Distinctio 12
Item quæritur, etc.
APATRE Spiritus Sanctus nec prius nec posterius processit, quam a Filio, nec econtra, pro eo quod ibi nulla est temporis successio vel duratio. Unde nec habet locum quæstio illa, an processerit Spiritus Sanctus jam nato Filio, vel adhuc nascituro. Nam omnes personæ sunt coæternæ. Hinc etiam nec majore perfectione dignitatis, nec plenius a Patre procedit quam a Filio, sed æque perfecte. Principaliter tamen et proprie a Patre mittitur per Filium, eo quod Pater a nullo est, Filius autem hoc habet a Patre.
Spiritus ex Nato non manat plenius ipso, Quam Patre, nec spirat Filius ante Patrem.
Chapter 13 of 271