Skip to the text

Distinctio 9

Nunc ad distinctionem trium, etc.

UNUS Deus sunt tres divinæ personæ; et sunt idem in natura, distinctæ tamen in personalitate. Hinc quamvis Filius alius sit a Patre, quum sit ab eo genitus; non tamen fuit Pater antequam Filius, quum divinæ personæ sint invicem coæternæ. Nec valet quod Arius hæreticus inferre nitebatur, scilicet: quia natus est et habet principium, ergo non est æternus. Etenim æternus Pater æternum genuit Filium: alioquin et Pater aliquando fuisse sine Filio et sapientia, quod est absurdum. Est autem illa æterna generatio, juxta Prophetam, ineffabilis. Unde nec præsumi debet a quoquam de plena ipsius cognitione. Ad exprimendum autem æternitatem Filii, melius dicitur semper natus, quam semper nasci, quamvis et illud a quibusdam dicatur.

Nate, coæternum te dicimus esse Parenti, Dictus ab æterno te genuisse Parens.

Chapter 10 of 271