Skip to the text

Distinctio 6

Præterea quæri solet, etc.

PATER in divinis Filium genuit non necessitate, quum in Deum nulla cadat coactio; nec voluntate, quum in eum nulla cadat mutatio. Quamvis autem in Deo idem sint realiter natura et voluntas, quia tamen ratione seu connotatu differunt, nihil obstat aliquid posse convenire naturæ, quod non convenit voluntati. Hinc nec inconveniens est dicere, Filium esse Filium naturaliter, et non voluntate. Et est simile de voluntate Dei et ejus scientia, quæ se ad plura extendit quam voluntas. Dicitur tamen Deus volens genuisse Filium, sicut et sapiens et potens ipsum genuit; sed non voluntate præcedente vel accedente, quasi prius voluerit, et postea genuerit, vel econtra, ut hæretici opponebant.

C Quamvis in Deo idem natura sit atque voluntas, Convenit illi aliquid, quod tamen huic minime.

Chapter 7 of 271