exposuimus, dicentes, ut habet sacra nostra traditio, omnem sacrorum ordinum functionem, in sanctissimas teletas dividi, et in eos qui divina probe callent aliosque sacratius imbuunt, inque eos qui ab his sanctissime promoventur. Itaque suprema quidem supercœlestium substantiarum hierarchia, teleten habet pro viribus propriam, Dei scilicet divinarumque rerum liquidissimam intelligentiam, capaxque Divinitatis est integre, et Deum, quantum fas est, contendit imitari; porro illuminantes atque ad sacram hanc efficientiam duces, eas quæ circa Deum sunt, primas essentias: hæ namque in inferiores sacros ordines, benigne indultas sibi semper deificas notiones a per se perfecta altissimosque spiritus sapientia replente Deitate, pro ipsorum modo transfundunt. Qui vero primis substantiis subjecti sunt ordines, ut qui per illas sancte promoveantur ad deificam Divinitatis notionem, perficiendæ distinctiones et sunt et appellantur. Post illam vero cœlestem supramundanamque hierarchiam, ad nostra quoque summa illa Divinitas sua sacratissima munera benigne derivans, quum parvuli (juxta Eloquium) essemus, legale indulsit sacerdotium, obscuris verarum rerum imaginibus, et figuris a primitivis suis remotissimis, signisque haud facile penetrabilibus, ac typis opertam habentibus neque discerni facilem intelligentiam, congruam et viribus nostris convenientem lucem, ut imbecillioribus oculis, innocue infulgens. Huic autem legali sacerdotio telete fuit ad cultum spiritualem obsequiumque provectio. Duces vero ad eam hi sunt qui sanctum illud tabernaculum a Moyse sacratius didicerunt, primo scilicet legalium sacerdotum præceptore ac duce. Ad quod sacrum tabernaculum quum imbuendis rudibus legale sacerdotium pingeret, ad ostensi sibi in Sina monte exemplaris imaginem, omnia quæ secundum legem consummarentur evocabat. Instructi vero hi dici possunt qui suo ordine a legalibus signis ad perfectiorem instructionem promoventur. Porro perfectiorem eruditionem hierarchiam nostram Theologia vocat, impletionem hanc illius sacrumque appellans finem. Est autem tam cœlestis illa perfunctio, quam legalis: quarum nostra hæc, quod sit media, utriusque extremitates apprehendit societate mirabili: ac superiori illi quidem, spiritualibus intelligentiis fulgoribusque communicat; inferiori vero, quod signis carnalibus variatur, perque ipsa sacratius promovetur in Deum. Porro ternarium numerum pontificalis distributionis æque habet, dum in augustissimas mysteriorum sacrorum sanctificationes dividitur, et in augustiores sanctarum rerum ministros, atque in eos qui ab his ad sacramenta suo ordine et pro captu suo quique subvehuntur. sanctificationes

Galat. III, 24; IV, 3.

Exod. XXV, 40.

Matth. V, 17; Rom. X, 4.

At vero quæque ex tribus hierarchiæ nostræ divisionibus, ad legalis et illius sacratioris quam nostra est functionis, imaginem, prima et media et extrema statuitur: tum sacratioris proportionis, tum venustissimæ ac suo ordine congruæ et cuncta nectentis societatis virtute subnixa. Itaque sanctissima quidem mysteriorum operatio, prima quidem ei innititur divinæ virtuti, quod rudes hactenus purgat; media, quod purgatos ratione sacratioris eruditionis illuminat; ultima, quæ et priores concludit et complet, quod ita eruditos, suarum instructionum scientia perficit. Porro ministrorum sacra distinctio, in prima sui potentia, per mysteria rudes eatenus purgat; in media, purgatos illuminat; in ultima, quæ et suprema sacratius operantium virtutum est, eos qui divini luminis communione dignati sunt, in perceptorum radiorum peritis consummationibus perficit. At vero initiandorum vis prima est quæ purgatur; media post purgationem, quæ illuminatur, et ad sacramentorum quorumdam intelligentiam admittitur; extrema vero sacratior ceteris, quæ sacrarum (quas intellexerat) rerum, consummantem assequitur divino fulgore scientiam. Sanctæ itaque operationis mysteriorum triplex celebrata est virtus: ostensumque de sacris Litteris, sanctam regenerationem, purgationem esse illuminantemque scientiam; porro synaxim et unguenti confectionem, consummantem divinorum operum scientiam et disciplinam, per quam provectus ille sublimis qui Deo nos jungit et unum cum illo facit, beatissimaque communio, sancte perficitur. Nunc jam sacerdotalis perfunctio suo est loco exponenda, in purgantem atque illuminantem consummantemque ordinem distributa.

Ista quidem Divinitatis sacrosancta lex est, ut per prima sequentia ad augustissimam illius subvehantur lucem. An vero non videmus ut ipsæ quoque sensibilium substantiæ elementorum, quum primum in propinquiora naturæ suæ ierint, tum demum per illa in alia actionem traducant suam? Merito itaque totius invisibilis ac visibilis speciei initium ac sedes, in eos primo deificos radios ire permittit, qui Deo similiores evasere, ac per illos, utpote limpidiores spiritus idoneosque ad participationem traditionemque lucis, ad inferiores, pro captu ipsorum, fulgorem derivat luminis proprii. Istorum igitur est qui primitivo radio Deum speculantur, sequentibus sine invidia pro modo ipsorum, quæ ab ipsis sublimiter inspecta sunt, divina insinuare spectacula; atque docere sacramenta nostratia, eorum est qui cum perficiente scientia, functionis suæ diviniora quæque præclare didicerunt, consummatamque docendi alios virtutem acceperunt; tradere item pro meritis sacramenta, illorum est qui scite atque integre sacerdotalis perfectionis participes sunt. Pontificum itaque ordo sacratior, primus est divina speculantium ordinum, idemque et summus et ultimus: quippe in quo desinit et impletur sacerdotii nostri distinctio omnis. Sicut enim hierarchiam omnem in Jesum terminari conspicimus, ita unamquamque functionem in divinum pontificem proprium. Porro pontificalis ordinis virtus in sacris omnibus distinctionibus capitur, et per omnes sacros ordines operatur propriæ hierarchiæ mysteria. Præcipue vero illi, præter ordines ceteros, in sui ministerium divina lex officia sacratiora distribuit. Ista quidem sunt perficientes divinæ virtutis imagines, quibus et sacratissima signa omnia et sanctæ omnes distinctiones consummantur. Etsi enim a sacerdotibus quædam perficiuntur venerabilia signa, nunquam tamen divinam regenerationem sine sacratissimo consummabit unguento. Neque sacrosanctæ communionis sacramenta perficiet, nisi signis tanti mysterii altaribus venerandis impositis. Ne ipse quidem sacerdos erit, nisi pontificalibus officiis ad hoc fuerit promotus. Quocirca divina lex, pontificalium ordinationum sanctimoniam, et divini confectionem unguenti, sacramque altaris consecrationem, reverendissimorum pontificum officiis atque virtutibus æterna sorte distribuit. Est igitur pontificalis ordo, qui consummanti virtute suffultus, perficientia quæque hierarchiæ præcipuo et proprio peragit munere, sacramentorumque disciplinas exponendo tradit, edocetque pro ratione constantes et sacros ipsorum ordines atque virtutes.

Sacerdotum vero illuminans ordo, ad contuenda sacra mysteria eos qui initiantur adducit: sub sanctorum tamen pontificum ordine, cum quibus propria officia peragit, in iis quæ ipse operatur, divina mysteria per sacratissima signa subindicans: et eos qui accedunt, speculativos efficiens, mysteriorumque participes. Ceterum ad pontifices eos mittit, qui inspectorum sacramentorum scientiam atque intelligentiam cupiunt. — At vero ministrorum ordo est, qui purgandi et dissimilia discernendi vim habens, priusquam accedatur ad sacra sacerdotum mysteria, accedentes purgat, sinceros omnium adversariorum admixtione ac puros efficiens, atque ad sacra contuenda et sumenda pro viribus idoneos. Unde in sancta regeneratione, ministri accedentem antiqua exuunt veste, atque discalceant; et ad occidentem, ut abrenuntiet, sistunt, rursumque ad orientem transferunt. Sunt enim purgantis ordinis atque virtutis, eos qui accedunt, ut prioris vitæ integre amictum ponant, hortantes, præteritique erroris tenebras aperientes, atque docentes ut ipsi abrenuntiantes obscuris, ad illuminantia transeant. Est igitur purgandi officio præditus ministrorum ordo sacer, ad liquidiora sacerdotum munera eos qui purgati fuerint, ducens, et necdum initiatos emundans, eosque fovens purgantibus Scripturæ sanctæ fulgoribus atque doctrinis, profanosque præterea a sacerdotibus dirimens. Quocirca et sacris hunc januis præficit pontificalis institutio, significans ad sancta accedentium introitum præcipua et summa niti oportere munditia, officiumque hujusmodi introducendi ad sacras eorum speculationes ac participationes, purgantibus virtutibus tradens, perque has illos omni macula liberos introducens.

Ostensum est igitur antistitum ordinem perficientem esse, et perfectionis auctorem; sacerdotum vero, illuminantem atque ad lucem promoventem; porro ministrorum, purgantem atque discernentem. Videlicet, pontificalis ordo non perficere solum, verum et illuminare et purgare novit; sacerdotum vero virtus, in se cum illuminanti habet purgantem quoque scientiam. Verum quæ inferiores sunt, ad præstantiora transire nequeunt, propterea quod fas illis non est ad istiusmodi prosilire superbiam. Porro sacratiores virtutes, una cum suis, inferiores quoque sua ipsa perfectione scientias sacras nequaquam ignorant. Quia tamen divinarum actionum imagines sunt sacerdotales distinctiones, ornatissimi atque inconfusi divinarum operationum ordinis insitos sibi fulgores indicantes, in primas, ac medias, et ultimas sanctas actiones atque ordines pontificali discretione distributæ sunt, insinuantes (ut dixi) in se ipsis divinas actiones ordinatas esse atque impermixtas. Quia enim summa illa Divinitas eos quibus se insinuat spiritus purgat primo, consequenter illuminat, et illuminatos ad divinam effigiem perficit; merito sacerdotalis divinas imagines præ se ferens æmulatio, discretos se ipsam in ordines virtutesque distribuit, aperte indicans divinas actiones in castissimis purissimisque ordinibus constanter atque inconfuse persistere. Verum enim, posteaquam de sacerdotalibus ordinibus ac distributionibus, virtutibusque illorum et actionibus (quantum penetrare potuimus) diximus, sacratissimas quoque illorum consummationes pro viribus speculemur.

MYSTERIUM SACRORUM ORDINUM.

Præsul igitur, ubi sacrandus offertur, utroque genu posito ante altare, supra caput habet a Deo tradita Evangelia, manumque pontificis; atque hoc modo a consecrante pontifice castissimis imprecationibus consummatur. Sacerdos vero coram sancto altari ponens utrumque genu, in capite habet pontificis dexteram; et in hunc modum a sacrante præsule sanctissimis invocationibus consecratur. At vero minister, altero tantum coram sanctis altaribus posito genu, sacrantis se pontificis dexteram in capite præfert, atque ab eo perficitur precationibus ad eam rem accommodatis. Cuilibet autem ipsorum a benedicente pontifice crucis imprimitur signum, et per singulos sacra prædicatio nominis consummansque consalutatio fit, cunctis sacri ordinis viris ipsoque sacratore pontifice eum salutantibus, qui ad aliquem sacrorum quos diximus ordinum, ea fuerit consecratione promotus.

SPIRITUALIS INTELLIGENTIA.

Sunt quidem ista præsulibus et sacerdotibus ac ministris in ipsorum consecratione communia: accessus ad altare divinum, positio genuum, manusque pontificalis impositio, crucis impressio, prædicatio, consummansque salutatio. Præcipua vero et propria: episcopis, Evangeliorum supra caput impositio, qua inferiores ordines carent; sacerdotibus, utriusque pedis inclinatio, quum id non habet diaconorum consecratio: illi enim, ut dictum est, alterum tantum genu ponunt.

Itaque accessus ille quidem ad sanctum altare et positio genuum, illud omnibus præscribit, qui ad sacrorum ordinum promoventur officia, ut auctori mysteriorum Deo suam integre subjiciant vitam, et spiritualem integritatem suam, castissimumque et sacratum accessum, per quem illi similes fiant, et divinis castissimisque et sacrosanctis altaribus (unde consecratio in eos spiritus qui divinam speciem præferunt, sanctissime provenit) pro viribus digni. — Porro pontificalis impositio manus, insinuat una et protectionem Dei, qua ut sancti filii paterno foventur affectu, ipsis habitum virtutemque sacratiorem largientem, adversariasque virtutes ab eis procul abigentem; docet itidem sacras omnes consummantesque actiones, quasi sub Deo eos qui sacris ordinibus mancipantur, efficere perfectos, ipsum operationum suarum habentes in omnibus ducem atque rectorem. — Ceterum signi vitalis impressio, omnium simul carnalium desideriorum vacationem, vitamque ad Dei imitationem effictam signat, nusquam obtutus avertendo, intuentem in hominis Jesu sacratissimam vitam, ad crucem usque ac mortem progressi, divina semper impeccantia comite, atque ita viventes, ut sui similes, imagine suæ impeccantiæ in crucem formata signantis.

At vero sanctam et consecrationum, et eorum qui sacrantur, prædicationem pontifex resonat, id insinuante mysterio, quod sacrator ille divinus, divinæ est electionis expositor, non ipse sua gratia promovendos ad sacros ordines ducens, verum afflatu Dei, quo in omnibus sacris officiis agitur*. Ita Moyses legalium cærimoniarum promoter, neque fratrem Aaron ad sacerdotale munus inungit, et quidem quum et Deo carum, et sacerdotio non ignoraret esse dignissimum, donec ad id divinitus agitatus, sub Deo principe sacerdotalem consecrationem pontificaliter consummavit. Ipse quoque noster augustissimus et primus pontifex (et hoc enim propter nos fieri voluit), benignissimus Jesus, non se ipsum glorificavit, ut Scriptura ait; sed qui locutus est ad eum, Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech.12 Quocirca et ipse discipulos ad sacerdotalem functionem promovens, et quidem quum esset mysteriorum princeps, quippe quum Deus; ad Patrem tamen sanctissimum divinumque Spiritum, hujusmodi consummationis officium refert, discipulos (ut legimus) admonens, ne ab34*

Jerusalem discederent, sed exspectarent promissionem Patris : quam audistis, inquit, ex me, quia vos baptizabimini Spiritu Sancto. Quum ipse quoque supremus discipulus, cum æquali sibi sacerdotali decade, ad sacrum duodenarium discipulorum numerum perficiendum esset progressus, Deo reverenter electionis permisit munus : Ostende, inquiens, quem elegeris. Eumque quem divina declaraverat sors, in duodenarium suffecit sacratissimum numerum. Porro de sorte illa divina quæ Matthiæ divinitus obtigit, alii quidem alia sensere, meo judicio non recte. Aperiam autem et ipse quid sentiam. Videtur mihi Scriptura sortem appellasse, divini quiddam et præcipui muneris, per quod illi choro sacratissimo insinuaretur qui esset divina electione declaratus. Oportet5 enim pontificem sanctum non motu proprio sacerdotales ordinationes conficere, sed sub Deo agente*, has pontificaliter cœlestique celebrare munditia.6*

Illa vero salutatio quæ in fine consecrationis offertur, sacrum aliquid innuit. Cuncti enim qui adstant ex sacris ordinibus, ipseque qui consecravit præsul, ita consummatum salutant. Postquam enim sacerdotalibus intelligentiis atque virtutibus, divinaque vocatione, et sanctimonia, ad sacerdotalis officii consummationem pervenerit sacratior animus, amabilis est æqualibus et sacrosanctis ordinibus, atque ad excellentem pervectus pulchritudinem, amat et ipse sibi similes spiritus, et ab ipsis vicissim æque diligitur. Ejus rei gratia, consalutatio illa sacerdotalis ad invicem celebratur : per quam signatur æqualium spirituum sancta societas, mutuaque et jucunda lætitia, utpote divinam pulchritudinem per sacerdotales formas integerrime servans.

Ista igitur, ut dixi, communia sunt totius sacerdotalis consummationis. Habet vero pontifex peculiarem Evangeliorum supra caput impositionem. Quia enim consummatrix totius sacerdotii virtus atque scientia, sanctis præsulibus a divina et perfectionis auctore bonitate clementer indulta est, congrue tradita divinitus Eloquia sacrandorum præsulum capitibus imponuntur, quibus continetur ac scite exponitur theologia omnis, omnisque divina actio et Dei apparitio, sacra item elocutio et operatio, atque ut breviter dixerim, divina omnia et sacra opera atque verba quæ a benefica Deitate nostræ functioni indulta sunt : quasi profecto sanctissimus præsul sacratioris virtutis omnis sit futurus particeps; omniumque sacrarum eruditionum atque actionum veram traditamque divinitus scientiam, non solum percepturus, verum aliis quoque pontificali ratione traditurus, exactissimisque notionibus atque promotionibus altissimis sacerdotaliter consummaturus omnia quæ ad totius nostri pontificii perfectionem tendunt. Enimvero sacerdotibus amborum positio genuum peculiaris est præter ministrorum ordinem, qui unum tantum curvant genu, atque hoc a pontificali consecratione non discrepans. Itaque curvatio genuum, subjectum accedentis signat accessum, per quem subjicitur Deo quod sacratius est adductum. Quoniam vero, ut sæpius diximus, tres sacre erigentium ordines, per tres itidem sanctissimas actiones atque virtutes tribus initiandorum ordinibus præsunt, salubremque illorum sub juga divina accessum moliuntur; merito ministrorum ordo, ut solum purgans, unum efficit eorum qui purgantur accessum, eos divino altari subjiciens : quippe in quo purgandi spiritus altissimo litentur more. Sacerdotes autem utrumque genu curvant : a quibus qui sacre offeruntur, non solum purgantur, verum etiam liquidissimis eorum ministeriis purgata per excellentem intelligentiam vita, in contemplationis habitum atque virtutem sacerdotaliter consummantur. At vero pontifex utroque posito genu, supra caput habet Evangelia : qui eos quos ministrorum purgavit virtus sacerdotalisque functio illuminavit, ad eorum quæ conspexere sacrorum pro modo cujusque scientiam pontificio munere provehit, perficitque per illam accedentes, ut pro captu suo integre dicentur Deo.

Footnotes

  1. Hebr. v, 5, 6; ↩

  2. Ps.cix, 4. ↩

  3. Act. 1, 4, 5. ↩

  4. *movetur, ducitur ↩

  5. Act. 1, 15-26. ↩

  6. *suggerente, movente ↩

Chapter 96 of 98