Distinctio 17
Nunc de Spiritu Sancto videndum, etc.
SPIRITUS Sanctus (qui tertia in Trinitate persona exsistens, a Patre et Filio et a se ipso mittitur et donatur fidelibus) est amor Patris et Filii, quo se invicem amant et nos. Est etiam amor sive caritas, qua nos Deum et proximum diligimus. Ita enim in nobis est, ut nos Deum et proximum diligere faciat. Hinc qui ipsam dilectionem diligit, Deum diligit, pro eo quod Deus dilectio est. Nec tamen Deus sic dicitur caritas nostra, sicut spes et patientia nostra. Hæc enim dicitur, non quod ipse sit ista, sed quia sunt ab eo. Dicitur autem caritas nostra, quia ipse est caritas. Et hæc caritas quæ Spiritus Sanctus est, nec proficit nec deficit, quia Deus est; sed homo in ea aliquando proficit vel deficit, sicut et Deus in nobis dicitur magnificari vel exaltari. Sic etiam dicitur alicui dari, non quasi locum mutet, sed quia alio modo in eo esse incipit. Quamvis etiam actum credendi et sperandi operatur mediantibus virtutibus fide et spe, actum tamen diligendi sine alicujus virtutis medio in nobis operatur. Hæc Magister. Sed notandum quod in hoc ultimo non tenetur, quia præter hæc doctores ponunt habitum caritatis quo actus diligendi eliciatur, licet Deus sit caritas nostra effective.
Spiritus in variis apparuit ante figuris, Imbuit et tacito pectora sacra modo.
Chapter 18 of 271