Distinctio 10
Nunc post Filii æternitatem, etc.
SPIRITUS Sanctus est amor sive caritas seu dilectio Patris et Filii, qua scilicet se invicem diligunt. Unde et per modum voluntatis procedit. Quamvis autem accipiendo nomen caritatis essentialiter, quælibet divinarum personarum sit caritas, et omnes sint una caritas, sicut et una sapientia; tamen Spiritus Sanctus solus est caritas procedens, sicut Filius solus sapientia genita. Est autem hæc caritas substantia et Deus. Unde et æqualis Patri et Filio est Spiritus Sanctus. Quamvis etiam hoc nomen, Spiritus Sanctus, omnibus conveniat personis: nam et Pater spiritus est, et sanctus, sic etiam Filius; convenienter tamen tertia persona eo nominatur, quod ab aliis duabus habet originem.
Spiritui Sancto quamvis tribuamus amorem, Personis tribus est attamen unus amor.
Chapter 11 of 271