Skip to the text

Distinctio 23

Prædictis adjiciendum est, etc.

AB eis quæ dicta sunt, scilicet nomina secundum substantiam de Deo dicta, singulariter de personis dici et non pluraliter, excipitur hoc nomen, persona: quod quidem substantialiter dicitur. Absolute enim et non relative prædicatur, et tamen pluraliter de omnibus simul dicitur, et non singulariter. Vera enim est hæc: Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres personæ; non autem: Sunt una persona. Sed hoc nomen a prædictis supra excipi oportuit, ut haberetur quo hæreticis responderi posset, quum instant quærentes quid tres in divinis secundum Scripturas dicamus. Respondendum est enim: Tres personas. Quod tamen magis dicitur ex penuria nominum quibus hæ tam altissimæ res exprimantur, quam vocabuli propria significatione. Notandum autem quod in divinis non est utendum vocabulis quæ sunt, diversus, singularis, unicus et solitarius: per quæ scilicet importatur contrarium aut unitatis essentiæ, aut pluralitatis personarum.

Commoda personæ vox est, si quæstio fiat, Quo natura modo sit tribus una Dei.

Chapter 24 of 271