Distinctio 15
Hic considerandum est, etc.
ETIAM a se ipso datur Spiritus Sanctus. Nam ipse Deus est et donum. Dat ergo, quia Deus; et datur, quia donum. Sicque dat se ipsum, quia opera Trinitatis (cujus ipse est persona) ad extra sunt indivisa. Unde quod una facit, et alia facit. Nam et ipse Filius se ipsum in Scripturis mittere dicitur. Qui etiam Filius licet semel tantum in carnem missus sit, in mentes tamen castas quotidie mittitur a tota Trinitate. Patri autem, qualitercumque mundo appareat, tamen mitti non convenit: quia ipse ab alio non procedit, sed est processionis auctor et principium. Per quod tamen Filius et Spiritus Sanctus minores eo non sunt, sed ejusdem cum eo dignitatis et essentiæ.
Quando creaturam sacro adspiramine mundat, Se dat muneribus Spiritus ipse suis.
Chapter 16 of 271