Distinctio 18
Præterea diligenter considerandum, etc.
ALIA ratione Spiritus Sanctus donum dicitur et datum. Nam esse donum, sibi convenit ex æterna sua processione ante omnem creaturam; sed datum vel donatum convenit sibi temporaliter, ab actuali scilicet datione, qui tamen ab æterno fuit donabilis. Neque vero per hoc Filius donum dicitur, quamvis et ipse ab æterno dabilis fuit, quemadmodum Spiritus Sanctus: quia non solum procedit ut donabilis, sed etiam ut genitus. Sicut ergo Filius æternaliter nascendo a Patre accipit quod sit Filius, sic Spiritus Sanctus æternaliter procedendo accipit quod sit donum. Hinc et secundum quod sempiterne donum est, refertur ad Patrem et Filium; secundum vero quod datum vel donatum est, refertur ad eum qui dedit, et ad eos quibus datur.
Spiritus æterna donum est ab origine, quanquam Temporis elapsu dicitur esse datus.
Chapter 19 of 271