Skip to the text

Distinctio 31

Præterea considerare oportet, etc.

ILLA nomina, æquale et simile, in divinis relationem quidem dicunt, sed ea est solum relatio rationis. Nihil enim est sibi ipsi æquale, sicut nec simile; et tamen personarum æqualitas est secundum essentiam. Æqualitas ergo in divinis nihil aliud est, quam identitas virtutis divinarum personarum; estque relatio secundum nomen seu rationis tantum. Et idem dicendum de ly simile. Quapropter et aliqui dicere volebant, quod illa nomina in divinis nihil ponerent: quod et Magister approbare videtur. Sed hoc non tenetur. Affirmatur autem in divinis secundum appropriationem: de Patre, unitas et æternitas, quia illa pertinet ad principium; qui et innascibilis dicitur; de Filio autem, imago, species et pulchritudo, et æqualitas, ob perfectam Patris repræsentationem; de Spiritu Sancto, amborum nexus et caritas, munus quoque et usus: quia per ipsum et ab ipso omnia nobis donantur. Quia vero neutrum genus ad essentiam refertur, masculinum vero ad personam seu hypostasim; ideo Pater et Filius et Spiritus Sanctus dicuntur quidem unum, non autem unus, nisi cum additione, ut unus Deus vel hujusmodi.

Natura æqualis, non proprietate, Parenti Filius, ac unum, non tamen unus erit.

Chapter 32 of 271