Skip to the text

Distinctio 11

Hic dicendum est, etc.

SECUNDUM sacræ Scripturæ veritatem et novi Testamenti auctoritates, dicere oportet Spiritum Sanctum a Patre et Filio procedere. Nec hoc est contra id quod in conciliis determinatum est, ut Græci aliqui contendebant, dicentes Spiritum Sanctum a Patre tantum procedere. Longe enim differunt, aliud docere, et idem quod determinatum est, ulterius explicare: quod est in proposito. At quia et ipsi Græci Spiritum Sanctum dicunt esse etiam Spiritum Filii: verbis contendentes, in sententia cum Latinis conveniunt, si capere vellent. Quam etiam sententiam quidam majores eorum satis expresse in scriptis suis posuerunt.

Ex Patre et Nato procedit Spiritus almus, Quamvis dissideat nomine Græca fides.

Chapter 12 of 271