Distinctio 20
Nunc ostendere restat, etc.
ÆQUALES sunt etiam divinæ personæ in potentia, ita ut non majorem potentiam habeat Pater Filio, nec duo vel tres majorem quam unus. Quod ex verbo Christi primum ostenditur, ubi dicit: Omnia quæ habet Pater, mea sunt. Ergo et omnipotentia. Nam si
Pater non generasset Filium in potentia sibi æqualem, hoc esset aut quia noluisset, aut non potuisset: quod utrumque falsum est, quia sic aut invidus aut impotens probaretur. Nam in humanis pater filium, quanto potest, generat sibi æqualem: imo et meliorem et majorem, si posset. Deo tamen nihil esse potest majus aut melius. Unde erit Pater Filio æqualis. Nec impedit quod Pater Filium genuit, quia Filius nascendo eamdem naturam ab eo accepit.
Nequaquam est aliis persona potentior una. Quod ratio perhibet, quod pia scripta docent.
Chapter 21 of 271