Skip to the text

Distinctio 19

Nunc postquam coæternitatem, etc.

ÆQUALES sunt divinæ personæ, nec se invicem excedunt in æternitate, potentia vel magnitudine. Quæ licet diversimode sint nominatæ, sunt tamen eadem essentia. Hic ex illa consubstantialitate una persona dicitur esse in alia. Nulla ergo est in divinis personis essentialis diversitas seu differentia, scilicet nec partium integralium, nec subjectivarum nec materialium qualitercumque. Nec ibi duæ personæ magis sunt quam una, nec numero differunt quasi una sit aliquid aliud ab alia, sed quia in computatione a se invicem discernuntur, ut Pater dicatur unus, Pater et Filius duo, etc. Hinc et omnes tres personæ non sunt majoris deitatis, sicut nec veritatis et magnitudinis, quam una, et una non minoris quam omnes, sed æqualis sunt deitatis et eadem deitas. Ex quo et patet, quod etsi Deus trinus est, non tamen triplex dici debet: quia ubi triplicitas, ibi duo plus quam unum, et tria plus quam duo.

D Pernegat æquales personas Arius excors, Quamlibet et cunctis pernegat esse parem.

Chapter 20 of 271