Distinctio 13
Post hæc considerandum, etc.
QUANQUAM ab utroque, scilicet a Patre et Filio, Spiritus Sanctus procedat; non tamen per hoc filius eorum, quasi patris et matris, dici potest. Hoc enim absurdissimum esset, et a fidelibus auribus alienum. Quamvis etiam tam Filius quam Spiritus Sanctus a Patre procedat, alio tamen modo. Nam Filius procedit per modum naturæ, et ideo dicitur genitus et procedens. Omne enim quod generatur, procedit, et non econtra. Sed Spiritus Sanctus procedit per modum voluntatis, sicut datus, non autem ut natus. Sic ergo procedens tantum dicitur, et non natus. Neque tamen per hoc Spiritus Sanctus dici debet ingenitus, sicut nec genitus: quia nec est Pater, nec Filius.
Quamvis accipiat naturam Flamen eamdem Cum Nato, natus non tamen esse potest.
Chapter 14 of 271