Skip to the text

Distinctio 16

Jam nunc accedamus, etc.

DUPLICITER Spiritus Sanctus missus est, quo et creatura dupliciter sanctificatur, visibiliter scilicet cum apparentia alicujus visibilis signi, et quandoque cum effectu interiori, sine visibili signo: sicut et Filius dupliciter missus est, visibiliter scilicet in carne assumpta, et invisibiliter in mentes castas. Fuit ergo visibilis Spiritus Sancti missio, quædam ipsius apparentia vel manifestatio in corporali creatura, tanquam in signo. Neque tamen per hoc quod mittitur Spiritus Sanctus, minor est Patre qui non mittitur, quum tamen Filius secundum missionem visibilem minor dicatur tota Trinitate. Filius enim assumpsit humanitatem non solum ut in ea appareret, sed etiam ut esset homo, non autem sic Spiritus Sanctus columbam. Tamen juxta Hilarium, Pater major est Filio sibi coessentiali, et hoc auctoritate genituræ. Non tamen per hoc Filius minor dici potest. Unum enim et idem esse quod habet, Filio dedit.

Quo nos diligimus, Flamen putat esse Magister. Hoc magis augeri, quo magis ardet homo.

Chapter 17 of 271