Skip to the text

Distinctio 14

Præterea diligenter annotandum est, etc.

GEMINA est Spiritus Sancti processio, æterna scilicet et temporalis: quarum prima ineffabiliter a Patre et Filio sine tempore processit; secunda vero est, qua Spiritus Sanctus mittitur ad sanctificandum creaturam rationalem. Et hac quoque processione ab utroque procedit. Est autem illa processio seu missio, gratiæ Spiritus Sancti collatio. Et hunc Dominus discipulis bis dedit, scilicet post resurrectionem, quando in eos insufflavit, et post ascensionem, in die Pentecostes, ad significandum duplicem dilectionem, scilicet Dei et proximi, quam Spiritus Sanctus in nobis operatur. Datur autem Spiritus Sanctus personaliter cum suorum donorum distributione. Unde nec ab aliqua creatura quantumcumque sancta (sed a solo Deo) datur Spiritus Sanctus, nisi instrumentaliter, quia a nulla creatura procedit.

Spiritum ab æterno Pater ut cum pignore spirat, Tempore sic placito mittere uterque solet.

Chapter 15 of 271