Distinctio 24
Hic diligenter inquiri oportet, etc.
PER terminos numerales in divinis, id est per nomina pertinentia ad pluralitatem seu multitudinem ac distinctionem, potius aliquid removetur quam ponitur, secundum quod Magister intendere videtur. Sicut per nomina ad unitatem essentiæ spectantia, multiplicitas ejusdem excluditur: ut per hoc quod dico, Unus Deus, deorum excluditur pluralitas. Per illa autem quæ pluralitatem exprimunt, singularitas et solitudo excluditur: ut per hoc quod dicitur, Duæ vel tres personæ, excluditur quod non sit una tantum. Hæc tamen a doctoribus non conceduntur, nisi intelligantur illa nomina sic removere, quod etiam significant seu ponant. Quod nec abnuunt auctoritates quas Magister allegat.
Ponere nil, imo tantum removere Magistro, Nomina quæ numeros in Deitate notant.
Sed res ista parum deinceps laudata magistris nostris, hodie nullius est pretii.
Chapter 25 of 271