Skip to the text

Distinctio 2

Hoc itaque, etc.

VERA ac pia fide tenendum est, quod Trinitas unus est et solus verus Deus. Unde et omnes catholici doctores hoc secundum Scripturas sanctas docere intenderunt, scilicet quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unius substantiæ, et sunt unus Deus inseparabili æqualitate : et tamen Pater non est Filius, nec Spiritus Sanctus, nec econtra ; sed omnes tres personæ sunt consubstantiales. Unde non est aliud Pater, et aliud Filius, et aliud Spiritus Sanctus, scilicet in essentia; sed alius, scilicet in persona. Hanc autem fidem primo adstruere ex Scripturis, et postea rationibus catholicis et exemplis contra adversarios veritatis defendere oportet. Unde quod hæc ita se habeant, ex auctoritatibus veteris et novi Testamenti deducitur, ut in littera.

Splendida personis tribus est essentia simplex. Hoc, instrumentum monstrat utrumque tibi.

Chapter 3 of 271