Distinctio 28
Præterea considerare oportet, etc.
PRÆTER eas proprietates quæ supra dictæ sunt personales, ut est paternitas, et hujusmodi, sunt adhuc quædam aliæ, de quibus est nomen, ingenitus: quod ad Patrem spectat, et tamen aliam quam hoc nomen, paternitas, proprietatem importat. Non enim de ratione Patris est esse ingenitum, quum absque hoc aliquis esse possit pater. Est autem sensus alius illarum propositionum, Patrem esse, et Filium esse (quia hoc idem est: una enim est essentia divina, qua uterque est); et illarum, esse Patrem, et esse Filium, transpositis scilicet terminis: non enim est eadem proprietas qua ille est Pater, et alter Filius, ut patet. Notandum quoque quod nomen, imago, relative quandoque sumitur, et tunc soli Filio convenit. Sumitur autem et quandoque essentialiter pro tota Trinitate, ad cujus scilicet imaginem homo dicitur creatus.
Et Pater, ingenitus cognomine dicitur apto. Dicitur et natus solus, imago Patris.
Chapter 29 of 271