Skip to the text

Distinctio 27

Hic quæri potest, etc.

EADEM est Patris proprietas quæ his significatur nominibus: Pater, paternitas, generatio activa; et Filii, quæ significatur nominibus his quæ sunt, Filius, filiatio, generatio passiva; et Spiritus Sancti per hæc quæ sunt, Spiritus Sanctus, spiratio passiva, et procedere ab utrisque. Significantur tamen hæ proprietates per ista nomina diversis rationibus. Nominibus enim personarum quæ sunt, Pater, Filius, Spiritus Sanctus, significantur non tantum proprietates, sed etiam hypostases; nominibus autem proprietatum, ut sunt, paternitas et filiatio, etc., significantur ipsæ proprietates secundum se, vel actus ipsarum proprietatum, ut generare, nasci, vel generari. Sunt autem et nomina quæ proprie Filio conveniunt, et personalem ejus proprietatem præcise exprimunt, quæ non substantialiter, sed respective de eo, respectu Patris dicuntur: qualia sunt, genitus, Verbum, imago. Dicitur enim genitus, genitoris genitus, et sic de aliis. Essentialia etiam quandoque ponuntur pro personis, ut Deus de Deo, Deus genuit Deum, lumen de lumine; sed non econverso. Non enim dicimus, Verbum de Verbo, vel Filius de Filio, etc.

Uni personæ si multa vocabula dentur, Res eadem multis fit manifesta modis.

Chapter 28 of 271