Skip to the text

Distinctio 30

Sunt enim quædam quæ ex tempore, etc.

ALIQUA sunt relativa quæ de Deo ex tempore dicuntur, sine tamen sui mutatione. Unde nec per hoc ei aliquid accidit, sed rei temporali: qualia sunt, creator, dominus, refugium, donatum, et hujusmodi. Tunc enim cœpit hoc modo Deus esse creator, quando cœpit esse ipsa creatura, et sic similiter de aliis. De tempore tamen dicitur, quod Deus non cœpit esse dominus temporis in tempore, sed cum tempore, eo quod tempus in tempore esse non cœperit. Est ergo talis relatio realiter solum in creatura, in Deo autem solum ejus appellatio, seu secundum rationem. Fit enim hoc, ut dictum est, sine ipsius mutatione, sicut in simili nummus sine mutatione sui fit pretium. Hinc et patet, quomodo Spiritus Sanctus puris mentibus sine sui mutatione confertur.

Sit Dominus rerum quamvis in tempore factus, Non demutatum dicimus esse Deum.

Chapter 31 of 271