Distinctio 3
Apostolus namque, etc.
ESSENTIÆ divinæ unitas et personarum Trinitas, ex creaturis aliquo modo investigari potest : de quo et philosophi aliqua cognoverunt. Et unitas quidem Dei cognoscitur ex opere quod est mundus, quod ostendit Dei potentiam ex eo quod omnes creaturæ sunt mutabiles, is vero a quo hæ sunt, est immutabilis; et ex eo quod omnia bona et meliora ab eo procedunt ut ab optimo, et ut a pulcherrimo omnia pulchra. Trinitas etiam personarum in creaturis investigari potest aliquo modo per id quod in se ostendunt unitatem, speciem et ordinem, quæ personis appropriantur. Expressius autem Trinitatis imago deprehenditur in mente humana, quoad illa tria quæ sunt, intellectus, memoria, et voluntas; vel mens, notitia, et amor. Verumtamen et in his oportet fidem suffragari. Et imagines illæ multum imperfecte divinam repræsentant Trinitatem.
Nota creaturæ monstrant vestigia, trinum Esse Deum ac unum, monstrat imago quoque.
Chapter 4 of 271