Distinctio 21
Hic oritur quæstio trahens, etc.
VERÆ sunt propositiones in quibus dictio exclusiva solus, ponitur cum termino personali, dicendo: Solus Pater tantus est, quantus simul illi tres, etc. Per hoc enim non una persona ab alia, sed proprietas relativa unius personæ ab altera excluditur. Quod si dictio exclusiva de termino personali prædicetur respectu termini essentialis, ut si dicatur, Solus Pater est Deus, vel Pater est solus Deus: secundum Magistrum, sicubi tales propositiones inveniantur, exponendæ venient, nec verbis nostris sic loquendum. Quod si etiam una persona in Scripturis exprimatur cum dictione exclusiva, alia persona non expressa, tamen semper cointelligitur propter earumdem cohærentiam.
Esse Deum, solum Patrem non dicimus apte. Sed Patrem, solum dicimus esse Deum.
Chapter 22 of 271