Distinctio 22
Post prædicta nobis, etc.
IN multiplici differentia inveniuntur nomina de Deo dicta. Nam sunt quædam quæ exprimunt proprietates personales, et dicuntur notionalia, ut Pater, Filius, Spiritus Sanctus, Verbum, donum, generans, etc. Quædam vero exprimunt essentiæ unitatem, ut Deus, deitas, sapientia, bonitas, æternitas, et hujusmodi. Quædam autem transumptive de Deo dicuntur, ut lux, splendor, speculum et substantia. Quædam etiam Deo solum ex tempore conveniunt cum relatione quadam extrinseca, ut dominus, creator, redemptor, salvator, et sic de aliis. Quædam vero ex tempore Deo conveniunt, nec relative dicuntur, ut humanatus, incarnatus. Quodam etiam est quod dicitur non sigillatim, sed simul de omnibus personis, secundum quamdam intrinsecam relationem, ut Trinitas. Et hæc omnia reduci possunt ad duplex nomen. Nam omnia aut dicuntur relative, aut absolute, ut patet intuenti. Ea tamen quæ ad essentiam pertinentia absolute scilicet dicuntur, non dicuntur vel de singulis vel de omnibus in plurali, sed in singulari tantum. Non enim dicuntur Pater et Filius et Spiritus Sanctus dii, bonitates, vel hujusmodi, sed unus Deus et bonitas, etc.
Nomina multa Dei communia, propria quædam; Sunt nonnulla tropis nomina clausa suis.
Chapter 23 of 271