Skip to the text

Distinctio 25

Præterea considerandum est, etc.

HOC nomen, persona, tam in singulari quam in plurali, essentiam significat. Quod quoad primum, ex supradictis patet; quoad secundum autem, ex eo quod dicendo tres personas, significamus id quod est commune Patri et Filio et Spiritui Sancto, quod utique est essentia. Hinc et quærentibus quid est essentia, responderi potest: Tres personæ. Capitur tamen nomen personæ quandoque pro hypostasi vel subsistentia, et hoc juxta prædicta, propter vocabulorum penuriam, ita ut quum dicimus, Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres personæ, sensus est: id est tres hypostases vel subsistentes. Denique et quandoque supponit pro proprietate personali, sub ejus tamen aliqua differentia, ut ex prædictis patet.

Naturam signat, signat vel hypostasin anceps Nomen personæ, propria sive notat.

Chapter 26 of 271