Distinctio 29
Est præterea aliud nomen, etc.
HOC nomen, principium, in divinis dicitur ad aliquid, et multiplicem notat relationem. Convenit enim toti Trinitati et singulis personis. Est namque Pater principium totius divinitatis, quia principium Filii et Spiritus Sancti: et sic est principium sine principio. Spiritus Sanctus autem est principium creaturæ, et principium de utroque. Estque tota Trinitas totius creaturæ unum principium, et hoc ex tempore. Quamvis autem et una persona sit alterius principium, ut jam dictum est; hoc tamen non est ex tempore et essentialiter, sed notionaliter. Sunt autem et unum principium Spiritus Sancti, Pater et Filius: et hoc, una notione, quamvis hæc, ut Magister dicit, non habeat nomen impositum, quæ tamen hodie a doctoribus dicitur communis spiratio.
Omnes principium personas dicimus unum: Principium, Natum dicimus atque Patrem.
Chapter 30 of 271