Distinctio 8
Nunc de veritate, etc.
SOLUS Deus seu divina natura vere est immutabilis ac simplicissima. Vere quidem, quia sine non actualitatis admixtione. Ejus enim esse est æternum et sine præteritione et futuritione. Est autem immutabilis, quia est ipsum suum esse, quod impossibile est aliter disponi quam est. Neque enim verissima esset, si mutari posset. Neque aliqua sunt in ea accidentia secundum quæ mutetur, neque per loca vel tempora vel affectiones variatur, ut fit in creaturis. Simplicissima vero est, et sine omni compositione vel multiplicatione, et sic vere et proprie simplex, quum in ea nulla sit partium vel accidentium vel formarum diversitas. Unde nec alicui prædicamentorum subjicitur, nec proprie substantia appellatur. Neque vero simplicitati ipsius, nominum multiplicitas de ipsa dictorum repugnat, quæ scilicet omnia unum significant; nec ipsa excludit personarum trinitatem, quia singulæ Deus sunt.
Est solus vere Deus immutabilis atque Simplex, est solus scilicet esse suum.
Chapter 9 of 271