Distinctio 5
Post hæc quæritur, utrum concedendum sit, etc.
ESSENTIA in divinis nec generat, nec generatur. Hinc negandæ sunt illæ : Pater genuit divinam essentiam; Divina essentia genuit Filium; Divina essentia genuit divinam essentiam. Alioqui vel essentia non esset essentia, vel idem generaret se ipsum, vel haberet esse per id quod ab eo genitum esset : quæ omnia sunt inconvenientia. Unde et a simili Augustinus probat, quod Pater non est sapiens sapientia genita, quum idem sit ei sapere et esse. Licet autem Filius sit divina essentia, non tamen per hoc Pater genuit essentiam, sed genuit hoc quod ipse, id est, genuit Filium, qui est idem essentialiter cum eo. Quod autem auctores dicunt essentiam Filii esse de essentia Patris, intelligendum est : Filius qui est essentia, est de Patre qui est eadem essentia. Quod etiam auctoritates quædam dicunt,
A Patrem genuisse Filium de sua substantia, et non de nihilo, intelligendum est : id est, genuit Filium, qui est ejusdem naturæ cum eo.
Non genita aut genuit divina essentia, quamvis Natura genitus Filius ipse Patris.
Chapter 6 of 271