Skip to the text

Distinctio 26

Nunc de proprietatibus personarum, etc.

LOQUENTES de divinarum personarum proprietatibus, in primis cautos nos esse convenit de nomine hypostasis, propter hæreticorum versutiam, qui eo utebantur pro persona simul et essentia, et per hoc simplices capiebant; quod tamen modo pro persona tantum, sine periculo accipitur. Est autem proprietas personalis Patris, generare; Filii, generari; Spiritus Sancti, procedere vel spirari. Quæ quidem proprietates relationes quædam sunt, quibus personæ ad invicem relatæ distinguuntur; et paternitas, filiatio, et processio, dicuntur. A quibus et personarum nomina, scilicet Pater et Filius et Spiritus Sanctus, sumuntur. Neque tamen, quia relativa sunt, accidentaliter dicuntur: quia incommutabiliter prædicantur. Dicitur autem solus Filius in divinis proprie Filius Dei; homines autem per adoptionem tantum filii Dei dicuntur. Sicut et hoc intellectu, esse donum, est Spiritus Sancti proprium, quo et ipse ad alias personas refertur. Quamvis etiam omnes communiter personæ, nomine Spiritus Sancti sumpto essentialiter nominari possunt, tertiæ tamen personæ appropriatur sumptum relative; et per hæc nomina, scilicet donum et Spiritus Sanctus, ipsius intelligitur relatio, cui nomen non est impositum.

Personam perhibent distingui proprietate, Prædicat externum non tamen illa genus.

Chapter 27 of 271